Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 2
5

6 - Nardum ~ 7 - Nardum Celticum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

ipsius historia longe dissideat a Dioscoride et Galeno: quin et a caeteris materiae medicae autoribus, dum inquit. Nardum frutex est gravi, et crassa radice, sed brevi, ac nigra, fragilique, quanvis pingui, situm redolente, cyperi odore, aspero sapore: folio parvo, densoque. Cacumina in aristas se spargunt: ideo gemina dote Nardi spicas, ac folia celebrant. Haec Plinius. [Ruellii. et Hermolai error.] Cuius doctrina secuti, non modo Ferrarienses illi, sed Hermolaus, et Ruellius, ipsi quoque pariter aberrarunt. siquidem Ruellius (ut puto) nulla alia de causa asserit, se in officinis Nardum vidisse, cui inerant dotes omnes illi a Plinio redditae, quam ut Plinianam tueretur lectionem. Quod tamen falsum esse arbitramur. Ego enim tametsi Nardi quam plurimum in Venetis officinis diligenter examinaverim, ac selegerim; aliud tamen, quam spicam videre mihi non licuit. Quapropter nullum inveniri Nardum existimo, quod in caulum cacumine spicas proferat, quemadmodum tradidit Plinius, asserit Ruellius, et contendit Brasavolus, contra Galeni, et Dioscoridis sententiam. Qui Nardum describit plures ferre spicas, non quidem a caulibus, sed ab una tantum radice provenientes: non tamen quod alia radix viribus praestans spicis ipsis subsit, sed quoniam, cum plures in radice sint spicae, necesse est, ut basi, vel firmamento aliquo consistant, a quo originem trahant, ut in allio et lilii radicibus conspicitur. Quod pro explorato confiteri possum, cum saepenumero Venetiis Nardi spicae cespites viderim, tum figura, tum etiam spicarum connexu allium referentes, ut unusquisque pro arbitrio experiri poterit. [Dilutio cuiusdam obiectionis.] Verum enimnumero ut probe responsum sit omnibus fere obiectionibus, dicimus, quod si forte reperirentur, qui asserent illas esse proprias Nardi radices, quae capillaceis fibris a spicarum basi oriuntur, ut in allio, caepis, ac bulbaceis omnibus visitur, et ea propter spicas iis adnexas non esse Nardi radices, sed per se partes ab his admodum differentes, potest eorum obiectio facile dilui Theophrasti testimonio. Siquidem is lib. primo cap. X. de plantarum historia aperte declarat, in allio, caepis, bulbis, liliis, ac aliis generis, et per consequens in spica non solum dici radices ea capillamenta, quae bulbaceis illarum plantarum capitibus subiiciuntur, sed etiam id bulbaceum totum, quod terra reconditur. Et ut res ipsa clarior omnibus sit, generali regula expressum voluit, quod totum id in quanvis planta, quod sub terra obruitur, radix commodissime dicatur. Proinde videtur Nardum ipsam inter radices idem memorasse Theophrastus lib. IX. cap. VII. de plantarum historia, his verbis. Quibus ad unguenta utuntur, haec fere sunt, casia, cinnamomum, cardamomum, nardus, naerum, balsamum, aspalathus, styrax, iris, narta, costus, panaces, crocum, myrrha, cyperus, iuncus, calamus, sampsuchum, lotus, anethum. Horum alta radices, alia cortices, alia rami, alia ligna, alia semina, alia lacrymae, alia flores. Quibus palam est, non posse Nardum nisi inter radices recenseri, cum nec corticis, nec ligni, nec rami, nec floris, nec seminis, nec tandem lacrymae speciem praese ferat. Quod cum recte scivisset Galenus tum lib. primo de antidotis, tum IX. de comp. medic. secundum locos, Nardi spicam radicem esse declarant. [Nardi Italicae genera, et vires.] Verum longe ab omni Nardo distat NARDUS ITALICA, quae nostris vulgo vocatur Spigo. Cuius etiam generis ea est planta, quam aliqui vulgo appellant Lavanda, alii vero Lavendula. adeo ut haec foemina, illa vero mas meo genere a quam plurimis vocicentur. Mas folio constat latiore, longiore, crassiore, robustiore, albidioreque, quam foemina. Sed utraque planta fruticosa, et rosmarini modo, innumeris referta est foliis: e quorum medio iuncei exeunt cauliculi, quadranguli, tenues, dodrantalem longitudinem excedentes: in quorum cacumine flores exeunt spicati, colore purpureo, quanvis in foemina dilutiores, patentioresque, odore fragrantes, verum usque adeo acuto, ut nares feriat. Excalfaciunt, et exiccant ambo ordine secundo completo, vel tertio inchoante, viribus a Nardis omnibus non longe recedentibus. Conferunt omnibus cerebri aegritudinibus a frigido provenientibus: convulsis, resolutisque auxiliantur: ventriculum roborant, et iecur ab infarctu liberant: quin et obstrusos lienes iuvant: uterum calefaciunt, et menses, et secundas educunt. Fit e floribus stillatitium oleum vitreis organis, quod proprie unguentarii vulgo vocant olio di Spigo, odoris adeo acerrimi, ut caetera odoramenta superet. quo fit, ut extra officinas illud asservent, ne moschi, ambari, zibetti, aliorumque unguentorum, et aromatum suavitatem intercipiat. [Nardi Indicae vires ex Gal.] Nardi Indicae vires scriptis Galenus lib. VIII. de simpl. med. facultate, sic inquiens. Nardi spica excalfacit excessu primo, et desiccat secundo iam completo. Composita est ex adstringente sufficienter substantia, et acri calida non multa, et quadam leviter amara. Ex his constans facultatibus radix et ad iecur, et ad stomachum rationabiliter convenit tum pota, tum extrinsecus imposita. Urinam ciet, morsus stomachi sanat: in ventre, ac intestinis consistentes fluxiones desiccat, ad haec et eas, quae in capite, et thorace. Valentior est vocata Indica, nigriorque, quam Syriaca vocata.

Cap. VII
Νάρδος Κελτική NARDUM CELTICUM

CELTICUM Nardum nascitur in Liguriae alpibus, aliungia patrio nomine appellatum: provenitque in Istria. Exigue fruticat, & cum radicibus in manuales fasciculos componitur. Folia habet oblonga, colore in flavum languido: florem luteum. Caulium, et radicum dumtaxat usus est, et odoris suavitas. Unde pridie fasciculos aqua abluere expedit, et exempta terra, pavito solo atque humenti, subiecta charta reponere: postridie repurgare. siquidem utile, cum aceroso alienoque propter humoris vim, non excutitur. Adulteratur imposita herba simili, quae hirculus vocatur, ab odoris gravitate. Sed facilis cognitio: nanque herba candidior est, sine caule, minus oblongis foliis, radice neque amara, neque odorata, uti verum Nardum est. Itaque radices, atque cauliculi, abiectis foliis, triti secernuntur, vino excipiuntur, digerunturque in pastillos, et ita fictili novo diligenter operto, asservari debent. Laudatur maxime, recens, iucundi odoris, radice numerosa cohaerens, plenum, nec fragile, Ad eadem, quae Syriacum, pollet: sed vehementius urinam cit, et stomacho utilius est. Inflammationibus iocinoris, et felle suffusis auxiliatur. Contra stomachi inflationes, cum absinthii decocto bibitur: item adversus lienem, renum et vesicae vitia, et venenatos ictus, ex vino. Additur in malagmata, potiones, et calfacientia unguenta.

6 - Nardum ~ 7 - Nardum Celticum