Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 2
8

9 - Asarum ~ 10 - Phu

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

bacchar rusticum nardum appellavere: est enim alia herba sic cognominata, quam Graeci Asaron vocant, cuius speciem, figuramque diximus in nardi generibus. Haec Plinius. quibus palam est, Plinium seipsum a Brasavolo defendisse. Porro si etiam Plinii aetate non deerant, qui Asarum baccharem vocitarent, non mirum fuerit, si in hunc usque diem protracta haec sit appellatio. In qua forasse perseverantes veterum nonnulli Dioscoridis Asaro eas fere omnes facultates reddidere praeter autoris mentem, quas ipse libro tertio bacchari adscripsit. quod facilius ad credendum vulgus allexit, Asarum, et baccharem nomine tantum differre. Verum cum recentiorum quorundam diligentia ac doctrina id totum Dioscoridi additum deprehensum sit, eo quod diversis tum libris, tum capitibus ipse de his disseruerit; cumque Serapionem viderint de Asaro ex Dioscoride scribentem, adulterinam hanc lectionem non admittere, id totum, quod eo accesserat praeter autoris sententiam, tanquam illegitimum abdicarunt. [Asari vires ex Mesue.] Asari vires scripsit Mesue inter deiectoria medicamenta ubi sic habet. Excalfacit Asarum ordine secundo, et siccat tertio. Attenuat, reserat, resolvit, et provocat; adstrictione tamen non vacat. Bibitum non modo vomitiones ciet, sed et per alvum ducit, et per urinam. Pituitam, et bilem deiicit. Roboratur tamen admixto caprino sero, aut nardo, aut hydromelite. At manifestius pituitam, quam bilem educit. quo fit, ut coxendicum caeterarumque compaginum dolore vexatis non obscure opituletur: praesertim si sero maceretur, vel decoquatur. Facit mirum in modum ad iocinoris et lienis infarctus, scirrhososque tumores. Quamobrem subeuntibus cutem aquis, fellisque suffusionibus datur maximo iuvamento vino maceratum. Confert item diuturnis febribus, iisque praesertim, quae ex contumaci infarctu preveniunt. Oleum macerationis ipsius admixto ladano, dorsi spondylis sudorem commovet: leviter tamen coqui debet, nam si diu ferveat, vim fere omnem deperdit: neque diuturna indiget contritione: diutius enim contritum facilius vomitiones, quam alvum ciet. [Asari vires ex Galeno.] Asari meminit Galenus lib. VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Asari radices utiles sunt, facultate similes radicibus acori, intensiores tamen. Itaque ex iis, quae de illis prodita sunt hic facienda coniectura. Hactenus Galenus. A cuius sententia (sit tamen cum venia dictum) maxime dissentio. siquidem cum nulla in acoro deiectoria sit facultas, et Asarum, ut Dioscorides inquit, Mesues fatetur, et nobis experimento compertum est, veratri modo expurget, et bilem, pituitamque et superne, et inferne propellat, non video sane, cur acoro in omnibus suis facultatibus tam facile comparari possit.
+ Haec verba ut in Ruellio invenimus, ita reliquimus. Sed admonendum esse lectorem duximus, ea non legi in Graecis nostris codicibus, neque a Serapione referri. quod argumento est illa Dioscoridi accrevisse. Sunt tamen Graece sic scripta: [GR]. Id est: Habens cauliculos angulosos, subasperos, raros.

Cap. X
Φοῦ PHU

PHU, quod et aliqui sylvestrem nardum appellant, nascitur in Ponto: folio olusatri, aut elaphobosci: caule cubitali, aut altiore, laevi, cavo, molli, in purpuram vergente, geniculis intercepto: floribus

9 - Asarum ~ 10 - Phu