Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 40
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
eodem libro idem testatur, praeter Plinii, et Solini sententiam, cum inquit. Et apud Sabaeos thus, et myrrha, et cinnamomum nascitur: in ora etiam Balsamum, et quaedam alia planta valde odorata. Haec ille. Oriri etiam Balsamum in Arabia testis est Pausanias in B<o>eoticis magnitudine fruticis myrti, foliis amaraci, sub cuius umbra innumere apricantur viperae, et suavissimo eius liquore aluntur. Sed quonam modo sit factum (ut in Syriam peregrinantes uno ore fatentur) quo hoc tempore omnibus sane Balsami plantis Iudaea sit penitus destituta, cum olim sola Balsami ferax a compluribus crederetur, quid certi dicam, et quibus auctoritatibus id comprobem, sane non habeo. Verum cum certo sciam probatissimorum virorum testimonio, qui ex Italia solventes pluries in Aegyptum navigarunt, Memphi Balsami viridarium extare, illud fortasse evenisse putandum est, quod e Iudaea ab Aegypti regibus, quibus universa subiiciebatur Syria, omne in universum Balsamum eo fuerit translatum, quo decoris inde plurimum regiae accederet. Veruntamen diu est, quod in Italiam, ne in totam dicam Europam, neque lacryma, neque semen, neque lignum, neque cortex importantur, nisi adulteriis, et imposturis vittata. Caeterum non modo fuit id aetatis nostrae adulterium, sed et antiquorum, ut autor est Theophrastus: qui haec de Balsamo lib. IX. cap. VI. de historia plantarum posteritatis memoriae mandavit. Balsamum in valle Syriae provenit. Eius hortos duos tantum affirmat, alterum viginti iugerum, alterum multo minorem. Arboris magnitudo, quae malo punicae magnae: rami multi: folium rutae simile, candidum tamen, perpetuo virens: fructus similis terebintho tam magnitudine, et figura, quam colore. Is quoque admodum odoratus est, et magis quam lacryma. Colligi lacrymam in caudice, et parte superna tradunt, facta incisura unguibus ferreis sub sydere, cum aestus maxime angit. Collectum vero aestate fieri tota, Sed quod manat, multum non esse: vix enim toto die concham posse impleri: odorem tamen inferri eximium, et copiosum, adeo ut ex parvo spatium per longum odor valeat permeare. Verum syncerum ad nos nullum advehi, sed quod mixtum colligitur: plurimis enim mixtionibus vitiari, quodque Graeciae venditur. Ideoque Galenus lib. primo de antidotis narrabat, cum non ignoraret, opobalsamum diversis modis adulterari posse, ita ut difficulter ementi discerni queat, se proprio oculorum intuitu cernere voluisse et quomodo cresceret Balsamum, et quomodo lacrymam mitteret: voluitque syncerae eius lacrymae partem habere, veluti regulam ad dignoscendum alios Balsami liquores, qui per orbem ab impostoribus vitiati circumferebantur. Modus autem incidendi corticis, ut inde liquor effluat, apud autores sane varius est. quandoquidem Theophrastus, et Dioscorides arborem dixerunt unguibus ferreis scalpi, ut inde vulnerato cortice fluat lacryma. Plinius vero contra, si ferro incidatur statim siccari, atque emori scribit: ob idque opobalsamum colligunt, inquit, vitro, lapide, osseisque cultellis ad corticem vulnerandum utuntur, deinde succum lana excipientes in corniculis colligunt. Caeterum cum mecum saepius cogitaverim a tot imposturis, quae indies fiunt, nos cavere non posse, non alienum fore duximus illud in hominum memoriam revocare, quod si unquam opobalsamum venale inveniatur (tametsi in Italia per longas aetates non amplius ipsum venturum putem) non ematur, nisi prius de eo omne fiat periculum, quo clare cognoscatur omnibus iis praestare tum noti, tum facultatibus, quae illi ab autoribus tribuuntur. Ad haec Balsami fructus, sive semen, quod Carpobalsamum vocant, ab eo quidem longe differt, quod his temporibus ex Alexandria comportatur. Siquidem optimum legitimumque flavum sit oportet, farctum, ponderosum gustu mordens, et fervens in ore: non autem nigrum, leve, inane, non acre, et nullum spirans odorem, quale, quod circumfertur, deprehenditur. Quo fit, ut non aliud suspicandum sit, quam quod hoc idem sit semen hyperico simile, quod etiam Dioscoridis aevo a Petra Palestinae oppido deferebatur. Hoc idem ligno evenit, quod Xilobalsamum vocant seplasiae, graecos secutae. quippe quod passim in iis habetur, potius myrtum, quam Balsamum refert. Corticis non meminit Dioscorides, quanvis dixerit libro et cap. superius citatis, ipsum quoque in usu medentium esse. [Balsami vires ex Galeno.] Balsamum memoriae prodidit Galenus lib. VI. de simp. medicament. facul. sic inquiens. Balsamum desiccat, et excalfacit secundo excessu. Est autem tenuium partium, adeo ut odoratum sit. Sed liquor eius subtiliorum etiam partium est, quam ipsa planta, non tamen adeo calidus, ut quidam existimant tenuitate partium falsi. Porro fructus eius {persimiles} < persimilis> genere facultatis est, caeterum longe in subtilitate partium inferior. Placet eidem Galeno (ut in libello de supposititiis medicamentis illi adscripto legitur) ut Balsami vice stacte myrrhae, aut oleum irinum, in compositis medicamenti commode inseri possit: xilobalsami vero loco leucoii radix. Porro quid carpobalsami vice supponendum sit, nullibi apud eundem reperi. tametsi in quodam incerti autoris libello, quem seplasiae Qui pro quo nuncupant, pro opobalsamo oleum terebinthinum, vel laurinum, vel gummi hederae, subiiciatur, pro carpobalsamo hederae corymbus, et pro xilobalsamo hederae ipsius lignum: tantum ille hederae tribuit auctoritatem. Sed alia est opinio nostra: nam ipse libentius pro opobalsamo oleum myrificae nucis, vel styracinum supposuerim, quam terebinthinum, vel laurinum, pro xilobalsamo agallochum, et pro carpobalsamo vulgares cubebas. [Liquor ex Indiis nuper allatus.] Caeterum assertur tam (ut audio) ex occidentalibus Indiis liquor odoratissimus liquido styraci admodum similis, quem qui deferunt, appellant Balsamum, quod notas nonnullas Balsami prae se ferat. Veruntamen cum teste Strabone Balsami lacryma lacteo colore sit crediderim potius novum liquorem hunc, veram esse stactem, vel styracis liquorem, quam Balsami: ob idque non esse penitus ab re, si quispiam eo Balsami loco uteretur. Quidem recentiores cum se Opobalsamo destitutos conspicerent, illud artificio quodam non sane damnando componunt. [Balsami factitii conficiendi ratio.] Faciendi {modus} <modum> sic habeto: ego enim hac ratione pluries ipsum mihi confeci. Sumito resinae terebinthinae, abiegnae, cuiusque libram: thuris albi, ladani, cuiusque unc. sex: nardi Indicae drac. duas: radicum phu, iridis, acori, asari, cyperi, singul. drachmam: mastiches, galangae, caryophyllorum, cassiae odoratae, zedoariae, eiusque drach. sex: nucum myristicarum unc. quatuor: macis unc. unam: agallochi unc. duas: gummi elemi unc. sex.: aloes hepaticae, myrrhae, cuiusque unc. unam et semis: castorei drach. decem: ossium cariotarum, styracis calamiti pinguis, laseris odorati sing. unciam: lacrymae sanguinis draconis sex{c}unciam: florum lavendulae unc. quatuor: olei unguentariae glandis unc. sex. Quae ex his atterenda sunt, in pulverem contertio, liquoribusque admisceto, et vitreo organo (si nescis Chymistas consulito) diligentissime vi commensurati