Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 45
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Theophrastus, et Plinius suis monumentis posteritatis memoriae prodiderunt. Attamen non desunt indicia, quae prae se ferant (si modo ad nos deferatur) id omnino esse Narcaphthum, quod vulgo seplasiae vocant Tigname. nam tigname non aliud integrat, quam thymiama apud Graecos, quod apud Latinos suffimentum significat. Proinde cum huius in suffimentis frequentissimus sit usus, nil mirum si novum ex usu sibi vendicaverint nomen, quod est thymiama. Id quod corrumpentes posteri tigname pro thymiamate dixere. Ad haec (ut Dioscorides inquit) iucundi odoris gratia per se suffitur, ac etiam aliis suffimentis inseritur. Quod in Tigname facile probatur. quippe id tantum usu venit in compositis odoramentis, quae ad suffiendum parantur, ita ut praeterquam quod per se id muneris praestet, rarae quoque fiant suffimentorum compositiones, quae ipsum non recipiant. Quare admirari sinamus, si relicto proprio suae arboris nomine, sibi ascititiam nomenclaturam, ex suffimentis usurpaverit. Serapio Narcaphthum Lasahaten vocat: et illud odorati calami vice supponi posse autumat.
Cap. XXIII
Κάγκαμον
–
CANCAMUM
CANCAMUM Arabici ligni lacryma est, myrrhae quodammodo similis, virosi gustus, quam ad suffimenta usurpant. Vestes eo, additis styrace, et myrrha, suffiuntur. Vim proditur obtinere extenuandi obesos, si ternum obolorum pondere ex aqua, aut mulso aceto plusculos dies ebibatur: lienosis datur, comitialibus, et suspiriosis: menses cum aqua mulsa pellit: oculorum cicatrices confestim emendat: vino madefactum medetur eorundem hebetudinis. adversus gingivas humore praegnantes, doloresque dentium, non aliud efficacius.
[Cancami consideratio.] CANCAMUM, quod notis omnibus Dioscoridis historiam referat (ut recentiorum fere omnium medicae materiae studiosorum fert opinio) nec ex Arabia, nec aliunde ad nos advehitur. Quidam tamen pro Cancamo gummi quoddam rufum, ac pellucens ostendunt, quod surculos incognitae arboris undique circumve??it, myrrhae quadantenus simile. Veruntamen quod nulla (ut Dioscorides inquit) in comanso saporis virositas deprehendatur, alii id potius mentiri, quam esse legitimum Cancamum volunt. Expetitur hoc gummi genus hoc tempore maxime infectoribus ad inficienda serica stamina, idque vulgari sermone quidam in Italia appellant LACCA, quidam diminute Lacchetta. Cuius duo habentur genera, quae tantum (ut opinor) bonitate differunt. Praestantius vulgo appellant Lacca sumetri: quod vero deterius est, Lacca comberti, cognomentis fortasse a locis Arabum, a quibus deferuntur, acceptis. Primum surculis perpetuo obvolutum visitur: alterum absque surculis in glebas concretum myrrhae modo, quod etiam viliori pretio vendunt. [Laccae Arabum opinio varia.] Hinc itaque factum est, ut crediderint illi Serapionis auctoritate freti, hoc legitimum esse Cancamum: nempe quod is Cancamum Laccam appellet, et quod arboris sit gummi, vel lacryma myrrham quadantenus referens: quodque etiam cum meminerit Serapio, postquam de Dioscoridis et Pauli Cancamo egit, his verbis. LACCA (ut inquit Isac amran) res quaedam est rubea, quae tenuibus lignorum surculis inhaeret, sapore non ingrato. Coquitur haec, et inficiuntur inde panni rubeo colore, quam infecturam chermes appellant. Quod vero post infecturam subsidet, et infectoribus remanet, pariter Laccam vocant. Caeterum Lacca ex Armenia defertur exiccans, et excalfaciens ordine secundo. Ventriculum, et iecur roborat, eorumque infarctus expedit, icterico iuvat, et aquas pellit. Eluitur ad medicamenta hac ratione. Ramuli, qui hoc scatent gummi, dligenter franguntur, ac subinde aqua perfunduntur, in qua odoratus iuncus aristolochiaque inferbuerint, deinde pistillo agitantur, cum autem ab agitatione resederint, aqua leviter abiicitur. quod si una tantum lotione non pelluceat, secundo item repurgetur, demum siccetur in umbra, et recondatur in vase vitreo. Haec Serapio. Quibus palam est gummi, quod infectoribus vulgo Lacca dicitur, Laccam esse Arabum, et a Graecorum Cancamo differre: quod Dioscoridi Cancamum lacryma sit Arabicae arboris, virosi gustus: Serapioni vero res quaedam rubea, ex Armenia, non ex Arabia allata, tenuibus lignorum surculis inhaerens, sapore non ingrato. Item Dioscoridi Cancamum obesos extenuat, lienosos iuvat, suspirosis, et comitialibus prodest, menses pellit, oculorum cicatrices delet, et hebetudinem curat, tumentes gingivas cohibet, et dentium dolores tollit. Serapioni autem tantum obstructiones aperit, viscera imbecilla roborat, iecoris dolores mulcet, et regium morbum, et hydropem sanat. quae omnia medicamentorum diversitatem prae se serunt. Quo fit, ut non ab re existimaverint peritiores medici, nos omnino Dioscoridis Cancamo esse destitutos. Veruntamen non desunt rationes, nec probatissimorum autorum testimonia, quibus etiam probari possit, Graecorum Cancamum, et Arabum Laccam idem esse. Nam etsi haec, quae allata sunt, omni ex parte vera videantur, si quis tamen Dioscoridis codicem hoc capite scatere mendis animadverterit, et rem omnem accuratius, diligentiusque perpenderit, certior fortasse fiet, nos Cancamo non omnino destitui. Ego enim cum Paulum, qui in omni simplicium censu omnia ex Dioscoride transcripsit, accuratius perlegerem, invenissemque illi Cancanum lacrymam esse Arabicae arboris, myrrhae similem, odore grato, et quod nullus virosi gustus meminerit, illico orta est suspicio, quod ea particula Dioscoridi illegitime accesserit. Auxit deinde suspicionem hanc Serapio: quippe qui capite de Lacca de Cancamo agens, dum (ut assolet) ex Dioscoride transcribit, nusquam huius particulae mentionem fecerit. quod fortasse Dioscoridis codex, a quo transcripsit, hac menda facile vacarit. Sed illud adhuc magis rem ita se habere mihi persuasit, quod primum legatur in Dioscoride, Cancanum virosi esse gustus, quod foetoris, non suaveolentia indicium est: mox cum styrace, et myrrha ad suffiendas vestes expeti, ut grato commendentur odore, quae ut inter se maxime repugnant, ita etiam depravate lectionis praebent suspicionem. His itaque rationibus, et auctoritatibus non ab re adductus esse videor, ut quasi crediderim Dioscoridis codicem hoc in loco vitiatum fuisse. Unde postea factum sit, ut eius Cancamum ab Arabico diversum sese ostenderit. Neque sane huic opinioni illud obstare videtur, quod plura in morbis curandis Cancamo assignaverit Dioscorides, quam Serapio. siquidem nulli dubium est, quin ea medicamenta, quae obesos extenuat lienosos iuvant, et menses cient, possint pariter ventriculum et iecur roborare, eorumque infarctus