Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 6
9

74 - Picea et Pinus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. LXXIIII
Πεύκη καὶ Πίτυς PICEA ET PINUS

PINUS, et PICEA generi eidem ascribuntur, sed quandam flagitant specierum distinctionem. arbores vulgo cognitae. Quarum cortex astringit: prodest tritus, et illitus intertrigini, ulceribus summum corpus occupantibus, ambustique cum spuma argenti, et manna: ulcera delicatulorum acrimoniam recusantium cerato myrtino exceptus ad cicatricem perducit: tritus cum sutorio atramento serpentia cohibet: suffitu partus, et secundas eiicit: potus alvum sistit, urinam movet. Folia eorum trita, et illita inflammationes leniunt, vulnera ab inflammatione vindicant: trita autem, et decocta in aceto ferventi collutione dentium dolores mulcent: hepaticis utilia sunt drachmae pondere in aqua, aut mulsa pota. Pineae nucis cortex, et folia potu idem praestant. Teda earum particulatim secta, si in aceto coquatur, et decocto dens colluatur, dolores levat. Ex his etiam fit spatha acoporum, pessorumque compositionibus idonea. Quinetiam earum crematarum fuligo ad librarii atramenti confectionem excipitur: ea circumlitionibus efficacissime imponitur, quibus palpebras ornant, coloremque mentiuntur, calliblephara Graeci vocant: arrosis oculorum angulis, callosis, glabrisque genis, et collacrymationibus opitulatur. Pityides appellantur pinorum, piceaeque fructus, qui in conis inveniuntur. Vim astrictoriam habent, et aliquantulum excalfacientem: tussi, et pectoris vitiis auxiliantur, per se, aut ex melle sumpti. Nuces pineae cum repurgatae manduntur, aut cum passo, aut cucumeris semine bibuntur, urinam cient: acrimonias in renibus, et vesica hebetant: stomachi rosiones leniunt. datae cum portulacae succo, virium infirmitatem roborant, corruptorum quoque humorum labem obtundunt. Pineae nuces integrae recenter arboribus decerptae in passo franguntur, et decoctae, vetustae tussi, ac tabitudini conferunt, si quotidie ex eo liquore terni cyathi bibantur.

NOSTRAE nimirum negligentiae ascribendum foret, cum nos assidue habeant pinorum, abietum, picearum, et laricum sylvae, nisi harum omnium amplissimam, veramque historiam traderemus: eoque magis a hoc teneri videor, cum animadverterim Plinium, recentiorumque nonnullos eum secutos in huiuscemodi plantarum historia, qui resinas fundunt, longe ab o dissentire, quod in Tridentinis montibus nostris oculis perspectum, apud alios etiam testatum relinquere possumus. [Plinii historia eiusque genera.] Rem itaque a Pinu exordiens, invenio. Theophrastum libro III. capite X. de plantarum historia, duas Pini species adnotasse, domesticam alteram, alteram vero sylvstrem: huiusque in maritimam, et montanam distinctionem fecisse, hisce verbis. Pinorum aliam urbanam, aliam sylvestrem assignant. Sylvestris binum statuunt genus, quorum

74 - Picea et Pinus