Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
74

75 - Lentiscus ~ 76 - Terebinthus ~ 77 - Resinae aliae

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Caphura illita mulcet, incandescentes inflammationes restinguit, praesertimque iocineris. Renes, et seminaria vasa refrigerat, sanguinemque cogit. Circumlitionibus imponitur ad cutis nitorem conciliandum, et ad arcendas tam vulnerum, quam ulcerum inflammationes. Erysipelas extinguit, et adversus gonorrheam, et albas vulvae fluxiones efficax est cum succino, et aqua nimphaeae hausta. Idem praestat pubi, seu imo ventri, testibus, renibusque illita: quae tamen antea psyllii seminis spissamento, aut omphacio, aut solani succo probe sit macerata. Sanguinem e naribus fluentem sistit, aut cum urticae semine immissa, aut ex maioris sedi, et plantaginis succo fronti circumlita. Collyriis ad calidas oculorum lippitudines utiliter imponitur. Renibus, ac testibus illita venerem extinguit. Corpora a putredine praeservat: proinde commode antidotis admiscetur, quae contra venena, venenosorum animalium ictum, et pestilentes affectus conficiuntur. In universum viribus innumeris pollet, quas brevitati consulentes praetermittimus. [Caphurae probatio.] Legitimae probatio talis est. In calido pane e furno recentissime sublato, bipartitoque manibus scisso Caphura ponatur. quod si humore madeat, syncerae est argumentum: sin contra perarescat, spuriae ac factitiae signum. Caeterum si non diligenter asservetur, ex operculatis etiam capsulis nonnunquam evanescit: itaque saepe deluduntur seplasiarii. Asservatur tamen secure vase marmoreo, aut alabastrino, lini et psyllii semine sepulta. Nec desunt, qui eam pipere felicius asservari putent. quod nec plane comprobandum videtur. Venetias Caphuram omnem rudem important, ibique igne, et arte vitreis organis elaborantur, sic ut candescat, atque pelluceat.

Cap. LXXVI
Τέρμινθος TEREBINTHUS

TEREBINTHUS cognita arbor est. Cuius folia, et semen, et cortex astringunt, et ad eadem, ad quae lentiscus, conveniunt, simili parata modo, sumptaque. Fructus esui aptus est, sed stomacho adversatur: excalfacit, urinam movet , venerem excitat: contra phalangiorum morsus convenienter in vino bibitur. Resina eius ex Arabia petraea defertur. Provenit etiam in Iudaea, Syria, Cypro, Aphrica, et Cycladibus insulis. Sed praevalet candida, perlucida, vitreo colore, et in caeruleum vergente, terebinthum olens. Terebinthina resinas omnes antecedit: proxima lentiscina, et e pinu, et abiete: has sequitur e picea, e pineis nucibus resina. Natura omnibus calfacere, mollire, discutere, expurgare. Tussi, ac tabi conveniunt per se, aut in ecglemate ex melle: vitia pectoris expurgant, urinam cient, cruda concoquunt, ventrem emolliunt, palpebras commodissime replicant: lepras tollunt, cum aerugine, ac sutorio atramento, nitroque: auribus saniem emanantibus cum melle et oleo, item in pruritu genitalium utiles, malagmatis, acopisque admiscentur. Laterum doloribus per se, illitu et appositu auxilio sunt.

Cap. LXXVII
Ῥητίναι ἄλλαι RESINAE ALIAE

LIQUIDA resina e pinu, et picea, a Gallia, et Hetruria convehi solet, atque olim a Colophone petebatur: hinc Colophoniae sibi cognomentum vendicavit. A Gallia quoque subalpina: quam vernaculo nomine larica, hoc est, larignam, appellant incolae. Ea in linctu, et per se magnopere prodest tussi veteri. Colore inter se distant: siquidem alia candida est, alia oleosa, alia mellei liquoris similitudine, ut larigna. Cupressus etiam liquidam fundit resinam, quae ad eadem pollet. Quae vero aridarum generi ascribuntur, quaedam ex pineis nucibus, aliae abiete, aliae picea, et pinu exierunt. Eligi debet longe omnium odoratissima, translucens, non retorrida, neque diluta, quanquam cerae faciem praebens, et friabilis. E picea, et abiete resinae caeteras antecedunt: odoratae enim sunt, atque thus odore imitantur. Praestantiores a Pityusa insula deferuntur, quae secundum Hispaniam sita est. Sed quae e picea, nucibus pineis, et cupresso manarunt, nihil ad illas, nec tantis viribus potiuntur. veruntamen eorundem gratia, quorum et illae, sumi solent. Lentiscina terebinthinae respondet. Uritur resina omnis liquida in vase quadruplae capacitatis ad humorem, qui infunditur. itaque resinae congius in duobus aquae pluviae coquitur, subiectis levibus prunis, resina assidue movetur, donec omnis odor aboleatur, et friabilis, et retorrida reddatur, ac digitis cedat. Caeterum ubi refrixit, in fictile non picatum, quod aconitum vocant, id est, non illitum, reconditur. Fiet etiam eximii candoris, si resina omnis eliquata praecoletur, quo faeculenta sordes excernatur. Uruntur quoque sine aqua, primum lento igne, et ubi coire coeperunt, maior

75 - Lentiscus ~ 76 - Terebinthus ~ 77 - Resinae aliae