Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
80

85 - Naphtha ~ 86 - Cupressus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

venena ex decocto tribuli marini, et foetidi laserpitii gummi iuvamento non modico sumitur. item ex mero contra scorpionum ictus bibitur, ictisque locis cum recenti bubulo butyro utilissime imponitur. Adstringit mumia illita externa sanguinis profluvia, pota vero interna: proinde perutilis ad cruentas excreationes. Ex caprillo lacte pota opilatur exulceratae vesicae, internis penis desquamationibus, et urinam aegre continentibus. Non desunt qui credant, humanorum cadaverum ossa in pulverem redacta, et in potu exhibita variis corporis languoribus prodesse, os suum unicuique membro tribuentes. Quod penitus refellendum non est: siquidem ipse pluries vidi in comitiali morbo cranium humanum in pulverem redactum maxime profecisse, sicuti etiam calculosis renibus, et eorum doloribus. Sed ad Bitumen redeamus, a quo nos pene disiunxerat mumia, ne a nostro instituto recedamus. Huius meminit Galenus lib. XI. simp. medicamentorum, sic inquiens. [Bituminis histor. et vires ex Galeno.] Bitumen, unum et ipsum est ex iis, quae in aqua marina proveniunt, et in alia quapiam, quae non est marinae dissimilis, ut in Apollonio Epiri, et per alia id genus loca, multis aquis sponte nascentibus, ceu spuma quaedam innatans hoc medicamen reperitur, et molle quidem est, dum innatat, postea vero resiccatum pice sicca durius efficitur. Optimum vero bitumen in mari, quod mortuum vocant, provenit. Est autem id stagnum falsum in coele, hoc est cava, Syria. Caeterum medicaminis ipsius vis est tum resiccatoria, tum excalfactoria in secundo ordine. Merito itaque eo utuntur et ad glutinationes vulnerum cruentorum, et ad alia omnia, quae exiccari debent cum modica excalfactione.

Cap. LXXXVI
Κυπάρισσος CUPRESSUS

CUPRESSUS refrigerat, et astringit. Cuius folia ex passo, et exiguo myrrhae pota, vesicae rheumatismis, et urinae difficultati auxiliantur. Pilulae autem ex vino tusae in dysenteria, alvi fluxione, tussi, et orthopnoea, aut si reiiciatur sanguis, convenientissime bibuntur: earum decoctum eosdem praebet effectus: tusae cum fico duritias emolliunt, nariumque polypo medentur: in aceto coctae, et cum lupinis detritae scabros ungues eiiciunt: hernias intestinorum prolapsu erumpentes illitu reprimunt. Folia eadem praestant. Pilulae cum arboris coma supphitae, culices abigere existimantur. Folia trita, et imposita vulnera conglutinant, sanguinem supprimunt: trita ex aceto capillum tingunt: illinuntur per se, aut cum polenta ignibus sacris, ulceribus quae serpunt, carbunculis, et oculorum inflammationibus: admota cum cerato stomachum corroborant.

TAMETSI Cupressus arbor notissima sit in Italia quin etsi vulgaris sint notitiae eius fructus, quos tam Graeci, quam Latini conos appellant: attamen cum nihil de eius historia memoriae prodiderit Dioscorides, ut lectoribus undequaeque sit satisfactum, hic nobis disserendum est, quantum hac in historia a Plinio, aliisque nonnullis edocti, cognoscere quinimus. [Cupressi historia.] Advena igitur quoniam fuit Italiae Cupressus, et difficillime nascentium, natuque morosa, ut quae in educatione plurimum diligentiae expetat, et praesertim in locis, ubi suapte natura non provenit. Tradiderunt veteres cupressum dici sacram: et ideo funebri signo eius ramos ante domos ponere solebant, ubi aliquis defunctus iaceret. Ex quo more creditur eius umbra infausta, nec quidem gratiosa. Duo habentur Cupressi genera, mas scilicet, et foemina: haec meta in fastigium convoluta: ille vero ramosis in latus spargens. Harum patria, ac proprium natale solum Creta insula est. nanque inibi quocunque loco terra moveatur, subactaque sit, nisi ferantur alia, haec sua sponte gignitur, atque protinus emigrat. In Idaeis etiam montibus, qui ad Troadem spectant, non appellato solo, Cupressus numerosa sponte prosilit. Quod admiratione non vacat, alibi non nisi tempore, et perquam diligenti cultura proveniens, et cultorem magnopere fastidiens. Odere Cupressi flumina, lacus, omnesque aquosos tractus. quo fit, ut in eiusmodi locis satae confestim inarescant. Quod si recte scivisset Adamus Lonicerus, non tam facile (ut puto) scripsisset, cupressum humidis gaudere locis. Aspernantur et fimum, quo etiam, si circumfossura impleatur, non multo post tempore pereunt. Mira est Cupressi foecunditas: etenim trifera est. colliguntur eius coni mensibus ianuario, maio, et septembri. Semen iis innascitur, granis adeo pusillis, ac minimis, ut atomis comparari possit: ob id enim aegre perspicitur. Non omittendum naturae miraculum, ex tam parvo semine gigni tam proceras arbores. Semen mire formicis expetitur, ampliato etiam miraculo, tantuli animali cibo absumi natalem tantarum arborum. quo fit, ut fructifera Cupressi nunquam formicis sint destitutae. Cupressus perpetua coma viret, eiusque materies nec cariem, nec vetustatem sentit, ut etiam cedri, ebeni, loti, taxi, buxi, et oleae. Proinde veteres non aliam ob causam ex cupressina materie simulacra sculpebant, nisi quod ad aeternam diuturnitatem permansura putarent, veluti Romae illud Iovis in arce. Fert et Cupressus liquidam resinam larignae similem,

85 - Naphtha ~ 86 - Cupressus