Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
84

89 - Cedrus ~ 90 - Laurus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

quem ipse ex Pesino Istriae oppido secum attulerat, rubentibus baccis undique refertum, eaque in memoria haberem, quae apud Theophrastum, ac veteres alios legeram, mihi quidem fructum illum intuenti statim inclinavit animus, hanc minorem esse cedrum. Etenim, ut memorant stirpium scriptores tum veteres, tum recentiores, difficile admodum esset secernere cedrum a iunipero, nisi huic caeruleus, pumilusque: illi vero flavus rubensve, ac grandior fructus inesset. [Cedriae consideratio.] Manat ab arbore maioris cedri etiam resina, quae proprie Cedria dicitur, utilis ad multos in medicina usus. sed hanc ad nos non deferunt Cypri, tametsi eorum regio cedris (ut aiunt) quam plurimis scatent. Variat ad haec in Dioscoridis codicibus de cedria lectio. Quippe vulgata [GR] habet, id est gravis odore, cum tamen antiquissimus codex manuscriptus habeat [GR], id est vehemens odore. quod indicat cedriam esse vehementer odoratam, non autem graviter olere. Quod etiam maxime testatur Virgilius libro VII. Aeneidos his versibus de Circe canens.
Proxima Circeae raduntur litora terrae,
Dives inaccessos ubi solis filia lucos
Assiduo resonat cantu, tectisque superbis
Urit odoratam nocturnam lumina cedrum,
Arguto tenues percurrens pectine telas.
De Citris autem, quibus aurea totius fere Italiae viridaria exornantur, tam in Tyrrheni, quam Benaci litoribus in sequentibus, capite de malis, ubi ipsorum mentionem facit Dioscorides, adiuvante Deo plura dabuntur. siquidem arbor illa ad hac, de qua nunc agitur, plurimum differt. [Cedri et Cedreae vires ex Galeno.] Cedri meminit Galenus lib. VII. simp. medicamentorum his verbis. Cedrus specie duplex est, altera fruticosa iuniperis adsimilis, altera arbor non exigua. Utraque est calidae, siccaeque temperaturae tertii quodammodo ordinis secundum utrunque. Caeterum Cedrea (vocatur ita cedri oleum) quartum etiam ordinem videtur attingere, abunde calida simul, et tenuium partium. Molles itaque carnes prompte citraque dolorem putrefacit, sicut alia omnia, quae cum eiusdem sint in calfaciendo ordinis, adiunctam etiam habent substantiae tenuitatem. At in duris plusculo tempore, et vix operatur. Porro talia omnia medicamenta septica vocantur, et septa: sed inter sese maioris, minorisque ratione dissident. Est autem in hoc genere medicamentorum ex primo, et infirmissimo ordine cedrea: pleraque enim eorum admodum sunt efficacia. Talia itaque et mortuorum corporum carnes corrumpunt: at cedrea exiccat, simulque a corruptione tuetur corpora demortua, utpote humiditates eorum superfluas depascens, caeterum solida corpora haud attingens. At in viventibus calor ipse, qui in corporibus est, cedrea vires adaugens, causa efficitur, ut tenerae ab ea carnes deurantur. Nec mirum videri debet, si cum tanta polleat potentia lendes, pediculos, et tineas, et in auribus natos vermes interficere valeat, tum foetum apposita viventem quidem interimat, mortuum autem eiiciat, sicut sane etiam in coitu semen, pudendo circumlita. proinde conceptum impediens est medicamentum, si sic utaris, nulli secundum: aliaque multa eiusmodi particulatim efficit. Itaque argumentum est, ipsum valenter excalfacere, sicut ubi dentium foraminibus instillatur: siquidem dolores eorum mitigat, sed et ipsos confringit. Extenuat quoque oculorum cicatrices, et visus hebetudini ab humorum crassitudine ortae medetur. Porro quod eius est pinguissimum, et ad unguem oleosum, quod suspensis supra eam dum coquitur, lanis excipitur, ac colligitur, tota cedrea tenuius quidem est, sed minus acre; quanquam non minus excalfaciens. Eandem quippe rationem habet ad id quod reliquum est cedreae, crassius illud videlicet, quam oleum ad amurcam. Proinde illud utpote crassius, mordax est, et maiore aperiendi facultate praeditum. Itaque ulcera irritat, phlegmonenque illis excitat. Porro oleosa illa cedrea adeo clementibus est viribus, ut etiam plebeii experiantia docti vulnera ovibus occasione tundendi a forfice facta, illa illita sanent, sicut etiam pice humida. Utuntur autem ea et ad ovium scabiem, et ricinos, Graeci [GR] vocant. Porro cedrides (nam ita fructum cedri nuncupant) moderatiores vires obtinent, adeo ut comedi quoque possint. Attamen si liberalius iis utare, capiti dolorem inferent, ardoremque, ac morsum in ventre percipies.

+ Hiclectorem admonitum volumus, illa de fuligine Cedri verba non legi in Graecis tum vulgatis, tum etiam antiquis quibusdam codicibus. Quare cum neque a Marcello vertantur, qui plura exemplaria Graeca habuisse fatetur, ea potius addititia, quam legitima censenda videntur.

Cap. XC
Δάφνη LAURUS

LAURUS quaedam tenui folio constat, altera latiore. Utraque excalfactoriam naturam habet, et emollientem. Unde decoctum earum in muliebres insessus additum, vulvae, et vesicae vitiis convenit. Virentia folia sensim substringunt: illita quoque, ac trita vesparum apiumque ictibus opitulantur: eadem cum polenta, et pane illita inflammationem omnem mitigant: sed pota stomachum effundunt, et vomitiones movent. Lauri baccae magis, quam folia calfaciunt. ergo in eclegmate tritae cum melle, vel passo prosunt tabi, orthopnoeae, et omnibus thoracis rheumatismis: contra scorpionum ictus ex vino bibuntur: vitiligines emaculant. Succus baccarum utilissime aurium dolori, et gravitati instillatur cum vino vetere, et rosaceo. In medicamenta autem adiiciuntur, quae nervorum lassitudines reficiunt, acopa vocant: et ad unguenta, quae calfaciunt, et discutiunt. Cortex radicis calculos rumpit, partus necat, hepaticis prodest, tribus obolis in vino odorato potus.

89 - Cedrus ~ 90 - Laurus