Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
110

111 - Ebenus ~ 112 - Rosa ~ 113 - Rosei pastilli

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

ita nec brumali tempore, dum ingenti frigore saevit hyems. Interea aegris sine metu noxae indulgere licet, modo caeli serenitas adsit, ut quandoque in proximis hortis, ac viridariis solatii causa lento gradu deambulent: quippe quoniam eiusmodi hortorum amoenitas animus plurimum levari solet. In hac etiam curandi ratione quosdam magis, alios minus perseverare oportet, pro morbi necessitate, et salutis mensura. Hac ergo ratione vinum Guaiaci exhibitum non modo medetur cuique acerrimo Gallicae pestis incommodo; sed etiam diuturnis articulorum, capitis, nervorum, ventriculi, iocineris, lienisque morbis pituita genitis mirifice succurrit. Nec minus etiam podagra laborantibus opem fert, modo diuturna admodum non fuerit aegritudo. Porro in hoc illud etiam observandum est, quod ego Guaiaci vinum iis tantum potandum exhibeo, quibus pituita redundet, vel saltem non exuperet bilis. Siquidem biliosis secundum, ac tertium ligni ex aqua decoctum, vini loco semper cum cibis praebendum censui, ut communiter ab aliis fieri solet. [Chinae radicis consideratio.] Non desunt praeterea hoc tempore, qui radicem illam, quam alii CINAM, alii Chinam vocant, Guaiaco praeferant, etsi Vesalius admirabilis humani corporis fabricae professor oppositum senserit. Huius radicis iandudum apud Hispanos invaluit usus contra podagras, maximeque apud invictissimum Imperator Carolum V. cui merito praeclaram laudem acceptam referre potest. Advehitur haec (ut audio) tam a Lusitanis, quam ab Hispanis ex regionibus aequinoctiali proximis, legiturque in litoribus maris e terra evulsa. nam in paludis exorta, ac inde maris fluctibus rapta, in litus reiicitur. Radix est fungosa, perinde ac arundinacea, levis, colore rufescens, Rhodiae radicis admodum aemula. Praefertur recens, firma, et quae neque teredinem, neque cariem senserit, et quae magis rubescat. Damnat eam acriter Vesalius, ut dixi. Sed quibus validis rationibus id faciat, compertum satis non habeo, praesertim cum illud certo sciam Caesarem invictissimum nunquam ea toties usum fuisse, nisi ex ea plurimum adiumenti percepisset. [Salsa parillae consideratio.] Sunt et qui radici illi, quam nuper aliqui SALSAM, aliqui Spartam parilla nuncupare coeperunt, tum guaiaci, tum etiam ipsus chinae vires, et facultates tribuant. Haec ebuli tam ad unguem aemulatur radices, ut quandoque crediderim Spartam parillam, et ebulum esse idem: tamen id asserere non ausim, cum hactenus eius folia non viderim.

Cap. CXII
Ῥόδον ROSA

ROSA refrigerat, et astringit, sed sicca magis astringit. Succus recentibus foliis exprimutur, desectis forfice unguibus (sic appellantur candidae foliorum partes) reliquum in pila premi, et teri debet in umbra, donec cogatur, et ita ad oculorum circumlitiones recondi. Siccantur etiamnum folia rosarum, continuo versata, ne muceant, neve situs in iis insideat. Aridis rosis, et in vino decoctis expressius liquor, facit ad dolores capitis, aurium, oculorum, gingivarum, sedis, recti intestini, ac vulvae {paenna} <penna> illitus, aut infusus. Eadem sine expressione tusa, praecordiorum inflammationibus, humidis stomachi vitiis, igni sacro illini prodest: siccis, ac tritis, semina asperguntur. Misceri solent vulnerariis antidotis, atque compositionibus, quas antheras vocant. Folia uruntur in calliblephara. Flos, qui in mediis rosis invenitur, siccatus, gingivarum fluxionibus efficaciter inspergitur. Capita pota {citam} <citant> alvum, et cruentas reiectiones sistunt.

Cap. CXIII
Ῥοδίδες ROSEI PASTILLI

PASTILLI, quos rhodides vocant, hac ratione conficiuntur. Rosarum viridium, quae nullo antea humore madefactae extabuerint, drachmae quadraginta, Indicae nardi drachmae decem, myrrhae drachmae sex, tritae digeruntur in pastillos, qui trium obolorum pondus aequent: siccatique in umbra in fictili non picato, atque obturato reconduntur. Alii adiiciunt costi drachmas duas, iridis Illyricae totidem, et vinum Chium cum melle miscent. Mulieribus monilium vice collo circundato usui sunt, ad retundendum grave sudoris virus. Tritis etiam utuntur ad illitiones, et diapasmata, quae fiunt ad sudores coercendos, ita ut a balneis inarescant corpora, dein frigida aqua abluantur.

[Rosarum consideratio.] MULTA quidem sunt Rosarum genera, quae in usum medicum veniunt. At vulgatissimae in Italia sunt, albicantes, puniceae, et quae albo rufescunt, quas vulgo appellant incarnate. Praestantissimae, quae puniceo colore rubent: proxima laus iis, quae in rufum candicant: vilissimae albicantes, in quarum tamen genere eae odoratissime excipiuntur, quae Hetruscis Damascenae, et aliis Moschette vulgo dicuntur. Siquidem non modo caeteras excellunt, quod odore admodum suavi fragrent, sed quod etiam magis alvum subducant, id quod indicat earum iucundissimum odor.

111 - Ebenus ~ 112 - Rosa ~ 113 - Rosei pastilli