Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
117

117 - Salix ~ 118 - Sylvestris olea

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

cito senescit, ac brevi vitae spatio perdurat. Eius materies ideo faciundis apta, quod lenta admodum sit, tenax, et levis. [Salicis vires ex Galeno.] Salicis vires memoriae prodidit Galenus lib. VI. simplicium medicamentorum his verbis. Salicis foliis ad cruentis vulneris glutinationem quis uti posset. Verum floribus eius maxime prope omnes utuntur medici ad exiccantis emplastri praeparationem: est enim vis eorum ita desiccatoria, ut morsu abstineat: habet vero etiam quandam adstrictionem. Sunt vero etiam, qui succum ex ea expressum, medicamen servent mordacitatis expers, et exiccatorium, ad multas res utile. Haud enim invenias quid ad plures res utilius medicamento citra mordacitatem exiccante, quod paulum etiam adstringat: sicut in opere de medicamentorum compositione exactius demonstrabitur. Porro arboris cortex similem facultatem obtinet tum floribus, tum foliis, nisi quod temperaturae sit siccioris, velut omnes cortices. Sed hunc quidam comburunt, eiusque cinere utuntur ad omnia, quae valenter desiccare oportet. Nam clavos quos vocant, callos Graecis [GR], myrmeciasque tollunt, aceto acri ipsum macerantes. Nonnulli autem dum floret salix, corticem eius incidunt, et succum quendam colligunt, utunturque ad ea, quae pupillas offuscant, extergente videlicet, simulque tenuium partium medicamine. Uti vero illo ad multa alia quis posset, si quidem talis fuerit.

Cap. CXVIII
Ἀγριελαία SYLVESTRIS OLEA

SYLVESTRIS oleae, quam aliqui cotinon, id est, oleastrum appellant, alii Aethiopicam olivam, folia astringunt: trita autem et imposita ignem sacrum, ulcera quae serpunt, epinyctidas, carbunculos, reduvias, nomasque cohibent: crustas emarginant cum melle illita: quinetiam sordida ulcera repurgant: oris ulceribus, et privatim infantium commanducata medentur. Succus, et decoctum eosdem habent effectus: sanguinis eruptiones, ac muliebre profluvium, admotus succus inhibet: uvae oculorum, pustulisque prodest: ulcera, et veteres defluxiones sistit: quapropter in collyria additur, ad palpebrarum erosiones perquam utilis. Exprimitur succus tusis foliis, affuso vino, aut aqua, siccatusque sole in pastillos digeritur: sed longe validior ad recondendum succus habetur, qui cum vino, quam cum aqua expressus est. auribus subvenit, sive ulcerentur, sive pus effluat. Folia convenienter coeliacis cum farina hordeacea illinuntur. Uruntur cum floribus folia, ut spodii vicem cinis praestet, in cruda olla, oblito ore luto, usque dum figlinum percoquatur: restinctaque vino, et rursus subacta, eodem modo uruntur: postremo cerusae modo elota coguntur in pastillos. Huiuscemodi cinerem in medicamentis oculorum, constat spodio non cedere, sed eisdem viribus praeditum esse putandum est. Foliorum sativae oleae eadem vis intelligitur, sed

117 - Salix ~ 118 - Sylvestris olea