Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 128
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Id
spissandi vim habet, et quos cytini, praebet usus. Decoctum radicis, potu latas
ventris, tineas pellit, et easdem evocat. Balaustium sylvestris punicae flos
est, cytino similis. Cuius
complura genera reperiuntur, candidum, fulvum, colore rosaceo. Succus ex eo exprimitur, hypocistidis modo: cui
adstrictoria vis inest, eadem faciens, quae hypocistis, et cytinus.
[Punici mali consideratio.]
PUNICA mala in pluribus Italiae locis vulgo, sicut etiam Latine Granata dicuntur,
a multis intus conclusis granis: quamquam non desunt, qui ita appellari velint a
Granata Hispaniae regno, quod inibi numerosa proveniant. Sed quomodocunque se
res habeat, nusquam non cognita sunt Italia: siquidem inibi et in hortis, et in
vinetis, et in viridariis, eorum frequentissime visuntur arbores. Triplici (ut
etiam scribit Dioscorides) distinguuntur specie: quippe quod alia dulcia sint,
alia acida, alia vinosa. Vinolenta ea sunt, quae vulgo Vaiani vocat Hetruria,
quaeque aliubi Schiavi, et alibi di mezzo sapore Italico sermone appellantur. At
Plinio libro XIII. capite XVII. quinque enumerantur species, dulcia scilicet,
acria, mixta, acida, et vinosa. Verum haec omnia Dioscorides in tria redegit
fastigia: utpote qui uni dulcia; alteri acria, et acida; tertio vero generi
mixta, et vinosa adscripserit. Haec omnia Italia habet, et celebrat: sed et fructus,
et acinorum magnitudine, tum liquoris copia excellunt dulcia, et vinolenta.
Acida mitescere, et dulcia fieri tradunt, si suillo, aut humano stercore
foveantur arboris radices, et vetere urina saepius irrigentur. Caeterum ne
fructus in arbore dehiscant, remedio sunt lapides tres, cum seritur arbor, ad
radices collocati: quin etsi iam consita sit, et fructum ferat, eadem ratione
emendatur. Sed et hoc item praestabitur, si scilla secundum radices conseratur.
Si florem arbor non continet, urinam veterem cum pari aquae mensura temperare,
et ter per annum radicibus infundere, efficacissimum est remedium. Eundem
praestabis effectum, si arboris florentis truncum plumbeo concluseris circulo,
vel anguis corio involueris. Servantur punica mala incorrupta anno toto, si cum fere matura fuerint,
petioli, quibus pendent, intorqueantur in arbore: vel si postquam decerpta
fuerint, argilla ex aqua resoluta undique oblinantur, ac deinde pluribus diebus
insolentur. Sunt et
qui, ut diu integra perennent, ea in ferventem aquam immergant, statimque
eximant, et sole siccanda exponant, octo dierum spatio. Vini ex omnibus
conficiendi ratio haec est. Acini maturi diligenter a coriis, et membranis
purgati praelo committuntur, ac exprimuntur: mox vinum saccis ad id accommodatis
percolatur, et in vasculis reponitur, quousque faex residat: defaecaturque
deinde, et clarum reponitur, affuso desuper oleo, ne corrumpatur, vel acescat.
Sunt et qui sine oleo illud in cadis asservent, sed id per aestatem facile
acescit. [Cytinus, et balaustium.] De flosculi nomine inter se discrepant
autorum sententiae. Dioscoridem florem punicae cytinum appellat, balaustium vero
sylvestris. Plinio libro XXIII. capite sexto, primus tam sativae, quam
sylvestris partus florere incipientis cytinus vocatur; balaustium vero flos
utriusque in ipso erumpens cytino. Laudatissimi sativarum flores colore perquam
rubro ex Creta, et Cypro hoc aevo Venetias importantur, aspectu quidem specioso,
et viribus caeteris praestantiores. Sed et mangonio fiunt in Italia peregrinis non
dissimiles, non tamen usque adeo praestantes. [Malicorium.] Immaturus punici
cortex ideo Malicorium antiquis dicebatur, quod eo, ut Rhu ad perficienda coria
uterentur. Dulcia punica, quae apyrena alio nomine vocantur, ventriculo inutilia
haberi, dentes gingivasque laedere, autor est Plinius; etsi rectius forte id
Dioscorides acidis attribuat. Pulvis mali punici in olla nova operculo indito in
furno tosti, potus fluentem alvum efficaciter sistit. Sylvestris vero acinorum
ossiculi utiliter bibuntur triti ad aquam, quae cutem subierit, siccandam.
Cortice punici ex vino decocto, et imposito perniones sanantur. Punica, et
myrtus, (si rei agrariae autoribus credimus) mutua consuetudine mirum in modum
oblectantur, ita ut etiam reddantur fertiliores, si altera in alteram inseratur.
[Mali
punici vires ex Gal.] Malorum punicorum vires prodidit Galenus lib. VIII. simp. medicamentorum, sic inquiens. Malum
granatum omne adstringentem qualitatem obtinet, non tamen in omnibus ea exuperat.
Sunt enim inter ea quaedam acida, quaedam plus dulcia, quam austera: et sane
quae ab unoquoque eorum procedit utilitas, secundum vincentem eveniat qualitatem
necesse est. Dictum autem in quarto horum commentariorum est super dulci sapore,
austero, et acido. Itaque ex illis de malorum punicorum differentia liceat
colligere. Porro acini magis, quam succus tum adstringunt, tum exiccant, his
etiam magis putamina: vocantur autem sidia. Adsimilem illis vim habent cytini.
Cap. CXXVIII
Μυρσίνη
– MYRTUS
MYRTUS sativa nigra utilior est medicinae, quam candida, et in hoc genere multo magis montana: semen tamen imbecillius parit. Vis et myrti, et seminis adstringit. Semen viride, aut aridum in cibo datur sanguinem excreantibus, et vesicae erosionibus. Succus virentibus baccis expressus, eosdem effectus exhibet: stomacho utilis, urinam cit: prodest contra phalangii morsum, et scorpionis ictus in mero. Seminis decoctum capillum tingit. Ius decocti in vino ulcera in extremis membris nata sanat: oculorum inflammationes illitum cum polline polentae lenit: contra aegilopas illinitur: crapulam arcet praesumptum vinum, quod fervefacto aliquantum eius semine exprimatur: alias enim acorem contraheret. Praestat idem seminis effectus: utile procidentiae vulvarum in desessionibus, sedis vitiis, et foeminis fluxione vulvae laborantibus: purgat furfures, ulcera capitis manantia, atque eruptiones papularum: fluentes capillos continet. Additur quoque in medicamenta, quas liparas vocant, uti oleum, quod ex foliis eius factum est. Decoctum foliorum ad desessiones balnearum convenit, et contra laxatos artus, et male solidescentes: eo fracta ferruminationi repugnantia utilissime foventur: vitiliginem emendat, purulentis auribus infunditur, et capillos denigrat. Succus eorum eadem efficit. Trita folia, et ex aqua illita humidis ulceribus,