Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 131

129 - Cerasia ~ 130 - Siliquae ~ 131 - Mala

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

participem. Nam et in horum, sicut etiam malorum granatorum, et malorum, quibusdam austera qualitas, in quibusdam vero dulcis, in nonnullis autem acida exuperat. Quinetiam ipsorum dulcium ea, quae nondum cocta sunt, ac matura, quaedam admodum acerba sunt, quaedam similiter moris acida. Sed in moris immaturis acida qualitas acerbam exuperat, in cerasiis non semper. Ergo quae dulciora sunt, magis quae in intestinis sunt, subducunt, sed minus utilia stomacho sunt. Contra austera. Quaecunque vero acida sunt, ea pituitosis, excrementosisque stomachis conveniunt: siquidem austeris magis desiccant, et nonnihil etiam incidunt. Porro ipsius arboris gummi communem omnibus viscosis, et mordacitate carentibus medicamentis facultatem obtinet, quae et ad arterias exasperatas accommoda est. Proprie autem (si quidem verum est quod quidam scribunt) calculis vexatos cum vino potum adiuvat. Nam sic illi tenuium partium quaedam facultas inest.

Cap. CXXX
Κεράτια – SILIQUAE

SILIQUAE recentes stomacho adversantur, alvum solvunt: eaedem siccatae sistunt, stomachoque utiliores fiunt: urinam ciunt, sed praecipue, quae vinaceis condiuntur.

[Siliquarum consideratio.] SILIQUAE, quae Graecis [GR] dicuntur, in Italia officinis vulgo Carobe, et Carobole appellantur. Nascuntur arbores, quae Siliquas ferunt, in regno Neapolitano, praesertim in Apulia, ac etiam in Campania, ut optime sciunt ii, qui Fundo Itrum, et hinc Molam iter faciunt: siquidem in illa ob laevigatos lapides inibi stratos laboriosa admodum via, quam Appiam vocant, frequentissimae conspiciuntur. Incolae has plantas Salequa vulgo nominant, vocabulo nimirum a Siliqua detorto. Arbores in spectatam satis proceritatem attolluntur, ramis in latitudinem potius, quam in longitudinem protensis: cortice cineritio ad caeruleum inclinante, loti arboris instar. Folio virent fraxineo, latiore tamen, duriore, rariore, ac magis circinato. Florent discendente hyeme, aut vere iam appetente: fructificant vero aestate et autumno. Siliquae recenter ab arbore decerptae ingrato displicent sapore, sed tractu temporis in cratibus expansae, et siccatae, adeo mitescunt, ut et dulces evadant admodum, et gustui suaves fiant. Aliud siliquarum genus, quod ficum Aegyptiam cognominant, scriptis tradiderunt Theophrastus, et Plinius, de quibus mihi disserendum non proposui, tum quod Italis nusquam (quantum equidem sciam) nascantur, neque cognoscantur; tum etiam quod nullum habeant usum in medicina. [Siliquarum vires ex Gal.] Siliquas in cibis damnavit Galenus lib. secundo de alimentorum facultatibus, his verbis. Ceratia, quorum tertia syllaba per, t, literam et scribitur, et pronunciatur, nihil cum cerasiis per, s, scriptis habent similitudinis. Est autem pravi succi edulium, ac lignosum: unde necessario sequitur, ut concoctu sit difficile: nihil enim quod lignosum est, facile coquitur. Praeterea incommodum illud ipsis inest non parvum, quod non celeriter deiiciantur. Proinde satius esset, ea ad nos non importari a regionibus orientalibus, in quibus nascuntur. Sed de viribus, quas et arbor, et ipsae habent in medicina, idem Galenus disserens libro VII. de simpl. medicam. facultate, sic inquit. Ceratonia exiccantis est, et adstringentis facultatis, sicut et fructus eius, quae ceratia vocant, nonnihil etiam dulcedinis continent. Accidit autem istis quiddam simile cerasiis. Nam si humida sumas, magis ventrem subducunt: sicca vero magis sistunt: utpote cum humiditatem expirent, et quod essentiae est crassioris, tantum reliquum habeant.

Cap. CXXXI
Μῆλα – MALA

FOLIA, flores, et germina cum omnis mali, tum maxime cotoneae adstringunt. Pomis acerbis adstringendi vis inest, maturis vero longe secus. Ex iis verna bilem gignunt, nervos omnes laedunt, inflationes pariunt. Cotonea stomacho utilia, urinam cient: verum tosta mitiora habentur. Prosunt coeliacis, dysentericis, purulenta extussientibus, cholericis, praesertim cruda. Maceratorum liquor commode in stomachi, aut ventris fluxionibus, potui datur. Succus crudorum assumptus orthopnoicis salutaris est. Decocto foventur vulvae, et sedes, si procidant. Cotonea, quae melle condiuntur, urinam movent: mel autem sibi constringentem illorum vim, et inspissantem adsciscit. Quae cum melle coquuntur, stomacho, atque ori gratiora sunt, sed minus inspissant. Cruda cataplasmatis adiiciuntur, ad cohibendum alvum, aut si stomachus aestuet, aut in vomitiones effundatur, ad mammarum inflammationes, praeduros lienes, et condylomata. Fit vinum ex

129 - Cerasia ~ 130 - Siliquae ~ 131 - Mala