Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
secundus
pagina 168
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
quem libro IX. cap. XLVIII. ipse araneum quoque vocavit, cum inquit, Aeque pestiferum animal araneus, spinae in dorso aculeo noxius. Praesertim cum libro XXXII. capite ultimo inter litorales, et maris magis peculiares pisces non aliter araneum recensere videatur, quam draconem Aristoteles.
Cap. XIIII
Σκολόπενδρα –
SCOLOPENDRA
SCOLOPENDRA marina in oleo decocta si illinatur, avellit capillos: sed contactu pruritus facit.
[Scolopendrae consideratio.] SCOLOPENDRA marina animal est exiguum: atque, ut prodidit Plinius libro IX. capite XLIII. ea est terrestri non dissimilis, quam etiam Hetruria centipedam appellat. Dicunt hanc (si tamen iis autoribus est adhibenda fides) statim, devorato hamo, omnia interanea innocue evomere, ac deinde, eo ab intestinis explicato, sua eadem resorbere viscera. Quocirca mecum saepius cogitavi, non iniucundum eum viscerum speculari anatomen. Sed nec ipsam hactenus mihi videre licuit.
Cap. XV
Νάρκη
–
TORPEDO
MARINA Torpedo diuturnis capitis doloribus admota, cruciatus vehementiam mulcet. eadem apposita eversam sedem, prociduamque coercet.
[Torpedinis consideratio.] TORPEDO in chartilagineorum, planorumque piscium genere ab autoribus recensetur, perinde ac raia, laevi raia, rhombus, solea, pastinaca, et alia genus plura. Haec dorso rubescit, maculis quinque nigris (quod in adultis, tantum visitur) interiectis, oculis similibus: supina vero parte albicat. [Torpedinis mira facultas.] Tanta huic vis peculiaris inest, ut retibus capta, anteaquam manu attingatur, et manus, et lacertos piscatoris stupore non modico afficiat: id quod etiam fit, si capiatur hamo. Talis nanque huius facultas per setas, et hastam insensibili quodam modo permeans, ad manu piscatoris tandem transvecta, celeriter torporem inducit. Idcirco Galenus libro VI. de locis affectis: Ea (inquit) potentia torpedo praedita est, ut si fuscina attingatur a piscatore, transmissa qualitate per hastam ad manum, eam repente obstupefacit. Idem postea retulit Plinius, libro XXXII. capite primo, sic inquiens. Torpedo etiam procul, et e longiquo vel si hasta, virgave attingatur, quamvis praevalidos lacertos torpescere facit, et pedes quam libet ad cursus veloces alligat, et retinet. Et libro IX. capite XLII. ita scribit. Novit torpedo vim suam: ipsa enim non torpens, mersaque in limo se occultat, pisces, qui securi adnatantes obtorpuere, corripiens. Quod ante ipsum prodiderat Aristoteles libro IX. capite XXXVII. de historia animalium. Caeterum proprietas haec vivis duntaxat inest: nam si eadem in exanimatis persisteret, comestae (veniunt enim frequenter in cibis) universum corpus stupidum redderent. [Torpedinis vires ex Gal.] Quamobrem Galenus libro XI. simplicium medicament. de ea ita scriptum reliquit. Sed et Torpedinem totam (dico autem animal marinum) capitis dolores sanare capiti admotam, sedemque eversam coercere, a quibusdam est proditum. Verum ego cum utrunque essem expertus, neutrum facere comperi. Eam igitur cum cogitassem, adhuc vivam esse applicandam, cui caput doleret (posse enim fieri, ut hoc medicamen anodynon sit, hoc est, dolore liberet, similiter aliis, quae sensum obstupefaciunt) ita habere comperi. Putoque eum, qui primus est usus, tali quapiam motum ratione uti aggressum. haec Galenus. Venetiis piscis hic ab effectu, vulgo Tremolo appellatur: siquidem membro stupefacto, subinde tremorem incutit. Romani vero (me quidem latet, unde id nomen traxere) eundem vulgari nomine Batti potta, et Fotterigia dicere consueverunt.