Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
secundus
pagina 215
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
[Stercoris vires ex Gal.] STERCUS, ut posteritatis memoriae prodidit Galenus libro X. simplicium medicamentorum, vim habet vel maxime digerentem. Verum humanum ob foetorem abominandum est. At bubulum, caprinum, crocodilorum terrestrium, et canum, ubi ossibus duntaxat vescuntur, neque graviter olet, et multa experientia non tantum nobis; sed et aliis medicis me natu maioribus comprobatum est. Siquidem Asclepiades, cui cognomentum erat Pharmacean(?), et alia omnia composita medicamenta collegit, ut multos impleret libros, et stercore ad multos saepe affectus utitur, non modo medicamentis, quae foris imponuntur commiscens; sed iis quoque quae intro in os sumuntur. [Humani stercoris experimentum.] Caeterum humani stercoris hoc habeo experimentum. Assidue quidam a phlegmonis ad fauces existentibus vexabatur, adeo vehementer, ut suffucationi subiret periculum, et sane ob hoc periculum venam secare cogebatur. In hunc cum forte quis incidisset, pollicitus est se praebiturum medicamenti experimentum, et se vocari, si quando rursus aliqua in parte gutturis emicuisset phlegmone, ante sanguinis missionem praecipit. Itaque vocatus, medicamento illito, statim hominem curavit. Ut autem iterum profecit, non in ipso tantum; sed et in aliis, qui similiter erant affecti, rogabat is, qui assiduo suffocari periclitabatur, data mercede, ut se medicamentum illud doceret. Erat enim ille et locuples, et in pecuniae sumptu liberalis. Porro ubi conventum esset de pretio, is qui vendebat scripturam: Hoc medicamentum, inquit, per antipatheian quandam utilitatem obtinet. Esse autem eam antipatheian, ut qui curatur nesciat, unde conficiatur. Iussit itaque alium daret, qui pro ipso disceret, quique iureiurando reciperet, sese nulli eius medicamenti facturum copiam, priusquam ipse, qui dedisset, foret defunctus. Itaque a morte eius, qui indicarat, non tantum ille qui didicerat, suum hominem; sed et alios sanabat: et mihi ne petenti quidem medicamenti exemplum volens ac lubens obtulit. Erat autem stercus pueri siccum, cum melle Attico ad laevorem tritum. Victitabat autem puer, cuius stercus accepturus erat, ut ipse qui medicamentum dederat ostendit, lupinis, illis videlicet, qui ex more edi solent cum pane bene cocto in clibano, modicum salem, et fermentum habente. Praebebat autem bibendum vinum vetus: atque haec omnia mediocri in quantitate, modo ut perfecte ea puer posset concoquere. Itaque cum primo die eo victu esset usus, postero tamen die nondum stercus capiebat, sed in eo quoque die rursum eodem alebat victu, ac tertio demum excretum sumebat: ac postea arefacto utebatur, similiter ut stercore canino, ut ante dictum est. Dicebat autem illum, qui docuerat, sugitantem(?) alios cibos ob foetorem, praetulisse lupinos: sese vero experimenti gratia, carnes gallinaceas, aut perdicum ex aqua, aut tenui iure bene coctas persaepe exhibuisse, et medicamentum nihilo minus operatum. Atque ego sane haec tibi de humano stercore narrare possum. haec Galenus. [Aqua, et oleum ex humano stercore.] Caeterum fit ex humano stercore vitreis organis aqua, praesertimque ex eo, quod homo rursus excreverit, quae cuniculosis, exedentibus, sinuosis, et contumacibus ulceribus mirifice opem praestat. Delet et oculorum argemas, ac nubeculas. Quinetiam carcinomata sanat exterius adhibita. Intus vero sumpta comitiales iuvat: lapidem in renibus, et vesica comminuit: aqua intercute laborantibus prodest: item et iis, auxiliatur, qui non modo a cano rabido demorsi sunt; sed etiam ab omnibus aliis animalibus icti, quae venenum eiaculantur. Porro oleum, quod post eius stillatitiam aquam ab organo emanare solet, carcinomata, sinus, aliaque ulcera, quae Graecis cacoethe dicuntur, etiam valentius sanat. [Bubuli ster. vires ex Gal.] Bubulum deinde stercus (ut idem Galenus citato loco scriptum reliquit) exiccantis, attrahentisque et ipsum est facultatis, ut palam facit, dum apum vesparumque morsus iuvat. Atque haec ut a proprietate substantiae totius iuventur, fieri potest. Caeterum humidum illud vere collectum, cum boves herbas depascuntur, impositum rusticorum phlegmonas discutit, et aqua intercute laborantes iuvat. Scire tamen oportet, omnia id genus medicamenta duris agrestium hominum corporibus aptari, nempe fossorum, et messorum, et qui opus obeunt adeo validum. Quae et ad eorum scirrhosos tumores aceto in cataplasmatis formam composita illinuntur. [Caprini ster. vires ex Gal.] Caprinum praeterea digerentis, et acris est facultatis, adeo ut in duratis schirrhorum in modum tumoribus congruat, nec tantum lienis, ad quos creberrime medici non pauci huiusmodi stercora applicant; sed etiam aliarum partium. Siquidem ego (inquit Galenus) eo usus sum ad genu tumorem habens inveteratum, et aegre solubilem, iusso fieri cataplasmate ex farina hordeacea per oxycratum, indito videlicet hoc stercore, et mirifice homo ille fuit adiutus. Erat autem rusticus, in quo id factum est. Et iam etiam alius rusticus, cum sic usus esset, non tantum in genu; sed etiam aliis in partibus ad tumores similes, perinde adiutus est. Nam acrius est medicamentum, quam ut mulieres urbanas, aut pueros, aut omnino qui molli sunt carne, sanare possit. Quin et ad aquam intercutem, et ad splenicos varie caprino stercore utimur. Sed et ustum tenuiorum quidem partium, verum haud manifesto redditur acrius. Quamobrem sane ad alopecias congruit, et omnia adeo quae extergentia medicamenta desiderant, ut lepras, psoras, lichenas, et hoc genus alia. Miscetur et digerentibus cataplasmatis, qualia sunt quae accomodantur ad parotidus, et bubonas diuturniores. Est enim vis eius cuiusque etiam usti, abstersoria, et digerens, nec eam parvam habet digerendi potentiam. Nam medicus quispiam ex iis, qui in agris, et vicis medicinam exercent, utebatur eo ex aceto ad viperarum morsus, et multo sane etiam magis aliarum bestiarum, ac profecto ex iis complures servavit. Et hic ipse quoque medicus arquatis potandas ipsas [GR], hoc est, pilulas caprinas ex vino praebuit, et ad profluvium muliebre cum thure apposuit. Quae omnia sane optimus medicus ignorare non debet. caeterum potiora eligere potissimum ad urbanos, et honoratos, alicuiusque existimationis viros: in quibus equidem ego tali nunquam sum usus medicamine, cum multo meliorum suppeteret copia. Attamen existit nonnunquam talium usus, aut in itinere,aut in venatione, aut in rusticatione, cum scilicet meliorum nihil adfuerit, aut homo rusticus perinde fuerit carnes durae, ac asinus. Nam eiusmodi multos in agris reperias dignos, qui bibant spyrathos. [Canini stercoris vires.] Caeterum e canibus ossa comedentibus stercus, praeterquam quod caeteris tum praestantius, tum candidius habeatur, fistula gutturi insufflatum anginam curat: sicuti et dysenteriam ex lacte caprino haustum, in quo prius igniti calculi fuerint extincti, aut ignitum ferrum, quod Graeci [GR] vocant. Quinetiam periodicas, circularesve fugat febres, si cochlearis mensura in accessu ex vino praebeatur bibendum inscio patiente. Prodest et malignis ulceribus inspersum, vel emplastris ad id facientibus commixtum. [Lupini ster. vires ex Gal.] Pollet etiam suis viribus Lupinum: idcirco id magnis laudibus