Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 217

74 - Urina ~ 75 - Mel

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

ubi de ea speciatim egit, et lib. X. eorundem de urinis disserens. Et quanvis (ut libro quinto dicetur) legitima, probataque chrysocolla fossitia habeatur; fit tamen artificio ex pueri urina in ardentissimis solis caloribus aereo mortario, atque etiam pistillo aereo tandiu circumacta, donec mellis spissitudinem assequatur. Praefertur, quae hoc modo parata sit, ad contumacia ulcera sananda, exedentiaque coercenda. [Vana de lyncurio opinio.] Illud profecto vanum, ac fabulosum esse manifeste deprehenditur (ut hic Dioscorides scribit, et nos cum secuti superiori libro in succini mentione ostendimus) quod urina lyncis, simulac excernitur, duretur, coeatve in lapidem illum, quem Lyncurium vocant. Quippe quos is inter succini genera ab omnibus fide dignis autoribus recenseatur, quod suae proprietate naturae pennas ad se trahat, quemadmodum et caetera succini genera paleas, festucas, ac levissima quaeque alliciunt. Quantum vero a legitimo lyncurio vulgaris ille lapillus differat, qui officinis lapis lyncis appellatur, et cuius est usus apud seplasiarios, et medicos, qui simplicium medicamentorum scientiam negligunt, ii diiudicent, qui simplicium historias, et facultates optime norunt. Quandoquidem is, quem pro fabuloso lapide lyncis venditant impostores, lyncurium succini genus haudquaquam est, nec alius quivis lapis ei viribus respondens, nec si quidem urinam cieat, et renum, vesicaeque calculos comminuat, ut seplasiariorum, et medicorum vulgus opinatur: qui parum Dioscoridis, aliorumque in re medica bonorum autorum familiaritatem curant. Sed hactenus de urinis, et lyncurio. Restat modo, ut etiam de Saliva aliquid in medium afferamus. Itaque cum eius non meminerit his libris Dioscorides, possitque nonnullis humani corporis morbis opitulari, ea de eius viribus, et facultatibus hic referam, quae a Galeno libro decimo simplicium memoriae produntur his verbis. [Sielonis vires ex Galeno.] Sielon, sive sialon, sive ptyelon appellare libet, nihil interest. Verum id sciendum est, vim eius esse differentem, tum in animalium speciebus, tum in eorum unoquoque sano, aut aegroto ieiuno, aut sitibundo, aut cibo, potuque sumpto. Etenim ut urina, et bilis, et sudor; sic etiam saliva sumpto quidem cibo imbecilla est: valida et acris eorum, qui ingenii aut inedia, aut siti premuntur. In medio utriusque est eorum, qui probe concoxere quidem, nondum tamen cibum potumve ingesserunt. Hac ergo saliva nutrices puerorum lichenas curant, parvum videlicet digitum rigantes, ac deinde cutem affectam confricantes. Idque faciunt subinde, tanto scilicet intervallo, dum salivae vires in lichene perdurent, ac nondum sint extinctae. Sed et triticum mandentes rustici non pauci furunculis imponunt. Nam celeriter eos digerit, et concoquit: cum si macerarent aqua, non aeque prodesset. Ex quo liquet, salivam ipsam auxilii robur adferre. Atque corporibus mollibus, et puerorum, panem, non triticum imponunt ore commansum. Porro omnia sic commansa digerunt, et sugillata, caeteraque ecchymomata, maxime ubi panis simul cum pauco radiculae fuerit commansus. Porro tota substantia vel maxime adversa est saliva bestiis hominem interficientibus, ceu alicubi etiam Nicander poeta refert. Pollicitus autem mihi quidam incantationem sese ostensurum, quae scorpios interficeret: ubi illam semel dixisset, in scorpium expuit: inde rursum eam obmurmurans iterum scorpium conspuit: ac ubi tertio dixisset, atque expuisset, mortuus est scorpius. At postea ergo absque incantatione a sola saliva morientem vidi scorpium, idque celeriter passum a saliva esurientium, aut sitientium: tarde autem ab illis, qui cibo, potuque fuerant impleti: in aliis autem proportione.

Cap. LXXV
Μέλι – MEL

PRINCIPEM locum obtinet mel, quod Atticae regionis est, praecipue ex Hymetto, mox Cycladibus insulis, et e Sicilia, cognomine hyblaeum. Magis probatur dulcius et acre, odoratius, subflavum, nec humectum, grave, et minime fluxum, quod ob sequacem lentitiam non facile abrumpitur, tractumque resilit in digitos. Mel abstergendi vim habet: ora venarum aperit, humores evocat. qua ratione in sordida ulcera, sinusque, commodissime infunditur. Decoctum, atque impositum, abscendentem carnem glutinat: medetur impetigini coctum cum liquido alumine, et illitum: item aurium sonitui, et dolori cum fossili sale trito, tepidum instillatur: lendes, et foeda capitis animalia illitum necat: nudam glandem recutitis operit, praesertim quae circuncisione aperta non est, si melle praeputium a balineo triginta diebus emolliatur: oculorum caliginem discutit: faucibus, tonsillis, anginae collutum, gargarizatumve medetur: urinam ciet: auxiliatur tussi, et a serpente percussis: contra haustum meconium, cum rosaceo calidum assumitur: adversus venena fungorum, et rabiosi canis morsus linctum, aut potum proficit. crudum tamen alvum inflat, tussim lacessit, et ea de re despumati usus aptior est. Primatum tenet in mellis genere vernum, deinde aestivum: hybernum vero, utpote quod crassius constet, deterrimum reputatur, ceragini faciundae idoneum. Quod in Sardinia gignitur mel, amarum est: quoniam apes inibi absinthio vescantur. quo vitia cutis in facie, et maculae aptissime perunguntur. Heracliae in Ponto quibusdam anni temporibus, propria quorundam florum dote, mel conflatur: quod qui edere, mente abalienantur, ac sudore diffluunt. Remedio sunt esitata ruta, et salsamenta, aut epotum mulsum, resumpta, quoties vomitione reiiciuntur. Acre autem est, et olfactu sternutamenta movet. Quod cum costo illitum, foeminarum cutem emendat, et cum sale sugillationes rapit. Est et aliud concreti mellis genus, quod saccharon nominatur. In India vero, et felici Arabia in arundinibus invenitur. salis modo coactum est, dentibus, ut sal, fragile: alvo idoneum, et stomacho utile, si aqua dilutum bibatur: vexatae vesicae, renibusque auxiliatur. Illitum ea discutit, quae tenebras oculorum pupillis offundunt.

74 - Urina ~ 75 - Mel