Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 276

144 - Ampeloprasum ~ 145 - Cepa

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

significazioni reclamat, et potius scorodopraso competere videtur, cum loco citato inquit. Si inter allium, et porrum medium quiddam concipias, facultatem ampelopraso inveneris. Quandoquidem scorodoprasum, teste infra Dioscoride, ut allii, et porri vires; ita et nomen sibi vendicavit: ampeloprasum vero dictum est, quod in vinetis nascatur. Id quod ipsemet Galenus confirmat libro VIII. simp. medicamentorum his verbis. Scorodoprason sicut gustu, et odore mediam allii, et porri qualitatem possidet, ita et vires. Et libro II. de alimentorum facultatibus: Ampelopraso (inquit) a porro tanta est differentia, quanta in aliis congeneribus plantis inter sylvestria, et sativa invenitur. Sunt qui hoc in totum sequentem annum reponat, aceto condentes, haud aliter quam cepas, eaque ex parte cibo commodius, et pravo minus succo obnoxium efficitur.

Cap. CXLV
Κρόμμυον – CEPA

CEPA longa acrior est, quam rotunda, item flava quam candida, et sicca quam viridis, et cruda quam cocta, aut sale condita. Omnes tamen mordent, flatus gignunt, appetentiam invitant, sitim movent, et extenuant, fastidium pariunt, et expurgant: alvo utiles sunt. Eae detractis purgamentis in oleum coniectae, hemorrhoidas, reliquisque excretionum exitus referant, subditae pro balanis. Succus cum melle illitus, oculorum hebetudinis, argemis, nubeculis, et incipientibus suffusionibus auxiliatur: anginae eodem perunguntur: suppressis menses pellit: caput purgat, naribus infusus: canis morsibus cum aceto, ruta, et melle illinitur: cum aceto aurem perunctas in sole vitiligines sanat: et cum pari spodio, scabras lippitudines sedat: varos cum sale reprimit: contra calceamentorum attritus, cum gallinaceo adipe utilis est:citae alvo prodest: in auribus sonitun, ac gravitatem emendat: ad purulentas aures, et eliciendam earundem aquam, valet: alopeciae earum succo perfricatur, qui celerius quam alcyonium pilos evocat. Largiore cibo cepa capitis dolores ciet, coctaque vehementius urinam pellit: eos lethargicos efficit, qui valetudinibus adversis, ea etiam cocta, plus aequo vescantur. elixa, et cum passis uvis, et fico illita, tubercula concoquit, et celerrime rumpit.

[Ceparum historia ex Theophrasto.] CEPARUM plura Theophrasto notantur genera libro VII. cap. IIII. de plantarum historia, ubi sic habet. Differunt et cepae, et allia genere. Sed Ceparum genera plura, ut quae a locis nomina accepere: gardiae, cnidiae, samothraciae: item setaniae, et fissiles, et ascaloniae. Ex his Setaniae minime, sed large dulces. Fissiles vero, et ascaloniae, tam cultu, tam natura inter se differunt. Fissilem etenim hyeme sua cum coma, inertem relinquunt, vere externa folia detrahunt, et reliqua colunt: detractis his foliis, altero germinant, simulque inferius finditur, unde fissiles appellatae sunt. Quidam vel omnibus detrahenda folia censent, ut vim suam imo contineant, neque effusae seminescant. Ascaloniarum peculiaris quaedam natura notata est: etenim solae fissiles, et quasi steriles, ab radice consistunt, nec ea parte crescere, ac proficere possunt. Quamobrem non eas deponunt, sed semine serunt: deinde circa ver, cum germinatum sit, transferunt. Perficiuntur adeo celeriter, ut cum caeteris, aut etiam prius evelli possint. Plus temporis dimissae in terra, putrescunt. Plantatae caulem edunt semenque tantummodo fundunt: tum exinaniuntur, atque inarescunt.

144 - Ampeloprasum ~ 145 - Cepa