Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 297

171 - Ranunculus ~ 172 - Anemone

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Folia, flores, et cauliculi recentes, illitu exulcerat, et crustas non sine dolore gignunt, quare ungues scabros extricant, scabiem eximunt, stigmata delent: formicantes verrucas, et pensiles, alopeciasque paulisper illita tollunt. Tepente decocto perniones foventur. Sicca radix, tritaque sternutamenta ciet, naribus admota: dentium dolorem appensa levat, ipsos tamen frangit.

[Ranunculi consideratio.] RANUNCULUM, qui Graecis [GR] dicitur, vulgus herbariorum in Italia, et alibi etiam Pedem corvi, et Pedem galli, quanvis perperam, vocant, ut superius quoque in coronopi mentione diximus. Planta est vulgo nota, pluribus tamen, et diversis generibus distincta. Et quanvis quatuor tantum generum meminerit Dioscorides; nos tamen et quintum, et sextum genus saepissime vidimus. Ex his, quorum particulatim non fecit mentionem Dioscorides, unum genus est, quod nobis quinto loco assignabitur, quod quidem foliis primo proximis provenit, sed cui inter complures, quibus nititur, radices, tuberosa quaedam pendeat radix nucis iuglandis magnitudine, rapi modo albicans, acris tamen, et exulcerans, qua per hyemem, arescentibus iam foliis, utuntur quidam, ubi exulcerandi sit opus. [Apium risus.] Illud porro genus lanuginosius, vel, ut Plinius ait, foliosius copiosissimum in Sardinia nascens pluribus foliorum incisuris, altiore caule, acerrimo gustu, plerique ideo Apium risus nominant, quod quibusdam memoriae proditum sit, eos tanquam prae laetitia ridentes interire, qui ipsum comederint. Sed rem se aliter habere crediderim, et aliis potius adstipulandum esse. Siquidem Pausanias autor est, herbam hanc, se edulio fuerit, vescentibus nervos contrahere, rictuque ora diducere, ita ut qui mortem oppetunt, velut ridentium facie intereunt. Quod et Salustius confirmat, qui huius venenatae herbae meminit, sic inquiens. In Sardinia quaedam herba nascitur, que Sardoa dicitur, agresti apio similis. Haec ora hominum, et rictus dolore contrahit, et quasi ridentes interimit. Ideoque Dioscorides libro VI. Sardoniam ranunculi genus esse testatur, quae vescentibus mentem adimat, et quadam nervorum distensione dehiscere in rictus ora cogat, ita ut imaginem ridentium praebeat. Ob id Sardonius risus in adagium cessit. [Quorundam error.] Caeterum quam magno in errore versentur, qui existimant Ranunculum esse Coronopum, superius in Coronopi commentatione latius explicavimus. [Ranunculi vires ex Gal.] Ranunculi meminit Galenus lib. VI. simplicium medicament. ubi ita scriptum reliquit. Batrachium, id est, Ranunculus, quatuor habet speciatim differentias. Omnia vero vehementer acrem facultatem possident, adeo ut cum dolore exulceret. Hac itaque ratione, si moderate utare, psoras, et lepras excoriant, et ungues leprosos divellunt, et stigmata discutiunt, et acrochordonas, et myrmecias detrahunt. Quin et alopecias iuvant, pauco tempore admota. Nam si diutius inhaerebant, non excoriatur solum ipsa cutis; sed et in crustam uritur. Atque igitur haec omnia caulis, et foliorum sunt opera, si imponas virentia. Porro radix arefacta sternutatorium est medicamentum similiter aliis omnibus, quae valenter desiccant. Sed et dentium dolores iuvat, ut et frangat eos valenti scilicet exiccatione. et ut semel dicam, calida, et sicca valde est tum radix, tum universa adeo herba.

Cap. CLXXII
Ἀνεμώνη ANEMONE

Duo Anemones genera, unum sylvestre, alterum in cultis nascens. Cuius multae species: una phoeniceum florem profert: altera candicantem, aut lacteum, aut purpureum. Harum folia coriandro similia, caeterum scissa tenuius in terram inclinantur: caules lanuginosi, tenues, in quibus flores, ut papaveris, et in medio capitula nigra, aut caerulea. radix oleae magnitudine, aut amplius paulo grandescit, ac veluti geniculis quibusdam cingitur. Silvestri amplitudo prorsus maior, latioraque folia, et duriora: oblongius caput: flore puniceo: tenuibus, et multis radicum capillamentis. Acrior est, quae nigra habet folia. Vis utriusque acris. ea de causa succus naribus infusus purgat caput. commanducata radix pituitam trahit. decocta in passo, et illita, medetur oculorum inflammationibus: cicatrices eorundem, et hebetudines emendat: sordida ulcera abstergit. Folia, et caules, si cum ptisana decocti edantur, copiam lactis praebent: menstrua ciunt, vellere apposita: illita quoque lepras eximunt. Sunt qui errore ducti argemonem nominari eupatorium putent: quoniam a sylvestri Anemone, argemonem, et papaver, quod rhoeada appellant (de quo inter papaveris genera referemus) propter colorum cognationem in floribus distinguere non possunt. Verum papaver, et argemone colore minus saturato spectantur, et utraque tardius floret. Quinetiam

171 - Ranunculus ~ 172 - Anemone