Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
317

9 - Chamaeleon niger

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. IX
Χαμαιλέων μέλας CHAMAELEON NIGER

CHAMAELEON niger foliis scolymo similis esset, nisi minora, tenuioraque, ac rubro distincta viderentur. Caulem emittit dodrantalem, crassitudine digitali, subrubrum: et in umbella flores spinosos, tenues, {hyacynthi} <hyacinthi} aemulos, versicolores: radice crassa, nigra, densa, interdum exesa, quae dissecta flavescit, et commanducata mordet. Provenit in campestribus, siccis, et clivosis tractibus, et maritimis. Radix trita, addito atramenti sutorii exiguo, cedrino oleo, et axungia, scabiem abigit: eadem, cum sibi sulphur, et bitumen ascivit, et cocta in aceto illinitur, impetigines absterget. Decoctum collusione, dentium dolorem mitigat. Cum pari pipere, et cera oblita radix, dolenti denti auxiliatur. Radice concisa, et in aceto decocta, dentes foventur: eos quoque frangit, si scriptorio stylo fervens admoveatur: vitia cutis in facie, vitiliginesque cum sulphure emendat. erodentibus medicamentis admiscetur: phagedaenas, tetraque ulcera illitu sanat. Quare chamaeleon vocetur, a varietate foliorum evenit: mutant enim cum terra colorem: hic viridia, illic albicantia, alicubi coerulea, nonnusquam rubra inveniuntur.

[Chamaeleontis utriusque consider.] CHAMAELEON albus tam ab Hetruscis, quam caeteris fere Italiae incolis vulgo Carlina vocatur. quod credat vulgus (ut facile solet) herbam hanc magno olim Carolo regi ad fugandam sui exercitus pestem ab angelo demonstratam fuisse, tanquam antidotum omnium praestantissimum. Quo argumento freti vulgares quam plurimi, ad arcendam pestilentiam huiusce plantae radice miris, magnisque laudibus commendant. Nec quidem ab re: quando enim pota radix (ut Dioscorides, et Galenus testantur) interaneorum tineas interimat, et serpentium venenis resistat, mirum utique non fuerit, quod eadem in pestilentia opem ferre valeat. [Quorundam error.] Falluntur nimirum, qui putant, stirpem illam pernici non absimilem (nostri eam Carciofo vulgo appellant) aculeis horrentem, cuius flore coaguli vice Hetruria utitur, album esse Chamaeleonem. Nam eorum error ex eo maxime diluitur, quod haec contra Chamaeleontis albi descriptionem, in longo admodum caule echinatos suos proferat fructus. [Fuch. lapsus.] Porro Chamaeleonem album nunquam Fuchsium (pace viri alioqui eruditissimi dixerim) vidisse existimaverim: quod libro suo de plantarum historia primum scribat, nullum hunc edere caulem, subinde huius forte oblitus, eodem in loco eundem procero satis caule depingat. Quin nec nigrum idem novisse videtur, cum depictus ab eo, quem tamen plane non probat, nullis notis legitimo, meo quidem iudicio, respondeat. Nascitur niger in Tridentino agro, Ananiensibus admodum frequens tum montibus, tum collibus, nullis reclamantibus notis. [Monachorum opi. explosa.] Qua in re hallucinantur monachi reverendi, qui Mesuem commentati sunt,

9 - Chamaeleon niger