Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
323

16 - Acanthium ~ 17 - Acanthus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XVI
Ἀκάνθιον ACANTHIUM

ACANTHIUM albae spinae simile, foliis aculeatis per extremitates, + et lanugine araneosa obductis. ex qua collecta, et neta, vestes bombicinis similes texunt. Folia, vel radices ad remedia opisthotoni bibuntur.

[Acanthii consideratio.] QUOD Acanthium, cuius hic inter aculeatas herbas meminit Dioscorides, in Italia nascatur, equidem affirmare non ausim. Quandoquidem hactenus neminem inveni, qui folia alicuius aculeatae herbae mihi ostenderit, quae adeo araneosa, ac subtili lanugine obducta spectarentur, ut ex ea neta vestes bombicinis similes texere quis potuisset, ut hic Dioscorides, et libro XXIIII. cap. XII. testatur Plinius. [Quorundam error.] Quamobrem ingenue asserere non dubitaverim, eos magno in errore versari, qui pro Acanthio quandam Cardui montani speciem, echino lanugine quadam obducto, demonstrant. Non praeterquam quod haec folia habeat nulla lanugine velata, nullo pacto quae echinatum capitulum circumvestit, depecti, vel neri potest, utpote quae tenuissima sit, sine villis, fragilis, ac omnis lentoris expers.

+ Verba illa de lanugine non leguntur in Graecis Dioscoridis exemplaribus: quae tamen hic desiderari ostendit abruptus autoris sermo. Unde ea non temere ex Plinio adiecerunt interpretes, eius tantum, ut puto, auctoritate freti. Non vero eo audacius illa addenda putamus, quod ea legantur in Oribasii codice manu scripto, in quo ex probatissimo Dioscoridis libro ita transcripta inveniuntur. [GR]. quae ad verbum sonant. Circa quae araneosa est lanugo.

Cap. XVII
Ἄκανθος ACANTHUS

ACANTHUS, Romani paederotam vocant, nascitur in hortis, petrosis, et riguis. Folia habet multo lactucaceis latiora, et longiora, erucae divisura, nigricantia, pinguia, laevia: caulem binum cubitorum, digitali crassitudine, laevem, prope verticem ex intervallis circundatum foliosis, ceu nucamenta quaedam oblonga referentibus, spinosis, e quibus flos prodit albus: semen oblongum, luteum: caput thyrsi specie: radicibus nititur longis, mucosis, rubris, et glutinosis. Quae ustis igni, et luxatis artubus illitae subveniunt: potae urinam ciunt, sed alvum cohibent: ruptis, convulsis, tabem sentientibus, mire prosunt. Nascitur et sylvestris Acanthus, scolymo similis, aculeatus, brevior quam sativus, et is qui in hortis provenit. Cuius radix ad eadem ad quae superior efficax.

[Acanthi consideratio.] CREDUNT omnes fere huiusce temporis rei herbariae studiosi, Acanthum eam esse plantam, quae nobis vulgo vocatur Branca orsina. Quorum sententiae nec prorsus refragari, nec plane adstipulari possum. Nam etsi in eorum opinionem multis adducar rationibus, non solum quod ii magnae sint apud me auctoritatis; sed etiam quod ipse viderim hanc, quae Branca ursina dicitur, foliis lactuca latioribus, longioribusque, erucae modo laciniatis, nigricantibus, ac molli quodam laevore pinguibus: caule item laevi, bicubitali, pollicari crassitudine, per intervalla sub ipsum usque verticem foliolis quibusdam oblongis, veluti nucamentis, circundato: e quibus flos prodit candidus, et inde semen oblongum, luteumque: atque etiam radice eadem constet, qua Acanthus; aliqua tamen relinquitur dubitatio, an Branca ursina legitimus sit Acanthus, cum foliola, quae nucamenti instar illius caulem cingunt, nullis spinis horrida conspiciantur, plantaque ipsa videatur topiariis operibus inepta, ad quae Acanthus olim (ut Plinius libro et cap. XXII. autor est) conveniens habebatur, ac etiam ea hodie ab omnibus fere negligatur, et veluti ignobilis planta, in perpaucis tum hortis, tum viridariis seratur, cum apud antiquos Acanthus celebris, et in magno honore habitus sit, ac plurimis laudibus fuerit decantatus. Neque illud suspicionem nostram diluit, quod dixerint aliqui Acanthina folia, quae in quibusdam Italiae locis marmoreis columnis, praesertimque Corinthias imitantibus, insculpta reperiuntur, nulla prorsus linea a Brancae ursinae foliis differre. Siquidem contra iis quispiam facile respondere posset, quod etsi utraque eandem retineant formam; non ob id tamen necessario unam, et eandem speciem repraesentant. Quare quemadmodum dubium est asserere, Brancam ursinam ab Acantho non differre; ita idem negare vitium esse videtur. Caeterum ad hanc tollendam dubitationem illud non parum, meo iudicio, facit, quod iisdem facultatibus Branca ursina praedita sit, quibus pollere Acanthum Dioscorides, et Galenus memoriae prodiderunt. Illud insuper addiderim, quod etsi dicat Dioscorides, oriri Acanthum

16 - Acanthium ~ 17 - Acanthus