Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
331

25 - Abrotonum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XXV
Ἀβρότονον ABROTONUM

ABROTONUM duorum est generum. Foemina quadam arboris specie fruticans, candicat circum ramulos foliis, seriphi modo, minutim incisis: floribus referta est, comantibus in summo, fulgore auri, corymbis. quod per aestatem prodiit, suaviter olet, cum gravitate quadam, et amaro gustu. Id genus Siculum esse constat. Alterum mas vocatum sarmentosum, gracilibus ramulis uti absinthium. Plurimum in Cappadocia gignitur, et Galatia Asiatica, atque in Syriae Hierapoli. Utriusque semen crudum tritum, et fervefactum ex aqua, in potu auxiliatur orthopnoicis, convulsis, ruptis, coxendicibus, urinae angustiis, mensibus suppressis, aut remorantibus. In vino potum exitialium venenorum antidotum est: horroribus ex oleo illinitur. Serpentes et substratu, et nidore fugat: contra ictus eorum cum vino potum prodest, privatim efficax contra scorpionum, et phalangiorum venena. Oculorum inflammationibus commode illinitur cum cotoneo cocto, aut pane. tritum cum farina hordeacea, decoctumque tubercula discutit. Irini compositionibus admiscetur.

[Abrotonum consideratio.] ABROTONUM mas planta est vulgaris notitiae. Cuius duo observavimus genera, hortense, et per se in campestribus nascens, tenuioribus foliis, et minutiore semine. Quod vero foemineo generi adscribitur, non omnibus notum est: non ideo, quod et ipsum frequentissimum non seratur in hortis: sed quod a paucis pro Abrotono foemina cognoscatur. Quandoquidem id alii Cypressum, alii Santolinam vulgo appellant, alii vero marinum esse absinthium existimant. Sed ii profecto falluntur: quippe Santolina vulgo vocata, nil sane aliud est, quam Abrotonum foemina. [Quorundam error.] Quod primum (ut Dioscorides inquit) arboris speciem quandam repraesentet, unde a quam plurimis Cypressus vulgo dicta est. Deinde quod candicantibus constet foliis, circum ramulos minutim incisis, floribus aureis, orbiculatis, caulem summum, aestatis et autumni tempore, corymborum modo comantibus. Postremo quod in universum suaviter oleat cum gravitate quadam, et amaro gustu. Ex hac equidem delineatione adducor, ut decernere non dubitem, hanc plantam quam vulgus Cypressum, sive Santolinam appellat, esse Abrotonum foeminam. Hinc itaque Fuchsium alioqui rei herbariae gnarum errasse crediderim, quod pro foeminei generis Abrotono plantam subiecerit ab eo longe diversam. Qui etsi Santolinam seorsum postea depinxit; non tamen eam Abrotoni foeminae nomine agnovit, sed herbariorum, ut arbitror, vulgum secutus eam Chamaecyparissum, hoc est, pumilam cupressum nuncupavit, eiusque nullam a Graecis factam fuisse mentionem falso credidit. [Veronicae consideratio.] Caeterum quod Goritienses Abrotonum marem Veronicam appellent, ea sane plantam mihi in mentem venit, quae recentiorum quibusdam VERONICA vocatur, magnis (ut aiunt) insignita viribus. Haec duum est generum. Mas, quae humi repit, caule est dodrante maiori, rubescente, lanuginosoque: foliis oblongis, nigricantibus,

25 - Abrotonum