Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
335

28 - Origanum ~ 29 - Tragoriganum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

ephemeron, ex aceto mulso propinatur. ruptis, convulsis, hydropicis cum fico esui datur. Aridum acetabuli mensura potum in aqua mulsa, atros humores per alvum extrahit: menses ciet, et tussi cum melle linctum medetur. Ad pruriginem, psoras, regiumque morbum, decocti ius in balneis prodest. Succus virentis, tonsillas, {vuam} <uvam>, et oris ulcera sanat, et per nares ex oleo irino infusum trahit. aurium dolores cum lacte mulcet. Conficitur ex eo, et cepis, et rhoe, quo ad obsonia utuntur, vomitorium medicamentum, his omnibus in cupreo vase per dies bis vicenos insolatis, dum caniculae sydus flagrat. Herbae autem substratu serpentes fugantur. Quae onitis appellatur, candidiore est folio, et hyssopo similior. Semen veluti coniunctos corymbos habet. Vis ei origani Heracleotici, sed multo inefficacior. Sylvestre origanum, aliqui panaces Heraclion, alii cunilam vocant, ex quibus est Nicander Colophonius. Foliis est origani: ramulis tenuibus, dodrantem altis: in quibus umbellae anethi insunt, flores candidi: radix tenuis, supervacua. Peculiariter percussis a serpente, folia, et flores ex vino poti auxiliantur.

Cap. XXIX
Τραγορίγανος TRAGORIGANUM

TRAGORIGANUM tenuis frutex est, sylvestri serpyllo, aut origano similis, folio, ramulis. Quibusdam in locis laetius, virentiusque invenitur, et latioribus foliis, satis glutinosum. alterum exilibus surculis, ac tenuibus foliis, quod aliqui prasium vocavere. Optimum est Cilicium, et Cretense, et Smyrneum, et in Chio, Cooque proveniens. Omnia excalfaciunt, urinam cient, alvo accommodantur. Decocto poto bilem deiiciunt: lienosis ex aceto bibere prodest: contra pota ixiae venena in vino bibuntur: menses trahunt: peripneumonicis, tussientibus, ex melle in eclegmate dantur. Grata, ac mitis eorum potio est: quare cibum fastidientibus, et stomacho acida ructanti, imbecilloque praebetur: item si a maritima iactatione nausea, et aestus praecordiorum excitetur. Tumores vero cum polenta illita discutiunt.

[Origani historia varia.] VARIA, ac confusa est apud antiquos rei herbariae autores Origani historia. Quandoquidem Theophrastus lib. VI. cap. II. de plantarum historia duo tantum constituit Origani genera, nigrum sterile, et candidum fructuosum. Plinius vero lib. XX. cap. XVII. post Onitidis origani, et Tragorigani mentionem, Heraclium origanum subiunxit, quod tria habere genera prodidit. Unum nigrius, latioribus foliis, glutinosum. Alterum exilioribus mollibusque, sampsucho non dissimile, quod aliqui prasion vocavere. Tertium inter haec medium, minus quam caetera efficax. [Plinii lapsus.] In quibus verbis Plinius deprehenditur non sine errore Tragoriganum cum Origani generibus confudisse, quod Heraclii nomine, quod constat Origani genus esse, duas illas Tragorigani species, quae a Dioscoride redduntur, huius fere imitatione expresserit: licet tertium quoque addiderit ex alio forte autore. nisi dixerimus, quod et hanc pro aliquo Origani genere sumpserit, et simul confuderit. Sed dimissis aliorum placitis, et Dioscoridem, quem nobis ducem, et autorem proposuimus duntaxat secuti, dicimus tam Heracleoticum, quam Onitim appellatum origanum aut in Italia non oriri, aut inibi hactenus, quod sciam, a nemine

28 - Origanum ~ 29 - Tragoriganum