Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
339

34 - Salvia ~ 35 - Mentha

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XXXIIII
Ἐλελίσφακον SALVIA

SALVIA, sive elelisphacon, frutex est ramosus, longus, virgas habens quadrangulas, et canas: folia mali cotonei effigie, sed longiora, asperiora, crassiora, et quae sensim attritarum quasi vestium scabritiem referant, hirsuta, subalbida, perquam iucundo odore, sed gravi: semen summis in caulibus sylvestri hormino simile gerit. In asperis nascitur. Menses cit, et urinas decoctum foliorum, ramorumque potum, et partus extrahit, et pastinacae marinae ictibus auxiliatur. Capillos denigrat, vulnerum sanguinem cohibet, tetra ulcera purgat. Testium pruritus sedant rami foliaque, si eorum decocto cum vino foveantur.

[Salviae consideratio.] ADEO est vulgaris notitiae Salvia hortensis, ut nulli prorsus reperiantur horti, in quibus hodie frequens passim non spectetur. Est etiam praeter hanc Salvia sylvestris, quae in campestribus, asperis, incultis, et montibus provenit, foliis domesticae similibus, candidioribus tamen, et hirsutioribus. Quo fit, ut longe aberrent, qui pro sylvestri Salvia, agrestem Sclaream sic vocatam usurpant, quam seplasiarii Centrum galli, et Gallitricum etiam appellant. Verum animadvertendum est, quod illa, quam sylvestrem appello, ea sane non est, quae in Hispaniae campestribus, et asperis locis, ac in Massiliensis agro una cum nostrate nardo, et lavendula frequentissima nascitur. Quandoquidem haec non sylvestris Salviae est, sed ea ipsa, quam domesticam vocant: nam quae in hortis habetur alia non est, quam campestris in hortos translata. Ideoque non scribit Dioscorides, Salviam in hortis nasci, sed in asperis tantum locis. Caeterum Theophrasto duo Salviae produntur genera lib. VI. cap. II. de plantarum historia, ubi sic inquit. Sphacelus, et salvia inter sese distant, quasi alterum urbanum, alterum genus sylvestre dixeris. Sphacelo folium laevius, contractius, minusque squalens: salviae scabrius. haec ille. Porro genera haec Salviae, quae a Theophrasto redduntur, in Italia quoque in hortis quam plurimis inveniuntur: in eaque sum sententia, ut existimem sphacelum marem esse, salviam vero foeminam. In Creta, ac etiam in quibusdam Apuliae, et Calabriae locis Salvia in cacumine gignit tubercula quaedam, gallarum instar, subalbida: quorum alias mihi copiam fecit Ioannes Baptista Rhamnusius Illustriss. Senatus Veneti secretarius, vir moribus, ac doctrina praeclarus: is enim (quae sua est humanitas) cum ea ex Creta sibi allata essent, mihi videnda tradidit. [Plinii lapsus.] Salviam Graeci elelisphacon vocant. Unde factum esse puto, ut Plinius lib. XXI. cap. XXV. vocabulorum cognatione deceptus, quod Graecis lens phacos appelletur, crediderit magno errore elelisphacon lentis speciem esse. [Salviae vires ex Galeno, et Aetio.] Salvia, Galeno lib. VI. simp. medic. teste, temperamento est evidenter excalfaciente, ac leviter adstringente. De eius viribus copiosius disseruit Aetius, sic scribens. Salvia manifeste calefacit, et leniter adstringit. Tradunt quidam, suffitam salviam menses immoderate fluentes, si fluidae, laxaeque fuerint, utilissime comedere prodidit: continet enim conceptum, vitalemque reddit. Ac si succi huius heminam cum modico sale, quarto a secubitu die, mulier potaverit, deinde viro misceatur, procul dubio concipiet Aiunt in Copto Aegypti post saevas pestilentias, ad his qui superfuerunt, ad eum succum bibendum mulieres coactas fuisse, plurimosque inde productos foetus. Dato, inquit Orpheus, sanguinem expuentibus succi salviae cyathos duos, ieiunis cum melle bibendos, et sanguis illico cohibebitur. Tabidis pilulae in hunc modum parantur. Sumito spicae nardi, gingiberis, sing. drachmas duas: seminis salviae assati, triti, et cribrati drach. octo: piperis longi drach. XII. et cum succo salviae pilulas conficito, et mane ieiunis drachmam unam exhibeto, eodemque modo in vespere, ac postea aquae purae quippiam propinato.

Cap. XXXV
Ἡδύοσμος MENTHA

MENTHA cognita herba est. Calfaciendi, adstringendi, atque exiccandi vim habet. Sistit sanguinem, poto ex aceto succo: tineas in ventre teretes enecat: venerem stimulat. Singultus, vomitiones, cholerasque sedant terni ramuli cum acidi granati succo poti. Suppurationes discutit, si cum polenta illinatur. Imposita fronti capitis dolores mulcet: mammas si tendantur, aut lacte turgeant, compescit: cum sale canum morsibus illinitur: aurium doloribus cum aqua mulsa subvenit: vulvae ante coitum admota conceptione resistit: linguae scabritiem confricta laevigat. Lac coire, densarique in caseum non patitur, si folia potionibus lactis immergantur. In summa stomacho utilis est, et in condimentis peculiarem gratiam habet. Sylvestris mentha, Latini menthastrum vocant, hirsutiore est folio, et prorsus maior, quam sisymbrii, graviori odore. quare minus ad sanorum usus expetitur.

[Menthae consideratio.] MENTHA cum hortensis, tum etiam sylvestris, quam Hetrusci nostri Latinum nomen retinentes vulgo Menthastro appellant, adeo omnibus vulgaris, notaque est, ut sine vitio eius delineationem silentio praemitti posse putaverim. Et quanvis plures, quam hic scribat Dioscorides, in hortis sint Menthae species (una enim brevioribus, et crispioribus constat foliis, alia rubenti caule, et flore, alia vero albicante) huiusmodi tamen specierum differentiae non sunt, meo iudicio, plurimi faciendae. Vivax Mentha admodum est: nam in hortis semel tantum sata, tam restibili fertilitate durat, ut vix in posterum extirpari possit, quin renascatur. Veneris voluptatibus Mentha commendata est: etsi Plinius non sine errore lib. XX. cap. XIIII. plane contrarium scriptis tradiderit. [Menthae vires ex Gal.] Huius menthae facultatis causam scite reddidit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, ubi de ea iis disserit. Hediosmos, alii vero minthen

34 - Salvia ~ 35 - Mentha