Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
341

35 - Mentha ~ 36 - Calamintha

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

in Hetruria vero Salvia romana, quod potius foliis salviam referat, quam mentham: quin et herbam divae Mariae nominant. Sunt etiam, qui Lassulatam appellent: sed unde apud hos id sibi nomen asciverit, nescio, ipsi dicant. Porro Valerius Cordus in suo dispensario, in unguento Marciati magno, duas profert Menthas, nempe crispam, et Saracenicam: pro Saracenica autem mentha hanc, de qua praesens mentio, imponendam esse censet. Sed quoniam id nulla comprobat authoritate, vel ratione, eius quidem sententiae adstipulari non tutum esse arbitror: praesertim cum Nicolaus nuper a Fuchsio latinus factus, nullam huiusce Saracenicae menthae mentionem faciat, sed rubeae, et agrestis tantum. Id quo facile nobis indicat, ut libere dicamus, Cordi dispensarium quam plurimis scatere mendis. quippe quod non omnes medicamentorum descriptiones ex bonorum autorum fonte hauserit. Plantam hanc (ut ipse scribit) Germani vocant Unser frauuen muntz, id est, mentham sanctae Mariae. Verum Fuchsius aliam eodem nomine ab hac longe diversam ostendit. Qui vero horum erraverit, in hoc Germanicae linguae peritiores iudices erunt. quanquam si Hetruscis Germanica, vel Germanicis Hetrusca nomina respondent, Cordo potius (quantum ad vocabulum spectat) quam Fuchsio accesserim, quod, ut modo diximus, herbam divae Mariae eam vocent in Hetruria. Huius epotus succus alvi tineas, et lumbricos enecat: frigido vero subvenit. Ventriculum roborat, tam haustus, quam illitus, et vomitiones compescit. Tota planta tam substratu, quam suffitu serpentes fugat, et eorum venenis resistit. quin et infarctus expedit, et capiti robur addit.

Cap. XXXVI
Καλαμίνθη CALAMINTHA

EX CALAMINTHAE generibus quaedam montibus familiaris, folia ocimi habens, incana: surculos, et caules angulosos, purpureum florem. Altera pulegio similis est, sed maior: quam sylvestre pulegium ideo appellarunt, quod odore ipsum aemuletur. nepetam Latini vocitant. Tertia menthastro cognata est, foliis oblongioribus, caule et ramis maioribus, quam superiora, sed viribus inefficacior. Omnium folia gustu impense ferventia, et acria: radix supervacua. Nascitur in campestribus, asperis, et aquosis. Potu, aut illitu demorsis a serpente opitulatur. Decoctum potu menses, et urinas expellit: ruptis, convulsis, orthopnoeae, torminibus, choleris, horroribusque auxiliatur: regium morbum expurgat. Praesumpta in vino venenis resistit: tineas, caeterasque interaneorum animalia cum sale, et melle pota, enecat: nec secus cocta, crudave, si teratur. Elephanticos esitata adiuvat, si postea serum lactis ebibatur. Folia detrita si in vellere subiiciantur, menses extrahunt, et partus enecant: accensa, aut substrata, serpentes fugant: nigris cicatricibus candorem reddunt, in vino cocta, et illita: sugillata tollunt. Calamintha ischiadicis imponitur, ut ex alto humores

35 - Mentha ~ 36 - Calamintha