Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
347

44 - Baccharis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XLIIII
Βάκχαρις BACCHARIS

BACCHARIS herba fruticosa, quae in coronas additur. cuius folia aspera sunt, media violae, et verbasci magnitudine: caulis angulosus, cubiti altitudinem petens, aliquantulum asper, non sine appendicibus adnatis: flore purpureo, subalbicante, odorato: radicibus veratro nigro similibus, quibus odor inest cinnamomo proximus. Asperum, squalidumque solum amat. Radix in aqua decocta ruptis, vulsis, ex alto praecipitatis, spirandi difficultati, salutaris: item diuturnae tussi, et urinae difficili: menses pellit: contra serpentium morsus utilissime datur in vino. Recens radix apposita partum extrahit. Puerperis eius decoctum in desessionibus prodest. In diapasmata utiliter inseritur iucundi odoris gratia. Folia, utpote quae adstringant, capitis doloribus illitu prosunt: oculorum inflammationibus, mammis tumentibus a partu, aegilopiis incipientibus, ignibusque sacri auxiliantur. Odor somnum gignit.

[Baccharis consideratio.] DUM EAM de Bacchari sententiam, quam superioribus annis lingua Italica expresseram, nunc demum his nostris Latinis commentariis repetitam, excudendam tradidissem, confessus ingenue me nusquam hactenus veram Baccharim reperisse, aut ab aliis repertam vidisse; accidit interea temporis, ut eam ad me Roma miserit Andreas Lacuna Secobiensis, medicus hac nostra aetate clarissimus. Cuius literas hic referre libet, quod eae sint, quae mihi maximum faciant argumentum humanitati et benevolentiae suae, atque etiam rei fidem addant. Literae autem eius sunt ita ad me scriptae.[And. Lacunae literae.] Etsi nos eidem, cui tu, negotio illustrandi, locupletandique Dioscoridem navemus assiduam operam, ob idque nobis ex usu sit hanc ad rem extorquere facultates alienas potius, quam dissipare nostras; volumus tamen tibi et amico, et de materia medica quam optime merito communicare veram Dioscoridis Baccharim, quam haud ita pridem in hisce Romanis agris reperimus, quo possis illam ad vivam formam expressam, in usum humanae salutis inserere tuis luculentissimis commentariis, quos iam (ut fama est) primum Latine scriptos edere instituis. Eam itaque chartae alligatam ad te mitto, adeo per omnia respondentem descriptioni Dioscoridis, ut in ipsa nulla nota possit desiderari. Quippe folia eius sunt aspera, media violae et verbasci magnitudine: caulis angulosus, cubiti altitudinem petens, aliquantulum asper: radices nigro veratro similes, quae odore, et sapore imitantur exquisitissimum cinnamomum. Porro flores, quos per inclementiam temporis nunc mittere ad te non licet, in nonnullis loci purpurei, in aliis lutei visuntur: ita ut huius stirpis esse duae species videantur, vel si meminerit unius tantum Dioscorides. Postremo huius plantae vires, et facultates sunt omnino eaedem, quas suae Bacchari divus tribuit Dioscorides. Hic amicus literis suis finem imposuit. Sed certe illud mihi permirum accessit, quod eadem die, et fere hora, qua Baccharim Roma accepi, eandem Arimino ad me misit Iulius Moderatus diligentissimus pharmacopola, herbarumque studiosus: id quod aperte testatur hortus eius apud herbarios Italiae non vulgaris, ut qui sit variis ac nobilius plantis refertus. Hanc sane comperi nullis prorsus reclamantibus notis, Dioscoridis Baccharim repraesentare. Nam praeterquam quod constaret, ut illa, foliis asperis, magnitudinem inter violam et verbascum referentibus, caule anguloso, cubitali altitudine, aliquantulum aspero; habebat etiam in caule sua adnata folia, non coliculos. Hinc obiter suspicor legendum esse [GR], non [GR], ut vulgati Graeci codices habent: quandoquidem illi lectioni adstipulatur etiam Oribasii manu scriptus codex. Praeterea flores, quibus illa carebat, huic in purpura candicabant, odorati. Eius denique radices erant veratro nigro similes, et odore cinnamomo proximae. Huius igitur plantae delineatione, quae adamussim historiae Dioscoridis respondet, ut eius quoque effigies, quam pictam damus, affabre demonstrat, facile adducor, ut affirmare non dubitem, hanc esse veram, et legitimam Baccharum. [Leoniceni, et quorundam opi. reprobata.] Caeterum Leonicenus, et Brasavolus ipsum secutus, eam plantam magno errore putarunt Baccharim esse, quam quidam Sclaream, nonnulli vero Matrisalviam appellant. Sed cum huius radices non sint veratro nigro similes, neque minimum quidem odore cinnamomum imitentur, plane eorum sententia improbanda videtur: praesertim quod veram Baccharim eam esse censeamus, de qua superius disseruimus. Non {defuernnt} <defuerunt> etiam, qui crediderint, Baccharim Dioscoridi accrevisse, caputque hoc adulterinum esse, eo fortasse argumento, quod eam hactenus invenire non potuerint. quorum suspicionem augere potuit Galenus: quippe qui in simplicium censu de Bacchari quicquam, quod equidem legerim, memoriae prodiderit. Unde ii in eam sententiam devenerunt, ut Baccharem eandem esse cum asaro certo putarent. Verum horum quoque error iam omnibus evidentior factus est, quam ut hic a me explodi debeat. Neque enim ea solum ratione proditur, quod pridem legitima Baccharis

44 - Baccharis