Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
354

52 - Pastinaca ~ 53 - Seseli ~ 54 - Creticum Seseli

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

licet pro ieiunantium instituto, essent potius eorum cibis abdicandae: venerem enim non obscure stimulant. [Quorundam error.] Falluntur praeterea, qui Dauci loco, agrestis Pastinacae semen accipiunt, illius scilicet, in cuius florentis umbellae medio exiguum quid purpurei emicat. Aliud enim est Pastinaca erratica Daucus, ut paulo inferius suo loco dicetur, ubi eius tres species a Dioscoride redduntur. Nam quanvis tam ex illius, quam Galeni sententia libris tum de simplicium medicamentorum, tum de alimentorum facultatibus, Daucus a Sylvestri Pastinaca parum, vel potius nihil viribus differat, ob idque alterum alterius vice in medicinae usu capi possit; non tamen recte dici potest, Daucum erraticam esse Pastinacam. [Pastinacae vires ex Gal.] Pastinacae meminit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Pastinaca sativa imbecillior: agrestis ad omnia potentior est. Urinas movet, et menses provocat cum herba quidem tota, tum maxime semen, ac radix. Habet porro etiam abstersorium in se quippiam. quamobrem ulcera phagedaenica quidam foliis eius viridibus cum melle, quo pura reddant, illinunt.

Cap. LIII
Σέσελι SESELI

SESELI Massiliense folia foeniculi habet, crassiora: caulem vegetiorem: umbellam anethi, in qua semen oblongum, angulosum, degustanti statim acre: radix longa est, iucundi odoris. Semen, et radix excalfaciendi vim habent. Potu stranguriae, et orthopnoeae medentur: suffocationibus mulierum, comitialibusque prosunt: menses, et partus trahunt: ad omnia interna mala pollent: tussim veterem sanant. Semen cum vino potum, concoquit, et tormina discutit: epialis febribus utile. contra perfrictiones in itineribus, cum pipere, et vino bibitur. Capris, caeterisque pecudibus datur in potu, quo facilius suos foetus enitantur. Aethiopicum seseli, folia habet hederae, minora, et ad peryclimeni modum oblonga. frutex nigricat, palmitibus in bina cubita extensis: ramis sesquipedalibus: capitulo anethi: semine in tritici morem denso, nigro amaro, Massiliensi odoratiore, multum suavi. Peloponnense folia habet cicutae, latiora, et crassiora: caulem supra Massiliensis magnitudinem, ferulaceum: et latam in cacumine umbellam, in qua semen latius, odoratum, et carnosius pendet. Eisdem viribus praeditum est. Nascitur in asperis, riguis, et collibus. invenitur etiamnum in insulis.

Cap. LIIII
Τορδύλιον CRETICUM SESELI

TORDILIUM, quod aliqui Creticum seseli vocant, iuxta Ciliciam in Amano monte nascitur, herbula surculosa, semine duplici rotundo, scutulorum effigie, odorato, subacri.

52 - Pastinaca ~ 53 - Seseli ~ 54 - Creticum Seseli