Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
356

56 - Anisum ~ 57 - Carum ~ 58 - Anethum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Anisi consideratio, et vires ex Galeno.] Anisum vulgaris omnibus fere notitiae planta est, nihilque secius vulgo eius semen notus. Quamobrem longiori sermone eius historiam prosequi non operaepretium duximus. Caeterum ut nostrum sequamur institutum, non sunt a nobis silentio praetereunda, quae de eius viribus scriptis tradidit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, ubi sic inquit. Anisi semen maxime utile est, acre, subamarum, ut prope ad urentium accedat caliditatem. Est autem et in siccando tertii ordinis, sicut et in calfaciendo. Proinde et urinam ciet, et digerit, atque etiam ventris inflationem sedat.

Cap. LVII
Κάρος CARUM

CARUM, semen est vulgaris notitiae. Excalfacit: urinam concitat, stomacho utile, os commendat, concoctionem adiuvat. Utiliter miscetur antidotis, et oxyporis. anisi vicem praebet. Radix cocta, pastinacae modo, manditur.

[Cari consideratio.] CARUM officinis vulgo Carui dicitur. semen omnibus notissimum. Planta nascitur in pratis, et collibus. Semen passim Germani pani suo subigunt, ciborumque condimentis indunt, quemadmodum nos anisum, et foeniculum. [Monachorum error.] Sed maxime, meo quidem iudicio, redarguendi sunt Monachi illi, qui in Mesuem commentarios ediderunt: quippe qui non sine magno, et aperto errore crediderint, Carum semen esse rubentis illius radicis, quae vulgo Carota vocatur. Quandoquidem Carotarum semini nulla Cari qualitas inest: id enim adeo acre non est, ut tertio calfacientium, ac exiccantium ordini ascribi possit. [Cari vires ex Galeno.] Quod tamen de Caro testatur Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, sic scribens. Cari semen calfacit, et exiccat tertio quodammodo ordine, moderate acrem qualitatem possidens. Itaque et flatus extinguit, et urinas ciet, non semen tantum; sed et planta.

Cap. LVIII
Ἄνηθον ANETHUM

ARIDI Anethi comae, seminisque decoctum, potu lac evocat: inflationes, et tormina sedat: alvum, vomitionesque sistit: urinas ciet, singultus lenit. oculorum aciem hebetat, genituram restinguit, assidue potum. Decoctum eius foeminis vulvae malo opportunis, et desessiones utile. Condylomata illitus seminis cremati cinis tollit.

[Anethi consideratio, et vires ex Gal.] ANETHUM hortis omnibus frequentissimum, omni adeo ex parte foeniculum aemulatur, ut saepius colligentes fallat, nisi gustum consulant. Caeterum Anethum, ut autor est Galenus lib. VI. de simplicium medicamentorum facultatibus, adeo excalfacit, ut habendum sit aut secundi ordinis intensi, aut tertii remissi. Exiccantium vero ordinis est secundi incipientis, aut primi finientis. Itaque merito in oleo decoctum digerit, dolorem sedat, somnum conciliat, et crudos, et incoctos humores concoquit. Fit enim ex eo oleum, cuius propinqua sit temperies pus moventibus, et concoquentibus vocatis medicamentis: nisi quatenus paulo illis tum calidius, tum tenuiorum partium est, ac proinde digerendi facultate praeditum. Usum autem tertii ordinis tum excalfacientium, tum desiccantium fit: et propterea ulceribus nimis humidis, mollibusque prodest, potissimum iis, quae in pudendis consistunt. At quae in praeputio sunt inveterata, ea probe cicatrice includit. Caeterum viride humidius est, et minus calidum: itaque magis quam siccum concoquit, et somnum conciliat, sed minus digerit. Idcirco mihi videntur veteres in conviviis usi esse coronis ex eo concinnatis.

56 - Anisum ~ 57 - Carum ~ 58 - Anethum