Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
361

63 - Hieracium ~ 64 - Apium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. LXIII
Ἱεράκιον HIERACIUM

HIERACIUM magnum caulem emittit asperum, subrubrum, spinosum, cavum: folia ex intervallis rariuscule divisa, similia soncho per ambitum: luteos flores, in oblongis capitulis. Vim refrigerandi habet, et modice substringendi: unde illitum, stomacho aestuanti, inflammationibusque prodest. Succus erosionem stomachi sorbitione mitigat. Herba cum radice illita, vibratis a scorpione ictibus auxiliatur, Hieracium parvum, folia ex intervallis habet, divisa in ambitu: cauliculos teneros, virentes: in quibus lutei flores orbem circinantes, emicant. Vim suam ad eadem, ad quae superior impendit.

[Hieracii consideratio, et vires ex Plin.] HIERACIUM tam maius, quam minus frequentissimum ubique in Italia nascitur, soncho non admodum dissimile. Horum autem non reperio Galenum mentionem fecisse, nec etiam Paulum, in libris de simplicium medicamentorum facultatibus. Meminit tamen eorum Plinius lib. XX. cap. VII. inter lactucarum agrestium genera, sic inquiens. Sunt qui herbam Hieraciam vocent, quoniam accipitres scalpendo eam, succoque oculos tingendo, obscuritatem cum sensero, discutiant. Succus omnibus candidus, viribus quoque papaveri similis. Carpitur per messes inciso caule. Conditur in fictili novo ad multa praeclarus. Sanat omnia oculorum vitia cum lacte mulierum. Arcet nubeculas, cicatrices, adustionesque omnes, praecipue caligines. Imponitur etiam oculis cum lana contra epiphoras. Idem succus alvum purgat, in posca potus ad duos obolos. Serpentium ictibus medetur in vino potus. Et folia tosta, thyrsique triti ex aceto bibuntur. Vulneri illinuntur maxime contra scorpionum ictus. Verum contra phalangia commixto vino ex aceto. Aliis quoque venenis resistunt, exceptis quae strangulando necant, aut iis quae vesicae nocent, item psimmythio excepto. Imponuntur et ventri ex melle, atque aceto ad detrahenda vitia alvi. Urinae difficultates succus emendat. Cratevas eum et hydropicis obolis duobus in aceto, et cyatho vini dare iubet. Peculiares earum vires partim iam dictae sunt, somnum faciendi, veneremque inhibendi, aestum refrigerandi, stomachum purgandi, sanguinem augendi, Nunc non paucae restant, quoniam inflationes discutiunt, ructus lenes faciunt, concoctiones adiuvant: cruditatem ipsae nequaquam faciunt. Nec ulla res in cibis aviditatem incitat, inhibetque: eadem in causa alterutrinque modus est. Sic et alvum copiosiores solvunt, modicae sistunt, lentitiam pituitae digerunt, atque ut aliqui tradiderunt, sensus purgant. Stomachi dissoluti utilissime adiuvantur, in eo usu, ex oxypori obolis asperitatem addito dulci ad intinctum aceti temperantes. Si crassior pituita sit, scillite, aut vino absinthite: si et tussis sentiatur, hyssopite admixto. Dantur coeliacis cum intubo erratico, et ad duritiam praecordiorum. Dantur et melancholicis candidae copiosiores, et ad vesicae vitia. Praxagoras et dysentericis dedit. Ambustis quoque prosunt recentibus, priusquam pustulae fiant cum sale illitae. Ulcera etiam, quae serpunt, coercent, initio cum aphronitro. mox in vino tritae igni sacro illinuntur. Convulsa, et luxata caulibus tritis, cum polenta ex aqua frigida leniunt: eruptiones papularum ex vino, et polenta. In cholera quoque coctas patellis dederunt: ad quod utilissimae, quam maxime caule, sed amarae. Quidam lacte infundunt. Defervefacti ii caules et stomacho utilissimi traduntur. Has omnes Plinius tam Hieraciis, quam sylvestribus Lactucis vires contribuit.

Cap. LXIIII
Σέλινον APIUM

Hortensis Apii herba ad eadem, ad quae coriandrum convenit. Inflammationibus oculorum cum pane, aut polenta illinitur: aestuantem stomachum mulcet: mammarum duritiam ex lacte concreto contractam, reprimit. Urinam ciet, sive crudum, sive coctum edatur. Decoctum eius, radicisque potum, venenorum noxae resistit, cum vomitiones excitet: alvum cohibet. Semen vehementius urinam pellit: contra serpentium venena, aut epotam argenti spumam auxiliatur: inflationes discutit. Admiscetur medicamentis, quae dolorum levamenta praestant, theriacis quoque, ac tussis remediis. Eleoselinum in humidis nascitur, sativo grandius, et ad eadem efficax. Oreoselinum caule est dodrantem alto, ab radice tenui exeunte; per cuius ambitum rami, et capitula cicutae, multo tamen tenuiora: semine cumini oblongo, acri, et odorato, tenui. Nascitur in petrosis, et montibus. Urinam ciet, semine, ac radice in vino potis: mense trahit, antidotis, necnon medicamentis urinam cientibus, et excalfactoriis, inseritur. Nec hallucinari nos oportet, existimantes oreoselinum esse, quod in saxis provenit: aliud enim est petroselinum. Petroselinum in Macedonia provenit, in praeruptis locis, semine ammii, odoratiore, sapore acri, aroma olente. Urinam cit, ac menstrua: contra stomachi, et coli inflationes, et tormina prodest. Laterum, renum, t vesicae doloribus, in potu subvenit. Admiscetur antidotis urinam cientibus. Hipposelinum Latini olusatrum appellant, aliqui smyrnion, quanvis aliud sit, quod proprie smyrnion dicitur, ut paulo post referemus. Est autem maius, et sativo apio candidius: caule alto, cavo, molli, habente veluti lineas: foliis latioribus, in puniceum vergentibus: coma rorismarini, florum plena: dependentibus in cacumine corymbis ante quam deflorescat. Ea semine turget nigro, oblongo, acri, solido, aromatico. Radix demittitur tenuis, odorata, candida, quae os commendat. In umbrosis, et palustribus enascitur. olerum generis, ut apium. Radix cruda, coctave estur. Folia cum caulibus, decocta manduntur, et per se aut cum piscibus praeparantur, crudaque muria condiuntur. Vim hanc habet, ut poto semine ex mulso vino menses cieat: algentes calfacit potu, aut illitu: urinae stillicidio auxiliantur. Radix eosdem praestat effectus.

63 - Hieracium ~ 64 - Apium