Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina 401

112 - Ambrosia ~ 113 - Botrys ~ 114 - Geranium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

durissimos lapides orta. Cui cum inibi ex tempore obviam factus essem, eamque conspessixem, botryos modo, racemoso semine rebrtam (?), statim inclinavit animus, ut certo ducerem hanc esse Ambrosiam. Ea quanvis a Dioscoride, et Galeno non aliis repraesentetur viribus, quam ut reprimere, repellere, et illitu adstringere valeat humores, qui in aliquam partem decumbunt; dixere tamen non poetae solum, sed plantarum quoque scriptores non contemnendi, nulla alia de causa praestantissimam hanc plantam a veteribus Ambrosiam fuisse vocatam, quam quod suo in cibis usu longaevos faciat homines, quemadmodum Ambrosiam illam, quae Deorum fertur cibus, Deos immortales, perpetuosque conservare fabulantur. Ambrosiae meminit Plinius libro XXVII. cap. IIII. ubi eam iis verbis depinxit. Ambrosia vagi nominis est, et circa alias herbas fluctuans, fruticem unum habens densum, ramosum, tenuem, trium fere palmorum, tertia parte radice breviore, foliis rutae circa imum caulem. In ramulis semen est uvis dependentibus, odore vinoso, qua de causa botrys a quibusdam vocatur, ab aliis artemisia. Coronatur illa Cappadoces. Usus eius ad ea, quae discuti opus sit. haec Plinius. [Ambrosiae vires ex Gal.] Ambrosiae quoque facultates, sed quam brevissime, tradidit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Ambrosia cataplasmate imposita vim habet adstringentem, ac repellentem.

Cap. CXIII
Βότρυς BOTRYS

BOTRYS fruticosa herba est, lutea tota, et in multas alas sparsa: semen circa totos ramulos provenit: folia cichorio similia. tota suavem odorem spirat, qua re vestimentis interponitur. Invenitur in torrentium ripis, et convallibus. Pota orthopnoeas mulcet. Hanc Cappadoces ambrosiam vocant, alii artemisiam.

[Botryos consideratio.] LEGITIMA, et vera Botrys sabulosis, et aridis gaudet, quin et glareosis fluviorum alveis. Ideoque Tridenti frequentissima nascitur secus Fersinam, et Lavisium rapidissimos torrentes, et in aliis quam plurimis locis. Goritiae mulieres Botryn in hortis serunt, quod eam uteri affectibus opitulari existiment. Fruticat haec foliis cichorii, laciniatis, sinuosisque quercuum foliorum similitudine: ramis numerosis, tenuibus, semine copiosissimo, racemosoque refertis. Planta tota succo quodam resinoso madet, adeo ut comprehensa resinae modo manibus haereat. Odorem quidem acrem spirat, et qui nares quodammodo feriat, sed tamen is suavitatem retinet. Plinius videtur ex Dioscoride Botryn reddidisse libro XXVII. cap. VIII. ubi eam in hunc modum descripsit. Botrys fruticosa herba est, luteis ramulis: semen circa totam nascitur: folia cichorio similia. Invenitur in torrentium ripis. Medetur orthopnoicis. hactenus Plinius. Caeterum huius herbae, quod equidem legerim, non meminit Galenus in simplicium medicamentorum censu. [Botryos vires ex Paulo.] Eius tamen facultates ex Dioscoride retulit Paulus lib. VII. ubi sic inquit. Botrys, quam aliqui ambrosiam, alii artemisiam vocant, planta est admodum odorata. Haec cum vino pota non nisi recta cervice spirantibus, quos orthopnoicos appellant, auxiliatur.

Cap. CXIIII
Γεράνιον GERANIUM

GERANION foliis anemones, divisuris longioribus: radice subrotunda, cum estur dulci. Quae drachmae pondere in vino pota vulvae inflationes discutit. Geranium alterum caulibus minutis, et pilosis,

112 - Ambrosia ~ 113 - Botrys ~ 114 - Geranium