Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina 408

121 - Leucoium sive Alba Viola ~ 122 - Crataegonum ~ 123 - Phyllon

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

frequentissime addantur. [Dioscoridis locus suspectus.] Porro non temere omne fere genus Leucoii in Italia nasci modo diximus, quandoquidem coeruleum inibi, quod sciam, non provenit. Quamobrem Marcello Dioscoridis interpreti subscribendum puto, qui Leucoium coeruleum hoc loco accrevisse suspicatur, vetustissimi Latini Dioscoridis Longobardis literis scripti testimonio nixus, in quo nullum plane de coeruleo Leucoii colore verbum legebatur. Suspicionem hanc augent, itaque esse comprobant Oribasius, et Serapio, quos item id verbum hoc loco non habere comperio in simplicium censu, cum alioquin reliqua Dioscoridis referant. Caeterum ex Leucoio, sive ex albis violae floribus, utpote qui caeteros odore praecellant, Persae odoratum illud unguentum parant, quod Iasminum appellant, ut primo libro in ipsius Iasmini unguenti mentione ostendimus, ubi eorum sententiam refutavimus, qui e floribus Gelsimini vulgo vocati id fieri contendunt. [Leucoii vires ex Galeno.] Leucoii vires tradidit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Leucoii frutex universus extergentem facultatem possidet, ac tenuium partium est: plus tamen flores, et inter hos qui sunt sicciores, magis etiam quam virides, adeo ut et oculorum cicatrices crassas extenuent. Tum menses quoque decoctum eorum movet, et secundas, foetumque emortuum elicit: et si bibatur, foetum vivum perimens, et abigens est medicamentum: est enim id, ut si quod aliud, amarum. Quod si quis virium eius vehementiam multa aqua admista retundat, ac mitiget, aut certe id genus aliquo, habebit et ad phlegmonem bonum medicamentum. Sic decoctum eius si non merum fuerit, uteri phlegmonas identidem perfusum sanat, potissimum quae diutino tempore ad scirrhi modum induruere. Sic cum cerato ulcera aegre ad cicatricem pervenientia curat. Sunt vero etiam, qui cum melle ad oris ulcera adhibeant. Semen cum eiusdem sit facultatis, aptissimum est duarum drachmarum mensura potum: tum mensibus ciendis appositum cum melle, convenire creditur, foetumque viventem interficere, ac mortuum eiicere. Radices similis quoque facultatis, nisi quatenus crassioris sunt essentiae, et magis terrenae, cum aceto lienes induratos sanant. Nonnulli vero et phlegmonas in articulis induratas iis curant.

Cap. CXXII
Κραταιόγονον CRATAEOGONUM

CRATAEOGONUM, sive, ut aliis placet, crataeonon, foliis melampyro simile est, multis calamis ex una radice emicantibus, multorumque geniculorum: semine milii. Nascitur in opacis, et frutetosis parte plurima: summopere acre. Traditum est a quibusdam, hoc si bibat ieiuno ore, ter die post menses purgatos, tribus obolis, in cyathis aquae duobus mulier, ante conceptum quadraginta diebus; et vir modo consimili, totidem diebus ante coitum hauriat, virilis sexus partum futurum.

[Crataeogoni consider.] QUANVIS putent nonnulli Crataeogonum esse quandam Persicariae vocatae speciem; ego tamen eorum sententia non ausim subscribere, quod Persicaria nullis fere notis Crataeogonum aemulari mihi videatur. Neque vero aliam herbam, quae Crataeogoni effigiem repraesentaret, hactenus reperi, aut repertam vidi in Italia, ubi tamen ipsum nasci non negaverim. Sed certe id inventu difficile suspicor, quoniam eius descriptio, quemadmodum et sequentis, ab omnibus, qui extant, rei herbariae autoribus obscura satis, et confusa traditur.

Cap. CXXIII
Φύλλον PHYLLON

PHYLLUM, quod elaeophyllon vocatur, in saxosis nascitur. duum generum est. Quod autem thelygonum appellant, provenit musci modo, folio oleae, sed colore magis herbaceo: caule tenui, brevi: radice exili. florem album profert: semen papaveris, maiusculum. Sed arrhenogonum caetera huic simile, solo fructu distat: habet enim racemosum quiddam deflorentibus oleis non dissimile. Arrhenogonon potu, masculi sexus facere partus, ut thelygonon foeminei, proditur. Horum Cratevas author est. Sed huiusmodi historiatenus mihi produxisse visum est.

[Phylli consideratio.] LEGITIMUM Phyllum nondum hac aetate, quod sciam, in Italia compertum est: quanquam videtur Ruellius existimasse, Persicariam, quam maiorem cognominant, esse Phyllon. Qua in re is, meo quidem iudicio, aperte fallitur: siquidem Persicaria illa humentibus, ac uliginosis locis provenit, Phyllum vero in saxosis nascitur, ut Dioscorides testatur. Qui tamen, si eius verba accurate expenduntur, nullam huius herbae cognitionem habuisse deprehenditur, nisi eam, quam ex Cratevae herbarii historia habere potuit, unde forte ea omnia sumpsit. Quo fit, ut mirari non liceat, si nobis quoque Phyllum cognitu sit difficile. De quo nihil a Galeno, et Paulo proditum invenio: id quoque haud dubiam fidem facere potest, non secus illis, ac nobis Phyllum fuisse incognitum. [Opinio quorundam.] Caeterum non desunt qui velint Phyllum a Lizonosti, hoc est, Mercuriali non differre, quod pluribus tum notis, tum facultatibus sibi invicem respondeant. Verum quod cum iis non possim libere consentire, haec me maxime animo suspensum detinent, quoniam Mercurialis folia habet ocimi, helxinae cognata, non autem olivae: florem herbaceum, non album. quod praeterea Mercurialis nascatur passim in hortis, et vineis, non in saxosis tantum. quod de his denique seorsum diversisque capitibus scripserint Dioscorides, et Plinius, utpote de rebus inter se differentibus. Equidem hoc anno plantam inveni inter saxa in Salvatino monte non longe a Goritia, folio mercuriali crassiore, breviore, aliquantum in ambitu serrato: semine iam deflorentis olivae simili. Quibus utique notis ea mihi visa est satis Arrhenogono suffragari. Sed an verum fuerit Arrhenogonum pro certo affirmare non ausim. [Phylli mentio ex Theophr.] Phylli meminit Theophrastus lib. IX. cap. XIX. de plant. historia, ubi ita scriptum reliquit. Quaedam ad procreandum marem, aut foeminam valere traduntur. Quamobrem Phyllon tum arrhenogonon, hoc est, marificum, tum thelygonon, id est, foeminificum vocant. Ambo inter se similia sunt; et ocimi speciem referunt. Fructus thelygoni vero sicut oliva, cum primum ex muscoso flore emergit: geminus modo testiculi hominis. haec Theophrastus.

121 - Leucoium sive Alba Viola ~ 122 - Crataegonum ~ 123 - Phyllon