Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 438

9 - Symphytum ~ 10 - Holostium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

folia, vel eorum succum efficax medicamentum esse praedicant ulceribus omnibus in ore manantibus, exedentibusque ac etiam testium, pudendorumque virilium, et muliebrium. His omnibus facultatibus ea quoque praedita est, quam Solidaginem minorem vocant, ut quidam existimant. Etenim ubi vulnera glutinare, adstringere, et reprimere sit opus, minorem usurpant, quam etiam altera longe praestantiorem esse saepenumero compertum est. [Saniculae unum genus.] Recensetur praeterea Germanis inter Symphyti genera quaedam ipsis vulgaris herba, quam SANICULAM appellant. Exit haec foliis pentaphylli maioribus: radice candida, tam miro naturae ipsius artificio nodulis, ac laciniis quibusdam elaborata, ut non parum admiretur, qui tantum naturae opus diligenter intuentur. His utuntur in potionibus ad enterocelas, et ad interna vulnera, praesertim ad ea, quae in thoracis cavitatem penetraverint. [Saniculae aliud genus.] Plura insuper Saniculae ostendunt genera, quorum unum folia fert plantaginis magnitudine, sed crassiora, veluti fabariae vulgo vocatae, laciniis circum magno artificio factis a natura, colore in album flavescente. Id genus copiose nascitur in agro Goritiensi monte Salvatino. Hoc caeteris praeferunt ad enterocelas, et thoracis vulnera, si quotidie in potu sumatur: quin et ad alia vulnera, tam intus sumptum, quam exterius illitum. [Solidago alia.] His aliam denique annumerant Solidaginem, quam vulgus medicorum Consolidam regalem, et ipsi sua vulgari lingua Rittersporn vocant, quod sonat nobis Sperone da cavalliere, et Latinis equitis calcar. Huic sunt caules cubiti altitudine: folia oblonga, tenuia: flores plane purpurei, magnitudine violae: et quorum basi corniculum eminet, antiqui calcaris effigie, unde illi a Germanis inditum est nomen. Laudantur flores ad rubentes, et inflammatos oculos triti, et aqua rosacea illiti. Herba auxiliatur ardoribus, tussi, inflammationibus, venenis, vomitionibus, biliosis affectibus, suppressae urinae, calculosis, ischiadicisque: quin et alvum citat. Verum hoc Solidaginis genus magis, quantum equidem reor, Cuminum sylvestre, quod a Dioscoride secundo loco describitur, repraesentat, quam aliam quamvis plantam, ut superius in Cumini commentatione diximus. [Symphyti utriusque vires ex Galeno.] Meminit utriusque Symphyti Galenus libro VIII. de simplicium medicamentorum facultatibus, ubi ita scriptum reliquit. Symphytum petraeum ex contrariis constat viribus: habet enim incidendi vim quampiam, qua collectum in thorace, et pulmone pus expurgare potest. Habet etiam quandam contrahendi vim, qua eiectionibus sanguinis auxiliatur: et tertia ad eas inest humiditas quaedam non immodice calida, per quam gustantibus dulce apparet, et odorata iucundum. Commanducatum sitim extinguit, et arteriae asperitates sanat. Porro secundum omnium dictarum virium mistionem simul digerere abunde potest, simulque corpora contrahere, et constringere. proinde enterocelis imponitur, et ad convulsa, et rupta cum oxymelite bibitur. Porro qui ipsum in vino decoctum ad dysenteriam, et rubrum profluvium exhibent, utuntur tanquam desiccante, et contrahente. Qui vero ad nephritin renumve dolorem, tanquam expurgante, et incidente. Symphytum vero alterum, puta magnum, similem dicto vim habet: non tamen gustantibus dulce est, nec odorantibus odoratum. Sed his sane a modo scripto diversum est. Caeterum quatenus viscositatem quandam, et mordacitatem obtinet, scillae simile est. Utuntur eo ad omnia, ad quae iam dicto.

+ Ne quis commoveatur, quod nos hic folia adiecimus praeter Ruellii, et Marcelli interpretationem. Id enim ea ratione fecimus, quoniam in Aldino codice hoc loco [GR], hoc est, folia habetur. Tum vero quia folia thymi pulchre illi herbae quadrant, quam verum Symphytum petraeum censemus.

+ Illud praeterea hoc in loco adnotandum est, quod ubi communis lectio habet [GR], hoc est, salivam provocans, in Oribasio legitur [GR], quod est adstrigens.

Cap. X
Ὁλόστιον HOLOSTIUM

HOLOSTION quadrantalis herba est pusilla, tribus quatuorve digitis supereminens extra terram: foliis, viticulisque coronopo, aut gramini proximis, gustu adstringentibus: radice alba, praetenui usque in capillamenti speciem, longitudine quatuor digitorum. nascitur in collibus terrenis. Usus eius ad rupta in vino pota: nam et carnes coguntur decoctionibus addita.

[Holostii consideratio.] HOLOSTIUM etsi a nemine, quod equidem sciam, cognoscatur in Italia; eam tamen plantam illi consimilem esse crediderim, quam libro secundo in Coronopi mentione a Goritiensibus ideo Serpentinam vulgo vocari diximus, quod mirum in modum serpentium morsibus opituletur. Haec siquidem herba est exigua, humi procumbens, quae foliis, cauliculisque coronopi modo exit, gustu adstringentibus: radice tenui, lignosaque. Nascitur ipsa quoque in collibus, ac etiam sabulosis locis. Ex his utique quispiam facile posset hanc herbulam pro holostio habere: quanvis hoc ego pro certo affirmare non ausim. Recensetur Holostium inter symphyti genera. [Quorundam error.] Sed hallucinantur haud dubie qui credunt eam herbam esse Holostium, quam Pilosellam herbariorum vulgus appellat. nam quanquam Pilosella dicta frequens nascatur in collibus; folia tamen edit oleae proxima, albicantibus pilis horrida, unde illi nomen. Iisdem vestiuntur pilis et caules, qui humi serpunt, ac reptant, e quibus postea prodeunt flores aureo colore. Radicibus nititur brevibus, et tenuibus. Sed haec eius delineatio nihil prorsus Holostio competere videtur. [Pilosellae descriptio, et vires.] Pilosellae plura sunt genera, quorum unum nascitur inter saxa Salvatino monte in comitatu Goritiensi: foliis in terram sparsis, longis, echii instar, pilis innumeris, lanugineque obductis: caule duum palmorum longitudine: flore cyani similitudine, maiore tamen. Praestat haec planta ad vulnera glutinanda: quinetiam ad enterocelas, tam illita, quam pota. Hanc nobis Pilosellam maiorem liceat appellare, quando nondum constet, an veteribus Graecis, aut Latinis cognita fuerit, a quibus nomen mutuari possimus. Tota Pilosellae planta vehementer adstringit: quapropter huius rei non ignari pastores maxime cavent, ne ovium greges in illis pascuis immorentur, ubi huiusce plurimum gignitur. Quandoquidem depascentes oves tanta alvi adstrictione afficiuntur, ut inde facile emoriantur. Hinc didicerunt medici, eam mederi dysentericis,

9 - Symphytum ~ 10 - Holostium