Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 449

26 - Ocimastrum ~ 27 - Erinus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XXVI
Ὠκιμοειδές OCIMASTRUM

OCIMOIDES, Latini ocimastrum vocant, folia fert ocimi, et ramos dodrantales, hirsutos: siliquas hyoscyamo similes, semine, ut gith, nigro praegnantes. Vim habet semen in vino potum, qua viperarum, caeterarumque serpentium morsibus medeatur. Datur ischiadicis, cum melle, vino, myrrha, et pipere. Radice nititur tenui, et supervacua.

[Ocimastri consideratio.] OCIMASTRUM, sive sylvestre Ocimum idipsum nobis appellare liceat, passim copiose nascitur in Italia, praesertim inter segetes prope septa, et in agrorum marginibus, foliis sane sativo similibus: ramulis hirsutis, quadratis, dodrantali, vel cubitali longitudine: in quorum summo flores emicant candidi, quandoque vero purpurei, id quod silentio praeteriit Dioscorides: e quibus vascula erumpunt hyoscyami figura, capaci ventre, arctis faucibus, per ambitum denticulatis, viperinis capitibus similia: in quibus semen includitur nigrum, melanthio ferme simile. Haec vascula ita a natura facta pueri nostrates colligunt, ubi exaruerint: siquidem, cum semen exciderit, iis intus sufflantes acutissima edunt sibilia: sic enim natura pueris interdum ludendi praebuit instrumenta. Meminit huius Nicander in theriacis inter echii genera, sic inquiens. Echii genera duo: alterum spinoso folio, anchusae simile: alterum minoribus foliis, et purpureo flore, aspero lanuginosoque caule, capitulis viperarum figura. [Ocimastri vires ex Gal.] Ocimastri vires tradidit Galenus in calce libri VIII. simplicium medicamentorum, ubi sic inquit. Ocimoides quidam Philitaerium cognominant. Radix supervacanea est. At semen tenuium partium, desiccantis citra mordacitatem facultatis est.

Cap. XXVII
Ἔρινος ERINUS

ERINUS nascitur apud fontes, et fluvios, foliis ocimi, sed minoribus, parte superna divisis: surculis quinis, senisve, dodrantalibus: flore candido: semine nigro, et acerbo: folia, et caules lacteo succo turgent. Semen drachmis duabus in quatuor mellis cyathis oblitum, oculorum fluxiones cohibet. Succus cum sulphure, et nitro instillatus, aurium dolores sedat.

[Erini consideratio.] ETSI nonnulli Dioscoridis codices habeantur, in quibus non legitur Erinum aliquo lacteo succo turgere; non desunt tamen et in quibus plane oppositum scriptum inveniatur, quorum lectio mihi magis probanda videtur non infirmis, ut arbitror, nixus rationibus. Quippe quod herbam hanc apud aquarum rivulos viderim, legerimque lacteo succo manantem, adeo ut eo manus inficeret. Quod praeterea Plinio reddatur Erinus herba lactaria, seu lacte madens libro XXVIII. cap. VII. ubi de ea haec memoriae prodidit. Herba, inquit, quam Graeci Erinon vocant, reddenda est in hoc loco propter gentilitatem. Palmo alta est, caulculis quinis, fere ocimi similitudine, flos candidus: semen nigrum, parvum, quod tritum cum melle Attico oculorum epiphoris medetur. Manat lacte multo, et dulci. Herba perquam utilis aurium dolori, nitri exiguo addito. Folia resistunt venenis. haec Plinius. Caeterum Erini facultatis adversus venena non meminit Dioscorides, quanquam Nicandro, ut quae ad id praestet, addatur in antidotis. Galenus hanc herbam non Erinum, sed Echinon appellat: neque id sane mirum est, quandoquidem in vetustis aliquot Dioscoridis codicibus Echinos legitur. [Erini vires ex Galeno.] De qua disserens ipse Galenus libro VI. simplicium medicamentorum,

26 - Ocimastrum ~ 27 - Erinus