Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 458

40 - Idaea radis ~ 41 - Rhodia radix ~ 42 - Equisetum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XL
Ἰδαία ῥίζα IDAEA RADIX

IDAEAE radici folia sunt ea, quae rusco: adhaerent iis veluti exigui capreoli, e quibus flos. Radix spissandi naturam habet, his conveniens, quibus adstrictione opus est. Pota, citam alvum, mensesque, et omnem abundantiam sanguinis sistit.

[Idaeae radicis consider.] IDAEA radix hodie, quod sciam, ad nos non convehitur: nec quenquam hactenus reperi, qui scribat, ubi haec planta proveniat: etsi cognomine natale eius solum facile indicari videatur, quod scilicet in Ida monte, qui ad Troadem spectat, nascatur: vel in eo eiusdem nominis, qui in Creta habetur, ut etiam Idaeo rubo evenire superius dictum est. [Idaeae radicis vires ex Gal.] Huius vires tradidit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Idaea radix gustu admodum acerba est: ac si opere periculum facias, eandem vim praeferet, nimirum sanguinis profluvia, alvi fluxus, dysenterias, profluvium mulierum, et quaecunque eius sunt generis tum pota, tum foris imposita curans.

Cap. XL
Ῥοδία ῥίζα RHODIA RADIX

GIGNITUR Rhodia radix in Macedonia, costo similis, levior, inaequabilis: quae contrita rosas redolet. Utilissima capitis doloribus, si madefacta fronti, et temporibus cum rosacei momento imponatur.

[Rhodiae radicis consider.] RHODIA radix planta est non omnibus plane vulgaris, et cognita in Italia: etsi ea facile in Apennino, et Gargano montibus nasci, et inveniri possit. Quae nostro horto Goritiae viret, iandiu eam Gratio Styriae oppido Petrus Salicetus medicus clarissimus, et in simplicium facultate non imperitus, ad nos primum videndam misit: quam tamen postea frequentissimam reperi in monte magno super Vipacum, qui circiter viginti millia passum a Goritia distat. Caeterum quoniam paucis sane notis eam perstrinxit Dioscorides, ut ab omnibus facilius et cognosci, et reperiri possit, nos non temere facturos duximus, si eius historiam hic diffusius tradamus. Radix itaque Rhodia caules emittit rotundos, quadantenus concavos, cubitales, a quibus circunquaque folia prodeunt longiuscula, in acutum desinentia, portulacae, aut sedi instar pinguia, minutimque per ambitum serrata. In caulium cacumine umbellam profert, viridem tithymali cyparissi modo, sed quae, ubi defloruerit, rubescat. Radix ei inaequalis, strumosa, crassa, quasi costo, laevi cortice quae recens est, exterius splendescens, et intus subalbida: quae vero sicca est, levis percipitur, intus rubens, et foris squamosa. Mansa haec recens, aut trita odore mirum in modum rosas refert: unde merito ei Rhodiae nomen. Praeterea omnium radicum vivacissima est: quippe quae e terra effossa, nisi locis perquam siccis reponatur, post multos menses rursus plantata statim repullulat. Nascitur in altissimis montium rupibus saxosis, praeruptisque locis, ubi vix tantum terrae circum habet, ut illi inhaerere possit. Valet haec ad capitis dolores a quacunque causa provenientes, si recens confracta, et rosacea aqua perfusa, ubi calidus sit affectus, aut cum amaraci aqua, si frigidus sit morbus, fronti temporibus illinatur. Cerebrum roborat odoris iucunditate, convenitque ( ut diximus) omni capitis dolori, utpote quae temperatis sit qualitatibus praedita: id quod indicat rosaceus eius odor, quo mirifice redolet. [Rhodiae radicis vires ex Galeno.] Rhodiae radicis meminit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, sic de eius viribus scribens. Rhodia radix ea videlicet, quae in Macedonia nascitur, tenuium partium, et discutientis est facultatis. In calefaciendo vero secundi recessus censenda est, aut certe tertii incipientis.

Cap. XLII
Ἵππουρις EQUISETUM

EQUISETUM in riguis, et scrobibus nascitur. cauliculi prodeunt inanes, geniculati, in se farcti, rubescentes, leniter scabri: et iuncea circa eos folia, crebra, exilia. In sublime attollitur, vicinos arborum caudices scandens, obvolutumque dependet, comis multis, nigris, ut equorum cauda: radix lignosa, dura. Vis herbae spissare: quare sanguinem naribus erumpentem succus ipse sistit: prodest dysentericis in vino potus: urinam cit. Sanguinolenta vulnera glutinantur, tritis foliis, et illitis. Radix cum sua herba tussim, orthopnoeam, ruptaque adiuvat. Foliis in aqua potis,

40 - Idaea radis ~ 41 - Rhodia radix ~ 42 - Equisetum