Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 488

80 - Ephemerum ~ 81 - Helxine

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

aureae Alexandrinae apud Nicolaum, et diamoschi antidoti apud Actuarium id liquido constat. Sed non ob id dicendum est, hermodactylum Pauli, et Serapionis idem cum illis esse: his nanque alterius generis radix est, quae vim habet deiectoriam ad articulorum defluxiones praecipuam. Caeterum Ephemerum, quod sylvestrem Irin appellant, in Ananiensibus montibus tam in pratis, quam in Sylvis copiose nascitur, ubi indigenis vocatur vulgo Giglio matto, hoc est, Lilium stultum. Huic certe, nisi me fallit iudicium, omnes prorsus notae conveniunt, quae alteri Ephemero a Dioscoride tribuuntur. [Fuchsii erratum.] Hinc itaque fit, ut in hoc Fuchsius, vir alioqui doctissimus, aperte errasse deprehendatur, qui plantam vulgo Lilium convallium vocatam Ephemerum alterum, et non lethale esse contendit. Quandoquidem illud folia lilio latiora, non autem angustiora, et dissimilia profert: caulem non lilii modo, sed gracilem, et staminis instar tenuem: radicem item exilem, quae capillaribus dividitur fibris, tantum abest, ut digiti crassitudinem aequet, qualis in Ephemero requiritur. Praeterea neminem adhuc reperi, qui tradat Ephemerum flores ferre suaviter olentes: cum tamen Lilii convallii dicti flores adeo iucundum spirent odorem, ut eius gratia ab omnibus maxime expetantur: id quod nunquam silentio praeteriisset Dioscorides in re herbaria gravissimus author, praesertim quod ea nota fuisset Ephemero insignis, et notabilis. Ex his igitur colligendum esse putaverim, non solum Fuchsium in aperto errore versari; sed reliquos etiam, qui Lilium convallium vocatum Ephemerum esse contendunt. Sed ad Colchicum revertamur. Floret hoc autumni tempore, floribus croco aemulis, nullis tamen emissis foliis, nisi appetente vere, quo tempore subrubeum gignit semen, quibusdam folliculis inclusum, iuglandium similitudine. Verum hoc tempore radix ei dulcis non est, quemadmodum in autumno, sed lacte praegnans, et amara invenitur. Quare hic cogimur dicere, et fateri, quod hoc non observaverit Dioscorides, vel saltem, quod indicium id omiserit. [Monachorum hallucinatio.] Porro in communem illam hallucinationem ante explosam deducti sunt et patres illi reverendi, qui in Mesuem commentarios ediderunt: quippe qui nullam faciant differentiam inter Colchicum, et Hermodactylum, idque aperte asserunt. Quorum etiam auctoritate freti pharmacopolae adduci possunt, ut cum maximo humanae vitae detrimento colchicum catapotiis immisceant. Quare caveant meo consilio seplasiarii, neque facile fidant iis, quos magis decet libros sacros, quam medicos evolvere, ut animabus potius, quam corporibus mederi sciant. Caeterum colchici floribus, ut audio, utuntur Turcae, cum inebriari volunt: eos enim vino macerant, eoque poto adeo stupidi redduntur, ut in ecstasin abeant. [Ephemeri vires ex Gal.] Utriusque Ephemeri meminit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Ephemerum non illud lethale seu deleterium, quod et Colchicon vocant, sed alterum, quod et Irin agrestem cognominant, folia, et caulem lilio similem obtinet: radicem oblongam, non rotundam ceu colchicum, digiti potissimum crassitudine: est autem adstringens, et boni odoris. Ex quibus palam fit, quod mistae sit facultatis, temperaturaeque, nempe repellentis, et halitu digerentis. Testificantur vero ad opera, quae particulatim edit. Siquidem non inefficaciter radix eius in dentium doloribus colluitur: et folia tuberculorum tum augmento, tum vigori congruunt. Oportet autem ea in vino decocta, priusquam pus moveas, illinere.

Cap. LXXXI
Ἑλξίνη HELXINE

HELXINE nascitur in parietinis, sepibus, et maceriis. folia ei mercurialis insunt, hirsuta: cauliculi subrubentes, et circa eos veluti semina aspera, adhaerentia vestibus. Folia refrigerandi, spissandique naturam habent. qua ex causa sanant illitu sacros ignes, adusta, condylomata, panos incipientes, tumores, inflammationesque. Succus eius cum cerussa, ignibus sacris, et ulceribus quae serpunt, commode illinitur: imponiturque podagris cum hircino adipe, aut cerato cyprino: veterem tussim emendat, instar cyathi haustus: tonsillis inflammationem sentientibus utiliter et gargarizatur, et oblinitur: aurium dolorem cum rosaceo, instillatus levat.

[Helxines consideratio] HELXINEN, quae hic a Dioscoride describitur, officinarum vulgus Parietariam appellat, quod in aedificiorum parietibus nascatur. Alii, quod detergendis vitreis poculis sit aptissima, Vitreolam nominant. Haec planta omnibus notissima est: quare supervacaneum esset, eam longiore historia repraesentare. Verum alia ab hac, et longe diversa est Helxine, quam Plinius libro XXI. cap. XVI. inter aculeata retulit, et depinxit his verbis. Helxine rara visu est, neque in omnibus terris est: radice foliosa, ex qua media veluti malum extuberat, contectum sua fronde. Huius vertex summus lacrymam continet, iucundi saporis, acanthicen mastichen appellatam. haec Plinius. [Helxines vires ex Gal.] Helxines vires tradidit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Helxinen aliqui perdicium nominant, alii parthenium, alii sideritin, sunt qui heracleam appellitent. Caeterum vis ei inest abstergendi, et leviter constringendi cum humiditate subfrigida.

80 - Ephemerum ~ 81 - Helxine