Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 520

134 - Aegilops sive Festuca ~ 135 - Bromus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CXXXIIII
Αἰγίλωψ AEGILOPS SIVE FESTUCA

AEGILOPS herbula folia tritici habens, sed molliora, in summo capite semina bina ternave rubra, quibus aristae quasi capillaceae exeunt. Illita cum farina herba aegilopiis medetur, duritias discutit. Succus farinae admistus siccatur, et eorundem gratia reponitur.

[{Aegylopis} <Aegilopis> consideratio.] NASCITUR frequens Aegilops inter segetes, sed frequentissima inter hordeum, et zeam, folio tritici, culmo praetenui, in cuius cacumine bina ternave rubra semina dependent, oblonga: e quibus aristae prodeunt longae, capillorum modo tenues. Hanc non modo vidimus in Ananiensi agro, et ubique fere locorum; sed etiam saepissime legimus. Eam rura Ananiensia vulgo Squalam appellant. [Error quorundam.] Proinde errent ii, ut equidem arbitror, qui Aegilopem, et avenam idem esse contendunt. quandoquidem etsi primo statim intuitu Aegilops avenae faciem referre videatur; diligenter tamen singulas eius notas expendenti, facile et discrimen, et error deprehendetur. Etenim Avena in stipulae cacuminibus grana profert, longiusculis appensa pediculis, oblongis folliculis contecta, bipedum locustarum effigiem repraesentantibus. At Aegilops tenuissimas fert spicas, tribus, aut quatuor tantum granis contentas, avenae fere modo dependentibus: e quibus aristae prodeunt capillorum instar tenues, rubentes, et avena longiores. Quod autem ita se res habeat, manifestum praebet indicium ipse Dioscorides: utpote qui de avena libro secundo inter cerealia abunde scripserit, neque bis seorsumque eiusdem plantae historiam tractare soleat: supervacaneum enim fuisset idem repetere, et inordinatum eidem inconsulto addere. Huc accedit, quod si notae, quae utrique plantae a Dioscoride redduntur, invicem conferantur, haud dubie alteram ab altera tum facie, tum viribus, longe differre comperietur. Nanque Dioscorides Avenam, quam [GR]. non [GR] vocavit, depinxit stipula geniculis intercepta, dependentibus in cacumine parvulis veluti locustis bipedibus, in quibus semen concluditur. Aegilopa vero in summo capite semina bina, aut terna rubra habentem, aristis capillaceis. Porro cum libro secundo de viribus Avenae dissereret, inquit. Huius semen non secus atque hordeum, utile est ad cataplasmata. Pulte eius alvus sistitur. prodest tussientibus in sorbitione succus. Verum hic de viribus Aegilopis scribens, herbam eius ad sinuosos oculorum abscessus, quos Graeci aegilopas vocant, et ad duritias discutiendas commendavit: succumque farinae admixtum ad idem valere prodidit. Quae sane omnia, ni fallor, apertissime demonstrant, aegilopem avenae quam maxime repugnare. [{Aegylopis} <Aegilopis> ex hordeo generatio.] Aegilopem ex hordei vitio fieri, sicut lolium ex tritico nimia uligine, testis est Galenus libro primo, capite ultimo de alimentorum facultatibus, ubi ita scribit. In tritico quidem, frequens lolium saepe invenitur: in hordeis vero reperitur, sed paucum: quam autem aegilopem appellant, ea in hordeis frequens invenitur, cum prima generatio, vel incrementum ipsis non recte successerit. Porro pater meus aetate iam declinante, cum agricultura delectaretur, triticum, ac hordeum aliquando seminavit, omnibus diversi generis seminibus, quae ipsis erant admista, diligenter selectis, quo certo cognosceret, num ex ipsorum mutatione lolium et aegilops nascerentur, an propriam haec quoque semina naturam haberent. Cum autem forte una cum puris seminibus in tritico quidem frequens lolium, in hordeo autem parum, sed magnam aegilopis vim enatam conspiceret, in aliis quoque seminibus itidem experiri est aggressus. hactenus Galenus. Caeterum ipse quoque testari possum, me saepenumero in Anania valle audivisse agricolas conqueri, quod hordeum degenerasset in Squalam: sic enim ipsi Aegilopem vocant. [{Aegylopis} <Aegilopis> vires ex Gal.] Aegilopis vires retulit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, his verbis. Aegilops digerendi vim possidet, id quod ex gustu patet: leviter enim est acris. Verum et ex eo liquet, quod phlegmonas induratas, et aegilopas sanat. haec Galenus. Cuius etiam testimonio satis planum fieri potest, Avenam, et Aegilopem inter se dissidere, quod de iis seorsum egerit, et singulis diversas vires reddiderit.

Cap. CXXXV
Βρῶμος BROMUS

BROMUS herba aegilopi similis, exiccatoriam vim habens. Decoquitur cum sua radice in aqua ad tertias, et iuri colato par modus mellis adiicitur: rursus incoquitur, dum liquidi mellis crassitudo fiat. Linteum eo humore imbutum, et naribus inditum, contra graveolentiam ulcerum efficax est. Aliqui tritam aloen addunt, et eo modo utuntur. Cum siccis rosis cocta in vino, gravem oris halitum emendat.

134 - Aegilops sive Festuca ~ 135 - Bromus