Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 526

144 - Chamaedaphne ~ 145 - Veratrum album

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Daphnoidis, et Chamaedaphnes consid.] DAPHNOIDES, quam officinae, et herbariorum vulgus Laureolam vocant, frutex est vulgaris notitiae. Provenit haec frequens in vallis Ananiae montibus Tridentino agro, nullis prorsus reclamantibus notis. Cubitalibus enim assurgit virgis, flexilibus, obsequiosisque: foliis numerosis, sursum spectantibus, lauro similibus, gracilioribus tamen, ac mollioribus, acerrimo gustu: quin et ramorum cortex admodum tenax est. [Multorum error.] Hinc itaque fit, ut eos errare toto caelo deprehendantur, qui putant Mezereum Mauritanis vocatum esse Daphnoidem. quandoquidem Mezereon Chamelaea est, de qua suo loco disseremus. Porro Chamaedaphne, quam Laureolam marem plerique cognominant, foliis ac fructu a Daphnoide non longe differt: verum haec tantum intercedit differentia, quod Chamaedaphne singulari rectoque caule constat, cui folia circunquaque prominent, adeo ut in cacumine in orbem umbellae instar diradientur: semine inde prodeunte Daphnoidis modo. Caeterum, quod vocaverit Plinius Chamaedaphnen eam clematidem, quam aliqui Vincam pervincam appellant, credidere quidam hanc Dioscoridi esse Chamaedaphnen. Sed profecto ii falluntur: errorque omnibus evidentior fiet, quam ut pluribus explodi postulet, si modo contemplentur, et conferantur notae, quibus Vincam pervincam descripsit Plinius libro XXI. cap. XI, et quibus repraesentavit Chamaedaphnen lib. XXIIII. cap. XV. Verum Plinio, quod clematidi folia sint lauri, videaturque humilis laurus, ideo non temere eam Chamaedaphnen dici placuit. Sunt, qui Laureolae fructum piper montanum vocent, quanvis rusticis Ananiensibus nil aliud sit piper montanum, quam Dioscoridis granum Gnidium, ut infra suo loco dicemus. [Daphnoidis, et Chamaedaphnes vires.] Daphnoidis, et Chamaedaphnes uno tantum capite meminit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Chamaedaphnes germina tenera edi quoque assolent. Est autem persimilis viribus lauro Alexandrinae: sicut sane et quod Daphnoides nuncupant.

Cap. CXLV
Ἐλλέβορος λευκός VERATRUM ALBUM

ELLEBORUM album, Latini veratrum album vocant, fert folia plantaginis, aut betae sylvestris similia, sed breviora, et nigriora, rubescentia: caulem cavum, quadrantalem, tunicis convolutum, quas abdicat, cum arescere incipit: radicibus nititur multis, tenuibus, ab oblongo, et exiguo capite ceparum modo exeuntibus. nascitur in montibus, et asperis. Radices messibus colligendae. Optimum habetur candidum, friabile, carnosum, modice extentum, nec tamen iunci modo mucronatum, quod frangendo pulverem emittit, et tenuem habet medullam, gustu non admodum fervens, neque salivam subinde ciens. huiuscemodi autem strangulat. Primatum Cyrenaicum tenet. Galaticum autem, et Cappadocicum candidiora, et pulvere quodam obsita, celerius strangulatus movent. Vomitione autem varios extrahit humores. Collyriis admiscetur,

144 - Chamaedaphne ~ 145 - Veratrum album