Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 534

152 - Spartium ~ 153 - Silybum ~ 154 - Glans unguentaria

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Genista vero folia proferat longiuscula, lini fere modo: et flores luteos, pisi modo lunatos. Hinc itaque factum est, ut nunc in eorum sententia consistam, qui Spartium a Genista differre existimant. Non tamen quod diversi prorsus generis has plantas esse putem. nam tanta, ut dixi, uni cum altera cognatio est, ut etsi non eadem sint; tamen congeneres esse videantur. [Sparti usus ex Plinio.] Sparti quidem usus (ut Plinius est author lib. XIX. cap. II.) multa post secula coeptus est, nec ante Poenorum arma, quae primum Hispaniae intulerunt. Herba et haec sponte nascens, et quae non queat seri: iuncusque proprie aridi soli, uni terrae dato vitio. Nanque id malum telluris est, nec aliud ibi seri, aut nasci potest. In Aphrica exiguum, et inutile gignitur. Carthaginensis Hispaniae citerioris portio, nec haec tota, sed quatenus parit, montes quoque Sparto operit. Hinc strata rusticis eorum: hinc ignes, facesque: hinc calceamina, et pastorum vestis. Animalibus noxium, praeterquam cacuminum teneritate. Ad reliquos usus laboriose evellitur: ocreatis cruribus, manibusque tectis manicis: convolutum osseis, ligneisque conamentis. Vulsum fascibus in acervo adunatum biduo, tertio resolutum. Spargitur in sole, siccaturque, et rursus in fascibus redit sub tecta. Postea maceratur aqua marina optime, sed et dulci, si marina desit. Siccatumque sole iterum rigatur, si repente urgeat desiderium, perfusum calida in solio, ac siccatum stans compendium operae fatetur. Hoc autem tunditur, ut fiat utile, praecipue in aquis marique invictum. In sicco praeferunt e cannabi funes. At spartum alitur etiam demersum, veluti natalium sitim pensans. Est quidem eius natura interpolis: rursusque quam libeat vetustum novo miscetur. Veruntamen complectetur animo, qui volet miraculum aestimare, quanto sit in usu omnibus terris navium armamentis, machinis aedificationum, aliisque desiderii vitae. Hactenus de sparto Plinius. [Genistae consideratio.] Caeterum Genistae in Hetruria adeo frequentissimae proveniunt, ut Maio, et Iunio mensibus magnum et iucundum spectaculum praebeant viatoribus, quoniam tam copiose suis speciosis, ac fulgentibus floribus ornantur, et vestiuntur colles, ut procul aurei videantur. Gaudent earum floribus apes, ut Plinius inquit: proinde alucariis circunseruntur. Genista nobis ligandis vitibus salicis vicem explet, maceraturque etiam cannabis modo, fiuntque inde funes, et rudia linteamina, quae conficiendis saccis aptissima sunt. Expetitur Genistae lignum etiam figulis, qui in Italia id vasorum fictilium genus conficiunt, quod vulgo de maiolica vocant: quippe quod (ut ipsi affirmant) nullo alterius arboris ligno fornax succendi possit, quo aureus ille color conservetur in opere. [Genistae descriptio, et vires ex Mes.] Genistam recensuit Mesues inter sua simplicia deiectoriae facultatis, ubi haec ad sensum scribit. Genista arbor est montana, e cuius caudice quam plurimae funduntur virgae, rectae, flexiles, fractu contumaces, quibus vites, et alia ligantur. Flores edit flavos, lunari figura: e quibus siliquae prodeunt, ervi magnitudine: et semina in eis lenti similia, intervallis distincta. Planta tota perturbat, provocat, incidit, attenuat. Obest cordi, et ventriculo. Sed tollitur noxa (ut Philagrius est author) addito rhodomelle, aut rosa, et mastiche: quin et anisi, dauci, et foeniculi semine. Epotum semen pituitam utrinque valentissime purgat, et ab articulis quoque humores trahit. Renum excrementa pellit, urinam cit efficacissime, et calculos disrumpit tam in renibus, quam in vesica: nec in his materias figi, et in calculum durescere sinit. Flores contriti strumas auferunt, si cum melle rosaceo, aut sorbili ovo devorentur. Fit ex iis oxymel, cuius usu indurati lienes resolvuntur. Prosunt ischiadicis, podagricis, calculosisque, si postquam illos sumpserint, subinde frequenter evomant aegri. Modus, praesertim floris, a drachmis duabus ad quinque: seminis vero a drachmis duabus ad quatuor. haec Mesues. Qui tamen Genistae semen non recte observasse videtur. quandoquidem id ervi, vel viciae faciem potius referat, quam lentis. [Sparti vires ex Galeno.] Sparti, ut iam ad eius vires redeamus, meminit Galenus lib. VIII. simplicium medicamentorum, his paucis verbis. Sparti, quo et vites apud nos alligant, tum semen, tum virgarum succus non instrenue trahentis est facultatis.

Cap. CLIII
Σίλυβον SILYBUM

SILYBON lata spina est, folia ferens chamaeleonis albi. Haec recens cum sale oleoque cocta estur. Radicis succus drachmae pondere potus vomitiones ciet.

HACTENUS non ex nostra tantum, sed neque ex aliorum quoque inquisitione verum ac legitimum Silybum in Italia nobis licuit reperire. Et quanvis inter tot alias plantas aculeatas inibi Nasci, Et esse possit; tamen tam paucis eius notas explicavit Dioscorides, ut difficile admodum illud inventu iudicem: neque enim ipse, ut ingenue fatear, quod ex illis sit, ausim decernere.

Cap. CLIIII
Βάλανος μυρεψική GLANS UNGUENTARIA

GLANS unguentaria fructus est arboris myricae similis, magnitudine avellanae nucis. cuius nucleus amygdalarum amararum more tritus, humorem reddit: quo ad pretiosa unguenta pro oleo utuntur. Nascitur in Aethiopia, Aegypto, Arabia, et Petra oppido secus Iudaeam. Praefertur plena, recens, candida, quae facile delibretur. Ea drachmae pondere pota lienem absumit: cum lolii farina, et aqua mulsa podagricis illinitur. Psoras, leprasque, decocta in aceto: vitiligines, et nigras cicatrices cum nitro emendat: et cum lotio lentigines, varos, et papulas in facie, et cutis vitia tollit. Vomitiones movet, et alvum potu ciet. Cortex eius magis adstringit: verum tusae, et expressae succus abstergentibus medicamentis adiicitur, quae adversus prurigines, et scabritias idonea sunt

152 - Spartium ~ 153 - Silybum ~ 154 - Glans unguentaria