Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 540

159 - Tithymali

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CLIX
Τιθυμάλοι TITHYMALI

TITHYMALI genera septem, quorum masculus characias appellatur, ab aliquibus amygdaloides: alter myrtites, qui foemina existimatur, eumque myrsinitem, aut caryitem vocant: tertius paralius, quem tithymalida appellantur: alius helioscopius: quintus cyparissias: sextus dendroides: septimum platyphyllos dicitur. Characiae caules supra cubiti altitudinem attolluntur, rubri, lacteo succo, atque acri madentes: foliis oleae circum ramos, angustioribus, et longioribus: radice crassa, lignosa: pendet in cacuminibus caulium coma iunci, sub qua caucolae foliolis balnearum similes, in quibus semen continetur. nascitur in asperis, et montibus. Succus alvum purgat, trahit pituitam, bilemque binis obolis in posca sumptis, et cum aqua mulsa vomitiones movet. Appetente vindemiarum tempore succus, congestis ramulis, mox dissectis, et vase conclusis, excipitur. Aliqui adiiciunt farinam ervi, et in pastillos digerunt, qui ervi magnitudinem impleant. Alii in aridas ficos ternas quaternasve guttas instillant, ut cum his inarescant, quas ad usus recondunt. Per se etiam tusus in pila, et in pastillos coactus reponitur. Porro cum extrahitur lac, neque quo ventus aspiret, stare quenquam, neque manus oculis admovere convenit, sed antequam colligas, corpus, praesertim faciem, collum, scrotumque genitalis, adipe, aut oleo cum vino perungere. Fauces autem exasperat: quapropter catapotia cera, aut decocto melle oblini par est, et hoc modo dari. binas tamen ternasve ficos purgationi gratia sumpsisse, satis est. Recens lac ex oleo, perunctos in sole capillos evellit, renascentes flavos, et exiles efficit, denique omnes perimit. dentium cavernis inclusum, levat dolores: sed cera dentes oblinendi, ne suo delapsu fauces, et linguam vitiet. Tollit illitu impetigines, formicantes verrucas, pensiles, et quae thymi florem repraesentant. valet adversus pterygia, carbunculos, phagedaenas ulcerum, gangraenas, fistulasque. Legitur semen autumno, et siccatum sole leviter tunditur, fervefactumque loco mundo reponitur. Folia item siccantur. Semen, et folia lactei succi effectum praebent, dimidio acetabulo pota. Sunt qui inveterant, admisto cum lacte lepidio, et caseo contuso. Radix drachmae pondere in hydromelite pota, per inferna trahit. decocta cum aceto, dentium dolori auxiliatur, colluto ore. Foemina, quam myrsiniten, aut caryiten vocant, similis suapte natura daphnoidi: foliis myrti, sed maioribus, firmis, in cacumine acutis, et pungentibus: ramulos ab radice mittit dodrantales: fructum fert alternis annis, nuci similem, mordaci gustu. nascitur in asperis. Succus

159 - Tithymali