Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 548

168 - Sambucus ~ 169 - Pycnocomum ~ 170 - Apios

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CLXVIII
Ακτή SAMBUCUS

SAMBUCI duo genera. Unum in arborem assurgit, surculos spargens arundinaceos, teretes, cavos, candicantes, proceros: folia iuglandis, terna quaternave, ex intervallis circa ramos exeunt, gravia odore, minutim in ambitu secta: et in ramulorum cacuminibus, cauliculisque circinatae umbellae, quae florem candidum pariunt: mox acinum terebintho similem, in nigredine subpurpureum, racemosum, succo madentem, vinosumque. Alterum genus chamaeacte vocatur, Romanis ebulum. longe humilius est, magisque herbaceo generi assignandum: caule quadrangulo, geniculato: foliis amygdalae, ex intervallo longioribus, geniculatim expansis, pinnatisque, graveolentibus, in ambitu serratis: muscario sambuci: flore, et acino eiusdem: radice nititur longa, crassitudine digitali. Eadem utriusque vis, et usus exiccans, alvo detrahens aquam, stomacho inutilis. Folia olerum more coquuntur, ad pituitam, bilemque detrahendam. Caules teneri in patinis cocti, eadem efficiunt. Radix in vino decocta, et in cibis data, hydropicos adiuvat: prodest viperarum morsibus, eodem pota modo. vulvas emollit insidentium, decocto: patefacit eorum spiracula, et vitia corrigit. Acini in vino poti, eodem funguntur munere: denigrant capillos illiti. Folia, si praetenera ac mollia ex polenta illinantur, inflammationem mitigant: ambustis, et canum morsibus illitu prosunt: ulcera quae dehiscunt in fistulam, agglutinant. iis, qui podagra tentantur, cum sevo taurino, aut hircino prosunt illita folia.

[Sambuci, et Ebuli genera, et vires.] SAMBUCUS, et Ebulus plantae sunt nullis non cognitae. Prioris etsi unum tantum genus prodatur a Dioscoride; nobis tamen duo eius observata sunt genera: alterum quidem montanum, et sylvestre: alterum vero urbanum, plerunque in hortorum, et vinearum sepibus proveniens. Haec genera fructu inter se differunt: siquidem montano baccae perpetuo rubescunt. Illud etiam discrimen facit, quod urbanum in maiorem proceritatem adolescit. et laeviore constat materie. Sunt praeterea, qui palustrem Sambucum ostendant, nempe arbusculam uliginoso, et palustri solo enascentem, virgis sambuci aemulis, geniculatis, alba intus medulla, sed caduca, et fragili materie: folio vitigineo: flore albo sambuci modo, odore non prorsus iniucundo: a quo baccae prodeunt rubentes, oxyacanthae magnitudine, vinoso succo refertae. quae devoratae vomitiones cient. Aqua e sambuci floribus fronti, et syncipiti illita, capitis dolores mulcet, qui a calido humore provenerint. Succus e radicis cortice expressus, vomitum valentissime commovet, et aquam inter cutem pellit. Praestat idem e radicibus ebuli extractus succus. Quin et crassam pituitam ad articulos decurrentem extrahit. Ebuli semen per diutinas aquae lotiones a nigro circunstante succo expurgatum, datur utiliter drachmae pondere ex chamaepityos decocto, podagricis, ischiadicis, et Gallica lue laborantibus: mulcet enim deiectoria vi mirifice eorum dolores, cum humores eo fluentes tum revocet, tum deiiciat. Sunt qui ex ebuli radicibus succum eliciant, insolentque subinde, et in pastillos digerant, serventque ad usus. Hic clystere infusus tam intestinorum, quam coxendicum dolores tollit a frigiditate, et flatu genitos. Supponitur convenienter foeminarum locis ad evocandos menses, praesertim si lana exceptus intromittatur. Suffiuntur ebuli decocto commode ii, qui diuturna febre vexati ad malum devenerunt habitum, si tamen ventriculus, et iecur interea roborentur odoratis adstringentibus, et ad id conferentibus medicamentis. [Sambuci utriusque vires ex Galeno.] Meminit Sambuci utriusque Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Utraque sambucus tum magna illa, et arborescens, tum herbacea, quam et chamaeactem vocant, desiccandi, conglutinandi, modiceque digerendi facultatem obtinent.

Cap. CLXIX
Πυκνόκομον PYCNOCOMUM

PYCNOCOMON constat erucae foliis, acrioribus, scabris, et crassis: caule quadrangulo: flore ocimi: semine marrubii: radice nigra, aut pallida, rotunda, exigui mali figura, terram redolente. invenitur in saxosis locis. Semen gravia somnia, et tumultuosa facit, drachmae instar potum. tumores discutit, illitum cum polenta: et spicula, adactosque corpori aculeos extrahit. Folia illitu tubercula, panosque discutiunt. Radix eius in aqua mulsa duum drachmarum pondere, alvum solvit, et bilem extrahit.

NULLAM equidem usquam plantam hactenus sum consecutus, quae facie Pycnocomo responderet. Quare et hoc mihi, ut ingenue fatear, referendum est inter alias herbas, quas hodie omnibus incompertas esse arbitror. Ita enim fiet, ut et posteris, quos spero futuros rei herbariae diligentiores inquisitores, suus relinquatur scribendi locus. Nec sane quenquam pigere debebit, cum ex his, quae nobis vel incognita, vel incerta sunt, aliquid invenerit, et compertum habuerit, ad communem utilitatem in medium proferre.

Cap. CLXX
Ἄπιος APIOS

APIOS ramulos duos sive tres iunceos spargit, rubros, tenues, qui a terra parum attolluntur: foliis rutae, oblongioribus tamen, et angustioribus, herbaceis: semine parvo: radice hastulae regiae in formam pyri turbinata, rotundiore tamen, succi foecunda, intus habet corpus candidum,

168 - Sambucus ~ 169 - Pycnocomum ~ 170 - Apios