Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 550

171 - Colocynthis ~ 172 - Epithymum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

cuiusmodi sunt illa, quae ventriculum, iecur, et cor tum roborare, tum tueri possunt, et quae lentore suo glutinandi vim habent. Colocynthis trahit pituitosa, crassa, lentaque corporis excrementa in remotioribus partibus delitescentia: proinde cerebrum, et nervos expurgat, necnon etiam musculos, thoracem, et pulmonem. Eam ob causam vertiginosis, comitialibus, resolutis, convulsis, hemicrania, diuturnoque capitis dolore affectis, asthmaticis, et aegre spirantibus utiliter in catapotiis exhibetur. Collacrymantes adiuvat oculos, et diutina tussi laborantes. Est praeterea vis eius efficax ad omnes frigidos articulorum dolores, praesertim podagricos, et ischiadicos: ad quae non modo in catapotiis devoratur, sed etiam clysteribus infunditur. quibus sane nil praestantius est ad coli cruciatus ex flatu, et frigiditate prognatos. Pellit aquas tam bibita, quam per sedem infusa. Fit et colocynthidis fructu oleum, ad retardandam caniciem, denigrandos capillos, et eorum defluvium cohibendum, si exempta e fructu pulpa, cavitas oleo repleatur, et in cineribus decoquatur. Eodem mulcetur aurium dolores, et earum incerti sonitus discutiuntur. [Colocynthidis vires ex Galeno.] Colocynthidis vires retulit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, his verbis. Colocynthis gustu amara est, sed quae amarissimo medicamento epoto adsunt opera, ea evidenter efficere nequit, ob purgatoriam facultatem, quam validam in sese continet, nimirum cum iis, quae expurgat, ante et ipsa per alvum excerni praevertens. Viridis ipsius succus intritus ischiadibus prodest.

Cap. CLXXII
Ἐπίθυμον EPITHYMUM

EPITHYMON flos est e thymo duriore satureiae simili. Capitula habet tenuia, et levia: et in eis caudiculas, quasi capillamenta. Potum cum melle detrahit pituitam, bilemque atram per inferna. Privatim prodest melancholicis, et inflatis, acetabuli mensura ad quatuor drachmas, cum melle, sale, et aceti exiguo. Plurimum in Cappadocia, et Pamphylia gignitur.

[Epithymi consideratio.] IN HAC equidem opinione versantur complures huius aetatis medici rei herbariae periti, quemadmodum Brasavolus Ferrariensis, ut credant, Dioscoridis, aliorumque Graecorum Epithymum magno discrimine ab eo diversum esse, de quo scripserunt Mauritani, praesertimque ab illo, cuius meminit Mesues. Quippe qui asserant, nil aliud Arabicum epithymum esse, quam capillaris cassuthae genus quoddam, quod thymo circumvoluitur. Graecum vero idem esse volunt cum proprio flore durioris thymi satureiae similis. Suam autem sententiam hoc argumento comprobare videntur, quod si vulgaris usus epithymum, Arabicum scilicet, illud esset, de quo disserit Dioscorides, is non dixisset, Epithymum florem esse durioris thymi, sed alterius plantae thymo adnascentis, eique sese convolventis. Id quod etiam Plinii auctoritate confirmant, ut qui eorum opinioni ex eo maxime adstipulari videatur, quod duo Epithymi genera prodiderit Libro XXVI. cap. VIII. ubi sic inquit. Epithymum est flos e thymo satureiae simili. Differentia, quod hic herbaceus est, alterius thymi albus. Quidam aliter epithymum tradunt sine radice nasci, tenuis similitudine pallioli (rectius forte pili legendum esset) rubens, haec Plinius. Ex quibus utique planum fit, duo esse Epithymi genera: quorum alterum illi ad Graecos, alterum ad Arabas referunt, et ita suam tuentur sententiam. [Multorum opinio reprobata.] Horum certe iudicio ego quoque facile subscriberem, nisi quaedam sese nobis offerrent, quae aperte reclamare videntur, atque etiam ostendere, Plinium ipsum Dioscoridis codicem, unde illa mutuatus est, depravatum habuisse, vel alium autorem in hoc minus gravem secutum fuisse, vel seipsum deceptum, ut in aliis compluribus illi evenisse adnotavimus. Palam etenim faciunt, quantum equidem reor, nostri usus, et Dioscoridis epithymum, unum et idem esse medicamentum, quae de eo Aetius, et Actuarius, Dioscoridem, et Galenum secuti, concordes posteritatis memoriae prodiderunt, cum ita scribunt. Epithymum atram bilem excernit. Datur adultis tusum, et cribro excussum, scrupulorum quatuor pondere, cum passo, vel oxymelite, et salis modico. Vitiis flatu turgentibus, et praecordiorum noxis opitulatur, et quibus iecur aggravatur, et iis, qui spirandi vexantur difficultate. Quod vero in stoebe nascitur, aut in satureia prosilit, Epistoebe, atque Epithymbrum inde appellatum, thymi modo alvum resolvit: sed utrunque facultate censetur infirmius. haec illi ambo. Quae sane liquido ostendunt, quod non secus Epithymbrum thymbrae, et Epistoebe stoebae innascatur, atque Epithymum in thymo nascitur, vel prosilit. Hoc idem praeter Aetium, et Actuarium longe antea testatus est gravissimus author Paulus Dioscoridis, et Galeni sectator acerrimus iis verbis. Epithymum inter ea, quae atram bilem extrahunt, praestantissimum est remedium. Dantur ipsius drachmae quinque laevigata ex lactis hemina.

171 - Colocynthis ~ 172 - Epithymum