Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 557

178 - Filix mas ~ 179 - Filix foemina ~ 180 - Filicula

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

sumpta drachmis quatuor ex aqua mulsa: melius si cum scammoniae, aut veratri nigri totidem obolis detur: sed qui sumunt, alia praegustare debent. laborantes lienis incremento recreat. Radix et potu, et illitu cum axungia, vulneribus sagitta harundinea factis, est auxilio. cuius rei probatio talis fertur. Peribit filix, quam per ambitum sata copiosior harundo coronet: et contra evanescens abibit harundo, quam obsepiens multa filix in orbem cinxerit.

Cap. CLXXIX
Θελυπτερίς FILIX FOEMINA

FILIX foemina foliis est filicis, surculosis, altioribusque, et quae non singulari, ut illa, pediculo fulciantur: radicibus longis, pluribus, obliquis, quae ex nigro in luteum flavescunt: aliquae etiamnum rubrae inveniuntur. Pellunt lata interaneorum animalia, cum melle, eclegmate sumpto: potae cum vino drachmis tribus teretes tineas eiiciunt. Datae foeminis sterilitatem faciunt: et praegnantibus abortum, si superegrediantur. Farina humidis ulceribus, et cicatrici repugnantibus inspargitur: iumentorum cervicibus medetur. Folia recentia in oleribus cocta manduntur, ut ventrem emolliant.

[Filicis utriusque historia.] FILICIS tam maris, quam foeminae, quibus scatet universa Italia, meminit Theophrastus libro IX. cap. XX. de plantarum historia, his verbis. Filix foemina utilis contra interaneorum animalia lata, melle subacta: et contra tenuia, in vino dulci cum farina hordeacea data. Si mulieribus gravidis detur, abortum facere: si caeteris, steriles in totum reddere aiunt. Differt foemina filix a mascula, quod folium unico artu porrectum haec habeat, radicem vero crassam, longam, et nigram. Harum igitur vires sterilitati addixisse natura putatur. Hactenus de filicibus Theophrastus. De iis etiam scripsit Plinius lib. XXVII. cap. IX. sic inquiens. Filicis duo genera, nec florem habent, nec semen. Pterin Graeci vocant, alii blechnon, cuius ex una radice complures exeunt filices, bina etiam cubita longitudine excedentes, non graves odore. Hanc marem existimant. Alterum genus Thelypterin Graeci vocant, alii nymphaeam pterin. Est autem singularis, atque non fruticosa (forte rectius non singularis, atque fruticosa) brevior, molliorque, et densior, foliis ad radicem canaliculata. Utriusque radice sues pinguescunt. Folia utriusque lateribus pinnata, unde nomen Graeci imposuere. Radices utrique longae, in obliquum, nigrae, praecipue cum inaruere: siccari autem eas sole oportet. Nascuntur ubique, sed maxime frigido solo. Effodi debent Vergiliis occidentibus. Usus radicis in trimatu tantum, neque ante, neque postea. Pellunt interaneorum animalia: ex his ptaenias cum melle, caeteras ex vino dulci triduo potae. Utraque stomacho inutilissima. Alvum solvit, primo bilem trahens, mox aquam. melius ptaenias cum scammonii pari pondere. Radix eius duum obolorum pondere ex aqua, post unius diei abstinentiam bibitur, melle praegustato, contra rheumatismos. Neutra danda foeminis, quoniam gravidis abortum, caeteris vero sterilitatem facit. Farina earum ulceribus tetris inspargitur, iumentorum quoque cervicibus. Folia cimicem necant, serpentem non recipiunt. Et libro XVIII. capite VI. idem de Filice haec scripto reliquit. Filix biennio moritur, si frondem agere non patiaris. Id efficacissime contingit germinantis ramis baculo decussis: succus enim ex ipsa defluens necat radices. Aiunt et circa solstitium avulsas non renasci, nec harundine sectas, aut exaratas vomeri harundine imposita. [Filicis utriusque vires ex Galeno.] Filicem utranque prodidit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, ubi de earum viribus in hunc modum disserit. Filix mas radicem habet maxime utilem: latum enim lumbricum interficit, si quis eam quatuor drachmarum pondere in aqua mulsa sumpserit. Ad eundem modum foetum vivum quidem necare, mortuum autem eiicere mirum non est: est enim amara, paulum habens adstrictionis. Quamobrem ulceribus imposita valenter desiccandi facultatem obtinet, non tamen mordax est. Similem ei vim habet Thelypteris nominata.

Cap. CLXXX
Πολυπόδιον FILICULA

FILICULA nascitur in muscosis petris, et vetustis arborum caudicibus, praesertim quercuum, palmi altitudine, filici similis, subhirsuta, non tenui perinde divisura. Radix pilosa, in qua continetur cirri, ceu polyporum, crassitudine digiti minimi, coloris intus herbacei, austera aliquantum, et gustu subdulcis. Purgandi vim habet. Coquitur cum gallina, aut piscibus, aut beta, aut malva, ad alvum solvendam. Aridae farina aquae mulsae insparsa, detrahit bilem, et pituitam: trita luxatis efficaciter illinitur, et adversus rimas, quae inter digitos fiunt.

[Polypodii consideratio.] POLYPODIUM Latinis Filicula nuncupatur. Recentiores medici, atque etiam officinae Graecum nomen retinent. Eius duo reperiuntur genera. Alterum, de quo hic Dioscorides disserit, omnibus notum est, quod ubique locorum frequens proveniat. Alterum vero non nisi paucis cognitum esse reor, folio aspleni, sed longiore, viridiore, magisque per ambitum laciniato: radice priori simili, graciliore tamen paulo. hoc plurimum nascitur in montium sylvis. Nos copiosum vidimus, legimusque quibusdam in montibus, per quos iter breve, ac compendio faciunt, qui Goritia Labacum contendunt. Praetulit Mesues filiculam, quae in quercuum caudicibus gignitur, quod ea, quae solo, aut muscosis lapidibus innascitur, suo quodam exuberante, incoctoque humore maxime ventriculo sit noxia, quodque ipsum flatibus repleat, ac etiam subvertat. Id quod postea in universum de omni Filicula subiunxit, dicens. Polypodium inter ea recensetur medicamenta, quae vel maxime corpora exiccant, et extenuant: subversionem, et nauseam facit.

178 - Filix mas ~ 179 - Filix foemina ~ 180 - Filicula