Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 572

5 - Oednanthe ~ 6 - Omphacium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. V
Οἰνάνθη OENANTHE

OENANTHE vocatur vitis sylvestris fructus, cum floret. Recondi debet fictili non picato, collectaque substrato linteo, in umbra siccatur. Laudatissima in Syria, et Cilicia, et Phoenice. Vis ei adstrictoria: quare pota stomacho, ac ciundae urinae utilis. alvum sistit, ac sanguinis excreationes. Contra fastidia, et acorem stomachi, sicca, et illita efficax est. capitis doloribus tam viridis, quam sicca ex aceto, et rosaceo perfunditur: sanguinolenta vulnera cataplasmate, et incipientes aegilopas, oris ulcera, et genitalium nomas, trita cum melle, croco, myrrha, et rosaceo ab inflammatione vindicat. Pessis miscetur ad sistendum sanguinem: contra oculorum delacrymationem, et stomachi ardores cum polline polentae, et vino illinitur. Cinis crematae in testa candentibus prunis, facit ad oculorum medicamenta: reduvias, et pterygia, abscendentes gingivas, cruentasque cum melle sanat.

[Oenanthes consideratio.] OENANTHEN non illius labruscae modo florem esse, quae uvas ad maturitatem non perducit; verum etiam alterius, quae fructum perficit, asserere non dubitamus. Nam etsi superius scripsit Dioscorides, labruscam duorum generum esse, atque alterius uvam non maturescere, sed floretenus Oenanthen nominatam perducere; nihil tamen propterea prohibet, quin alterius quoque labruscae florentis uva Oenanthe pariter dici queat, cum non aliud veteribus significet Oenanthe, quam vitis flos. Quod in praesenti capite ipse Dioscorides manifeste declarat: quippe qui tradat Oenanthen vocari vitis sylvestris fructum, cum floret, nullius facta generis distinctione. Quin et idem in sequentibus confirmat, ubi vini oenanthini meminit, et feracis sylvetris vitis floribus fieri scribens. Ex his itaque abunde constare arbitror, non tantum infructiferae, sed etiam fructiferae labruscae florem Oenanthen vocari posse. Adde quod id quoque aperte testatur Galenus libro VIII. capite I. de compositione medicamentorum secundum locos, his verbis. At vero quemadmodum omphacium, sic etiam absinthii succo admisceo, quandoque etiam ambo, et tertium insuper hypocistidis, et quartum Oenanthes. sic autem appello vitium sylvestrium germen una cum floribus, ex quo succedentibus diebus una fit. Plinius libro XII. capite XXVIII. Oenanthen uvam, non florem esse censet, sic inquiens. Eodem et Oenanthe pertinet. est autem vitis labruscae uva. Colligitur cum flore, cum optime olet. haec Plinius. In cuius ultimis verbis suspicor mendum subesse, et forte rectius legendum esse, cum floret, non cum flore. Non enim video, quomodo quis unquam uvam cum flore colligere possit. [Marcelli Vergilii lapsus.] Caeterum ne aliquis fortasse decipiatur, hic non duximus silentio dissimulandum esse lapsum Marcelli Vergilii, alioqui doctissimi interpretis, et commentatoris Dioscoridis. Is autem ex eius verbis, quae nunc subiiciam, magis innotescet. Monemus, inquit, scribere in VI. suae medicinae Paulum Aeginetam plurimum quidem ex labrusca Oenanthes usum esse, quoniam egregie adstringit, stomachumque, et alvum maxime firmat. Veruntamen traditis his, idem statim subiicit. Dioscorides autem aliam describit Oenanthen contrarias huic vires habentem. ideoque secundis, stillicidio vesicae, et fellis suffusionibus eam mederi ait. Quorum nihil in capite hoc legitur, neque in scriptore hoc alibi legisse me memini, et nihilominus non negligenda Aeginetae authoritas, et testimonium est. quem credere oportet vera, et quae aliquando legisset, testari. haec Marcellus. In quibus sane verbis evidentissime deprehenditur hallucinatus, vel potius eorum oblitus, quae de Oenanthe herba viribus huic contrariis praedita, memoriae prodidit Dioscorides libro tertio. Neque solum huius, quam tamen Latinam fecerat, non meminisse videtur; sed neque eorum quoque, quae ibidem in sua commentatione docte satis scripsit. Sed aliquando etiam bonus (ut aiunt) dormitat Homerus. Illud postremo addiderim, quod etiam domesticae vitis flos Oenanthe dicitur. Verum quia sylvestris vitis vi multo magis adstrictoria pollet, is per excellentiam Oenanthe appellatur.

Cap. VI
Ὀμφάκιον OMPHACIUM

OMPHACIUM succus est acerbae uvae nondum maturescentis, e Thasia vite, aut Aminaea. Oportet autem Canis ortum, expressam melliginem in rubro aere, linteo cooperto, insolare, usque dum cogatur: semperque quod cervici vasis concretum haesit, reliquo humori permiscere: noctu vero a subdialibus locis in tectum referri, quandoquidem nocturni rores ipsum concrescere non sinunt. Eligendum est flavum, friabile, vehementer adstringens, et linguam mordens. Sunt qui coquendo melliginem cogant. Prodest contra tonsillas, uvam, ulcera oris, humida gingivarum vitia, purulentas aures cum melle, aut passo: item ad fistulas, vetera ulcera, nomasque ex aceto. dysentericis, et mulieribus fluxione vulvae laborantibus clystere infunditur: oculorum claritati, et scabritiae, et erosionibus angulorum convenit. Bibitur ad recentem sanguinis excreationem, etiam si rupta parte aliqua contingat: sed pauco, et aquatiore est utendum, valde siquidem exurit.

[Omphacii consideratio.] OMPHACIUM ex omni immaturarum uvarum genere parat Italia, cum Thasii, et Aminaeis careat uvis, e quibus veteres suum Omphacium conficiebant, ad medicinae duntaxat usum, id in sole cogentes, ubi videlicet adstrictione opus erat. Quae tamen parandi ratio hoc tempore fere prorsus exolevit. Sunt qui ut maiorem omphacio adstrictionem comparent, e sylvestrium vitium uvis illud exprimant, non ad medicamenta tantum, sed etiam ad ciborum condimenta. Verum omphacium nostrum sole non cogitur, etsi pluribus diebus ipsum insolari dimittamus suis cum

5 - Oednanthe ~ 6 - Omphacium