Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 593

50 - Squama stomomatis ~ 51 - Aerugo rasilis ~ 52 - Aerugo scolecia

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

non sit omnino improbanda, quod id verbum roborare, durum facere, aciem et mucronem inducere Graecis designet. Sed neque illos quoque prorsus aberrare crediderim, qui scobem ab acie, et mucronibus, dum super lapide rotante acuuntur arma, derasam, stomomatis squamam esse censent. veruntamen haec, quod sit lapidis illius ramentis admista, non perinde ac syncera probanda videtur.

Cap. LI
Ἰόν ξυστόν AERUGO RASILIS

AERUGO rasa fit iis modis. In cadum, aut aliud consimile vas, acetum quam acerrimum infunditur: superponitur inde universum aeneum vas, praesertim concameratum: sin minus, planum: sitque obstructum, nullumque habeat spiramentum: exempto, quo doliolum obturaveris, operculo, decimum post diem insidens aerugo deraditur. Aut aeris lamina in cadis super acetum ita suspenditur, ne ipsum attingat, et totidem post dies raditur. Aut massula aeris, aut lamina una pluresve vinaceis non recentibus, sed iam acescentibus conduntur, et simili modo versantur. Quinetiam ex delimata aeris scobe aeruginem facere licet: necnon e laminis, quibus bracteae auri conclusae malleo ducuntur, si quis eas aceto respargat, et ter aut quater verset, donec aeruginem contrahant. Tradunt aeruginem in Cypriis metallis gigni, lapidibus quibusdam nonnihil aeris habentibus, quibus aerugo efflorescit: adduntque per Caniculae aestus e quodam specu manare: sed illam paucam, et optimam esse: hanc speluncis effluentem, copiosam quidem, et bono coloris, sed vitiosam, quod lapides multos collegerit. Pluribus autem modis adulterant. aliqui pumice admisto, alii marmore, alii atramento sutorio. Sed deprehendemus pumicem, aut marmor, dum pollice sinistrae manus madefacto, aeruginis portiunculam altero atterimus: siquidem eam diffundi constat: marmoris autem, pumicisque partes coeunt non dissipatae, demumque tractatione crebra, et humoris complexu dealbescunt. quin et dentium appressu: siquidem syncera cedit, laevis, et sine asperitate. Atramentum vero sutorium igne coarguitur: nanque si fictile, aut lamina adulterata aerugine illinatur, et ferventi cinere, aut carbonibus incalescat alterutrum, mutabitur, rubescetque id, quod atramentum sutorium acceperit: quod id ustum suapte natura talem sortitur colorem.

Cap. LII
Ἰός σκώληξ AERUGO SCOLECIA

AERUGINIS, quam vocant scoleciam, duo sunt genera. quaedam fossilis est, altera factitia ad hunc modum. In mortario Cypriis aeris dimidiam heminam aceti albi acrisque, pistillo cupreo conterito, donec strigmenti crassitudinem imitetur: deinde aluminis rotundi drachmam unam, cum salis fossitiis translucentis, aut marini quam albissimi, solidique, aut certe cum nitri pari pondere teritur in sole aestuosissimis diebus, sub sydus Caniculae, donec colorem aeruginis contrahat, et concretu strigmentorum fiat: ubi autem se in vermiculorum Rhodiacis similium speciem coegerit, recondito. Efficax, et valde boni coloris redditur, si duas partes urinae veteris, cum una aceti adieceris, et alia, quae dicta sunt, peregeris. Sunt qui aeruginem rasilem, quae in apparatu non respondit, gummi misto digerant in formas, et ita vendant. quod genus, ut vitiosum, improbatur. Fit et quaedam aerugo ab aurificibus, mortario, et pistillo Cyprii aeris, cum urina pueri impubis, qua aurum ferruminant. Antedicta aeruginum genera usto aeri omnino respondent, sed magis effectu valent. Sciendum fossilem scoleciam praestantissimam esse: derasam sequi: postremo loco factitiam. mordacissima tamen est haec, et magis adstringens. Aurificum autem aerugo rasae respondet. Aerugines omnes adstringunt, extenuant, excalfaciunt. oculorum cicatrices emendant, lacrymas cient, nomas sistunt, vulnera ab inflammatione tuentur. ulcera ex oleo ceraque ad cicatricem perducunt: callos, et sordida ulcera purgant, cum melle coctae: callum fistularum erodunt cum ammoniaco, collyrii modo in eas adactae. ad gingivarum autem excrescentias, et extuberationem utiles. Magnopere extenuant genarum crassitiem, cum melle illitae: verum post illitionem spongia ex aqua calida locus fovendus est. resina terebinthina exceptae, cum aere et nitro lepras abigunt. Uritur aerugo, quacunque velis, minutissime fracta, comminutaque, in fictili patina, flagrantibus prunis superposita: versaturque donec se mutet, et colorem cinereum concipiat: postea refrigerata reponitur ad usum. Sunt qui cruda olla eam urant, uti dictum est: sed non prorsus eundem colorem cremata reddit.

[Aeruginum consider.] AERUGINEM, quod colore sit viridi, officinae, ac medici in Italia aes viride nuncupant, et vulgari sermone verde rame. Verum quanvis officinae eo in universum abundent; synceri tamen parum ostendunt. Scolecia aerugine, ac fossitia destituimur: quod altera, quod sciam, hoc tempore non paretur, altera vero ab aerariis fodinis, ubi fortasse plurima reperitur, a fossoribus non deferatur. Proinde cum harum copia non sit, ea tantum utimur, quae aere in acetariis cadis demisso, aut vinaceis iam acescentibus obruto, conficitur. Hallucinantur, qui credunt aeruginem, et aeris florem unam, et eandem rem esse, ut superius de aeris flore disserentes latius ostendimus. [Aeruginum vires ex Gal.] Aeruginum vires reddidit Galenus libro IX. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Aerugo gustantibus acrem qualitatem offert,

50 - Squama stomomatis ~ 51 - Aerugo rasilis ~ 52 - Aerugo scolecia