Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 596

58 - Molybdoides sive lapis plumbarius ~ 59 - Stibium
60 - Molibdaena seu plumbago

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

ceu sempervivi, cotyledonis, intybi, lactucae, condryllae, psyllii, omphacis, portulacae. Porro si qua horum non facile in succum solvuntur, velut portulaca, misceto illis aliorum succorum quempiam, velut omphacis, qui et ipse per sese praedicto mortario inditus, medicamentum efficit refrigeratorium longe pulcherrimum. Quin et in laminam diductum plumbum absque alio nullo, ipsum per sese athletarum sese exercitantium lumbis insternitur, ubi venereis somniis vexantur scilicet: nimirum haud obscure eos refrigerans. Sed et bractea ex plumbo tenuis facta, probe ganglio illigata, plane ipsum dissipat. Illigabit autem probe quisquis ab Hippocrate didicerit, in ipsam noxam potius firmandum, quam hinc vel inde. Mirum ergo non est, si plumbum crematum, ac rursus ablutum, refrigerantis efficiatur facultatis, cum ante lotionem mistae fuerit. Et hoc ipsum medicamen, nempe plumbum combustum, bonum est ad ulcera rebellia. Ubi vero lotum fuerit multo optimum medicamentum est, et ad ulcerum impletionem, et ad eadem cicatrice obducenda. Convenit et chironeis quae vocant ulceribus, et cancrosis omnibus, et putredinosis, tum ipsum per sese, tum medicaminum, ad cicatricem perducentium quibusdam commistum, quale est, quod ex cadmia conficitur. Caeterum solvendum est principio, si copiosa sit sanies, quotidie: sin minus tertio, aut quarto quoque die. Verum foris spongiam imponito aquae frigidae, quae si desiccetur, rursum mergatur. Sed haec fusius, quam pro instituto diximus, plusculum sermonis affinitate provecti. At tempus iam est sequentia deinceps persequi.

Cap. LIX
Στίμμι STIBIUM

STIMMI optimum, quod splendidissimum est, modoque nitedularum emicat, confractu crustosum, nihil terrae, aut sordidi habens, friabile, quod stibi appellarunt, alii platyophthalmon. Vis eius adstringere, meatus obstruere, refrigerare, excrescentia in carne cohibere, ulcera ad cicatricem perducere, sordes, et ulcera oculorum expurgare: sistit et sanguinem e cerebri membrana profluentem. et ut in universum dicatur, vis usto plumbo similis est. Privatim, ambusta igni in pustulas erumpere non patitur, cum adipe recenti illitum. crustosas exulcerationes ad cicatricem perducit, cum cera, et exigua cerussa. Torretur pinsita farina circumlitum, et carbonibus obrutum, donec carbunculetur crusta, exemptumque restinguitur mulieris lacte, quae marem peperit, aut vetere vino. Uritur etiam carbonibus succensis efflatum, quoad igni deflagret: si enim paulo magis concremetur, plumbum fit. Lavatur ut cadmia, et aes. Sunt qui ut plumbi recrementum eluant.

[Stibii consideratio.] STIMMI, sive Stibium, recentioribus medicis, chymistis, ac seplasiariis, qui Mauritanorum doctrinam sectantur, Antimonium dicitur, quod hoc nomine Serapio, et Avicenna Stibium appellaverint. Huius fodinae pluribus locis habentur in nostro Senensi agro, sed praestantissimum foditur in maritimis nostris Massano solo, ac Suanensi: quinetiam in comitatu sanctae Florae prope Sylvenam oppidum. Venetias adfertur ex Germania, fornacibus prius fusum, et in massas concretum. Aiunt artifices, qui campanas conflant, has edere sonitum magis concinnum, magisque auribus gratum, ac sonorum, si stibii nonnihil caeteris admisceatur metallis, dum una in fornace liquatur. Iis etiam expetitur, qui vasa e stagno conficiunt: item iis, qui metallica faciunt, et poliunt specula: iis praeterea, qui chalcographis characteres, et typos effingunt. [Brasavoli erratum.] Id tantum differentiae esse inter plumbum, et stibium ait Brasavolus Ferrariensis, quod plumbum ignium liquescat, stibium vero nunquam, sed facile teratur in pulverem. Sed eius opinionem falsam esse deprehendit experimentum. quandoquidem stibium igni admotum, perinde ac plumbum colliquescit, et fluit. Cuius rei nos saepius periculum fecimus, dum oleum nostrum ex stibio conficeremus, quo quidem magno successu utimur ad contumacia, sinuosaque ulcera sananda. ad id siquidem stibium pluries fundere oportet, ut syncerius, puriusque reddatur. Caeterum admonitos lectores volumus, oleum hoc nostrum e stibio paratum, non illud esse, quo chymistae argentum in aurum mutari fabulantur, sed aliud ab eo longe diversum: tametsi hoc nostrum ex sese plus auri fundat, quam illud chymistarum. Sed ut ad institutum nostrum revertamur, mihi plane vanum videtur asserere stibium igne haudquaquam liquescere. Nam cum quolibet metallo, sive ferrum sit, sive chalybs, in fictili fusorio permistum, ea celerius eliquandi praebent materiam. Quam ob causam qui ferreos, sphericosque globos bombardis immittendos e fuso ferro conformant, nisi stibium ferro admiscerent, nunquam sane (ut pro certo affirmant) id fluxum facerent. Stibii mentionem fecit Plinius lib. XXXIII. cap. VI. ubi ita scribit. In iisdem argenti metallis invenitur, ut proprie dicamus, spumae lapis candidae, nitentisque, non tamen translucentis, stimmi appellant, alii stibium, alii alabastrum, alii larbason. Duo eius genera, mas, et foemina. magis probant foeminam. Horridior est mas, scabriorque, et minus ponderosus, minusque radians, et arenosior. Foemina contra nitet, friabilis, fissurisque non globis dehiscens. hactenus Plinius. [Stibii vires ex Galeno.] Stibii vires retulit Galenus libro IX. simplicium medicamentorum, his verbis. Stimmi ad facultatem desiccantem adiunctam habet hoc medicamen adstrictionem: quamobrem et ocularibus medicinis commiscetur, et illis scilicet, quae conformantur in collyria quae vocant, et siccis, quae utique sicca collyria cognominant.

Cap. LX
Μολίβδαινα MOLI<B>DAENA SEU PLUMBAGO

MOLIBDAENA optima est flava, argentea spumae aemula, modice spendens, cum teritur rufa, cocta cum oleo iecinoris colorem trahit. Vitiosa est, quae aerem, aut colorem plumbeum refert. Gignitur ex auro, et argento. Est etiam quaedam fossilis, ad Sebastiam, et Corycum inventa.

58 - Molybdoides sive lapis plumbarius ~ 59 - Stibium
60 - Molibdaena seu plumbago