Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 599

62 - Spuma argenti ~ 63 - Cerussa ~ 64 - Chrysocolla

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

utriusque iam dictae facultatis leviter est particeps. Iure itaque medii ordinis in metallicis habebitur. Proinde ea frequenter utimur ceu materia iis miscentes, quae valentem facultatem obtinent, sive mordicantem, sive adstringentem, vel aliud quippiam efficientem, sicut in liquescentibus ad pleraque medicamenta ceram adhibemus tanquam materiam, quia scilicet et ipsa quodammodo medium tenet eorum, quae {valantem}<valentem> facultatem possident.

Cap. LXIII
Ψιμμίθιον CERUSSA

CERUSSA fit hoc modo. Infuso in urceum oris lati, aut fictile labellum quam acerrimo aceto, laminam plumbeam supra fictilis spiraculum, subiecta prius arundinea tegete, firmato: superiectisque velaminibus, ne halitum expiret acetum, ubi resoluta fuerit, defluensque deciderit, humorem purum ad summa delatum colato, crassamentumque transfundito. debet quoque siccari in sole, mox trusatili mola teri, aut alias tritum cribrari. postea quod superet duri, in tenues partes redigendum, cribrandumque. vicissim eadem tertio, quartoque facienda. Melior, quae primo cribrata est, et medicamentis oculorum assumenda. Secundum locum tenet sequens, et reliquae suo ordine. Nec desunt, qui ligneas rudes in medio vase appendant: et deraso ceu situ imposito, ita ut acetum non contingat, inditoque operculo circumlinentes dimittunt. Post dies decem laxato obturamento visunt: cumque resoluta materia fuerit, reliqua, ut supra diximus, exequuntur. Si autem quis in pastillos velit digerere, aceto acri subacta, dividitur in pastillos, qui in sole siccantur. Aestate tamen supradictum opus obeundum est: ita enim candida, atque efficax redditur. Quinetiam hyeme paratur, urceis supra furnos, balnea, aut fornaces impositis: ascendens enim calor idem, quo sol praestat. Laudatissimam fieri putant Rhodi, et Corinthi, aut Lacedemone: proximam Puteolis. Torretur hoc modo. Flagrantibus igni carbonibus, fictili novo, maxime Attico, tritam cerussam imponito, et assidue versato: cumque cinereum colorem traxit, eximens refrigerato, et utitor. Est et aliud urendi genus. Trita patinis novis supra prunas imponitur, et ferulacea rude movetur, donec colore similis sandarachae fiat, extractaque ad usus ministratur. Quae veri ita parata est, Sandyx a quibusdam dicitur. Lavatur cerussa cadmiae modo. Vis ei refrigerare, occludere, emollire, explere, extenuareque: insuper excrescentia leniter reprimere, et ad cicatricem perducere. Miscetur ceratis, et emplastris, quae liparae vocantur, pastillisque. Est autem lethalis eius potus.

[Cerussae, et sandycis consideratio.] CERUSSA medicamentum est omnibus notum. Factitia tamen res est. Venetiis plurima conficitur, sicuti et in aliis compluribus Italiae locis: quod non solum in medicamentorum usus expetatur seplasiariis, ac medicis; sed etiam pictoribus, qui ea frequentissime in suis operibus utuntur. Paratur ex cerussa (ut Dioscorides inquit) Sandyx, quod officinae Serapionem secutae minium appellant, non autem Sandaracha, auripigmenti genus, ut libro de compositione medicamentorum existimat Fuchsius. Siquidem Sandaracha, ut suo loco dicetur, fossilis res est, non autem factitia. [Cerussae vires ex Galeno.] Cerussae meminit Galenus libro IX. de simplicium medicamentorum facultatibus, ita scribens. Psimmythium, id est Cerussa, et hoc medicamen testimonium praebet modo dictae facultati. Nam si ex acri aceto solvatur, gustu tamen neque acre erit, neque mordax, neque discussorium, sed emplasticum , et refrigeratorium: facultatis aerugini dissimillimae, tametsi et illa conficiatur aceto aes dissolventes. Porro cerussa adusta in Sandyca, quam vocant, transit medicamentum seipso tenuius, nondum tamen excalfaciens. haec Galenus. Ex quibus liquido patet, Sandycem, et sandaracham maxime inter se facultatibus pugnare. haec nanque Galeni, et Dioscoridis testimonio arsenici modo carnem exurit dissimillimae, tametsi et illa conficiatur aceto aes dissolvente. Porro cerussa adusta in Sandyca, quam vocant, transit, medicamento seipso tenuius, nondum tamen excalfaciens. haec Galenus. Ex quibus liquido patet, Sandycem, et sandaracham maxime inter se facultatibus pugnare, haec nanque Galeni, et Dioscoridis testimonio arsenici modo carnem exurit, et crustas sua vehementi uredine, ac caliditate, morsuque violento excitat: illa vero nulla sui parte excalfacit, sed potius refrigerat. Id quod in vulgari officinarum minio facile deprehenditur. Sandycis meminisse videtur Vergilius in Bucolicis, dum his versibus cecinit.

Ipse sed in pratis aries iam suave rubenti
Murice, iam croceo mutabit vellera luteo.
Sponte sua Sandyx pascentes vestiet agnos.

Cap. LXIIII
Χρυσοκόλλα CHRYSOCOLLA

CHRYSOCOLLA laudatissima Armeniaca, colorem porri quam simillime reddens. Secundum locum sibi vendicat Macedonica: et proximum Cypria. quo in genere praefertur pura: damnatur, quae terram, aut calculos collegerit. Ratio lavandi haec est. Tusam infusa aqua, mortario expassa manu ad pilam vehementer fricato, et statim quam consederit, colato. Alteram infundens aquam, rursum terito. haec vicissim prosequere, donec pura, synceraque spectetur. dein siccato in sole, et ad usus recondito. Quod si utere volueris, ex ea terens quod satis esse videbitur, patinis supra carbones adponito: et alia facito, quae supra diximus. Dos chrysocollae ad purgandas cicatrices: excrescentem carnem coercet, adstringit, purgat, excalfacit, et modice corpus mordendo exest. Inter medicamenta intelligitur, quae vomitiones concitant, et necem inferre possunt.

62 - Spuma argenti ~ 63 - Cerussa ~ 64 - Chrysocolla