Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 603

68 - Ochra ~ 69 - Cinnabaris

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Ochrae consideratio.] OCHRA fossilis, qua pictores utuntur, cur legitima non sit, quid obstet non video: quanquam haec (quod sciam) ex Athenis laudatissima, non adferatur, quemadmodum nec Vitruvii tempore, qui ochrae Attica usum in Italia iam exolevisse scribit. Est itaque Ochra terra, quae in plumbi fodinis aureo colore reperitur. Quamobrem qui rerum causas perscrutantur, arte etiam ochram ex plumbo ipso conficiunt, quae coloris nitore fossitiam superat. Praestantissimam ochram non longe a Tridento effossam, misit ad me hoc anno Martinus Guidottinus Tridentinus, seplasiarius harum rerum diligens inquisitor, qua nullam hactenus vidimus meliorem. Ochrae in libris simplicium medicamentorum non reperio meminisse Galenum: tametsi eius mentionem fecerit commento II. in Hippocratis prognostica de vomitione agens, cum inquit. Ochra enim genus quoddam terrae est, cuius potissimum Attica probatissima est.

Cap. LXIX
Κιννάβαρις CINNABARIS

HALLUCINANTUR qui cinnabarin minio eadem esse existimant. Minium enim in Hispaniis ex lapide quodam argenteae arenae permisto, temperari solet, alioqui non dignoscitur. Fornacibus autem in florentissimum, flagrantissimumque colorem permutatur. In metallis vero strangulantem halitum eructat. itaque facies incolae vesicis obvelant, ut per illas spectent, nec respirando noxium aerem attrahant. Eo pictores ad sumptuosa parietum ornamenta utuntur. Cinnabaris vero ex Aphrica defertur, et magno constat. hactenus invenitur, ut vix versicoloribus pictorum lineis satisfaciat: intento colore, nec diluto praeditum: quare quidam sanguinem esse draconis existimaverunt. Vim habet cinnabaris haematitae lapillo eandem. Convenit ad oculorum medicamenta, verum efficacius, cerato excepta medetur.

[Cinnabaris consider.] CINNABARIS, quae officinae, et pictores utuntur, longe sane differt (ut plane constat) a Dioscoridis Cinnabari. quandoquidem nostri usus cinnabaris res factitia est ex sulphure, et argento vivo diu arte quadam igne torrefactis. Est et aliud cinnabaris genus fossile, et sponte per se nascens, ut postea dicetur: verum non ut factitium copiosum, nec adeo colore praeccellens. Quae autem a Dioscoride describitur, ex Aphrica defertur, eadem facultate pollens, qua haematites lapillus, quem non modo praetulit ipse foris appositum ad plures oculorum morbos; sed etiam intus assumptum, ad urinae angustias, muliebrium locorum defluxiones, et cruentas expuitiones. Quibus utique affectibus vulgaris usus cinnabaris nullo pacto competere potest, quod propria vi erodat, exulceret, et haustum perniciem adferat, et proinde sit oculis, et internis visceribus inimica. Caeterum quidnam inter ea, quae hac aetate in usum medicum veniunt, Dioscoridis cinnabaris esse possit, non equidem ausim decernere, sed potius quod sentio, adducor, ut coniecturis quibusdam assequar. quippe quod Dioscorides Cinnabarin nullis notis descripserit, neque tradiderit an factitia res sit, aut fossilis, an ex plantarum materia proveniat. Sed anteaquam coniecturas eas afferam, quibus constare videtur Dioscorides cinnabari seplasias nostrates non destitui, Plinii sententia cognoscenda est, qui lib. XXXIII. cap. VII. affirmanter scribit, nil aliud esse cinnabarin, quam draconis saniem, elisi elephantorum morientium pondere, permisto utriusque animalis sanguine: quodque nullus alius sit color, qui in picturis proprie sanguinem reddat: et quod ea etiam antidotis medicamentis sit utilissima. Id quod pariter affirmat Iulius Solinus in varia historiam lectione. Ad haec scire convenit, gummi cuiusdam arboris in Aphrica nascentis ad nos deferri, quod etiam hoc aevo sanguinis draconis lacrymam officinae vocant, colore sanguinis, pellucidum, leve, et fractu minime contumax. Hoc nostrates officinae vulgo vocant Sangue di drago in lagrime, alterius differentia, qui pluribus imposturis passim in orbiculos coactus venditur. Priorem itaque non ab re lacrymam appellant, quod scribat Aloisius Mustus patritius Venetus in suis in Aphricam navigationibus, ex arbore quadam hoc gummi collacrymare, colore, et substantia, sanguini simili: inciso tamen ab incolis prius arboris cortice, ut fusius inde effluat. Hoc (ut idem subdit) aeneis cacabis excipiunt, et igni resinae modo decoquunt, quousque consistat, draconis sanguinem, nescio qua ratione ducti, ipsum appellantes: nisi id eveniat, quod fortasse sua lingua plantam, a qua defluit, draconem appellent. Ex his itaque nobis iure coniectare licebit, gummi hoc Dioscoridi facile cinnabarin esse, quod primum non aliunde, quam ex Aphrica deferatur, nec inde copiosum. quod item pictoribus expetatur, ut intento eius colore, purpureas, rubentesque concinnent umbras, ubi prius picturas rubro, vel purpureo infecerint. quod deinde ob raritatem, etiam hoc tempore, quo frequentius in Aphricam navigatur, non vili veneat pretio. quod denique (ut Dioscorides inquit) viribus haematitae lapillo per omnia respondeat. Nam, ut periculum facientibus liquido patebit, adstringendi vi pollet, et maiore quidem quam haematites. quo fit, ut felicius eo utantur medici ad muliebres, et dysentericas fluxiones, ad cruentas excreationes, ad firmandos commotos dentes, et roborandas gingivas. His accedit, quod si Dioscoridis aetate non deerant, qui Cinnabarin esse draconis sanguinem existimarent, mirum sane non fuerit, si per plures aetates producta haec falsa opinio ad haec usque tempora invaluit. At ipse, ne simplicium medicamentorum doctrinam sectantes hoc tenerentur errore, inanem eorum sententiam silentio involvendam non duxit, qui cinnabarin draconis sanguinem appellabant, cum inquit. Hactenus invenitur cinnabaris, ut vix versicoloribus pictorum lineis satisfaciat, intento colore, nec diluto praeditum: quare quidam sanguinem esse draconis existimaverunt. Ex his igitur cum coniecturis, tum rationibus colligendum esse putaverim, hanc lacrymam, colore sanguinem prae se ferentem, legitimam esse Dioscoridis cinnabarim. [Plinii error.] Caeterum videtur hac in re manifeste aberrasse Plinius. quandoquidem etsi asserat is cinnabarim nil aliud esse, quam draconis ferocissimae belluae sanguinem, elisae elephantorum morientium pondere; cum tamen dixerit nullum alium

68 - Ochra ~ 69 - Cinnabaris