Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 607

70 - Argentum vivum ~ 71 - Rubrica Sinopica
72 - Rubrica fabrilis
~ 73 - Lemnia terra

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

contentum, anhelitus graveolentiam tollit. Auri scobs porphyrite lapide laevigata in ea medicamenta additur, quae ad alopecias, et lichenas parantur, tam intus in corpus sumptum, quam extra medicamentis exceptum. Haec item eodem modo diutius laevigata, adeo ut tactum fere effugiat, oculis immittitur ad roborandam eorum aciem. Bibitur autem et ad cordis affectus, et animi moerores.

Cap. LXXI
Μίλτος σινωπική RUBRICA SINOPICA

RUBRICA SINOPES maxime probatur gravis, densa, ad iecinoris imaginem vergens, calculorum expers, concolor, cum diluitur, impendio fusilis. Effoditur in Cappadocia, speluncis quibusdam, expurgataque defertur in Sinopem urbem, in qua venditur: unde cognomentum accepit. Vim habet exiccatoriam, quasi inducendo obstruentem, et adstrictoriam. quapropter vulnerariis emplastris, et pastillis exiccantibus, et adstrictoriis commisceri solet. Alvum sistit, in ovo sumpta, aut clystere infusa, datur iecinoris vitio laborantibus.

[Rubricae Sinopicae consideratio.] HODIE profecto neminem invenio, qui doceat, et explicet, quae nobis legitima sit Rubrica Sinopica. Sed quantum ego coniicere potui (etsi id pro certo asserere non ausim) nullum e fossilium genere occurrit, quod magis Sinopicam rubricam nobis repraesentet, quam vulgarissimus bolus Armenus vocatus, is nimirum, qui in quadratas defertur massas, quique maxime vulnerariis medicis expetitur ad sanguinis profluvium cohibendum, et fracta ossa ferruminanda. Haec rubrica (ut Georgius Agricola maximus fossilium indagator inquit) etsi iandudum ex Sinope Cappadociae urbe, unde nomen invenit, tantum importabatur; constat tamen alibi etiam reperiri, non modo in propriis venis; sed in aurariis, argentariis, aerariis, ferrariisque metallis. Hanc omnino mihi opinionem illud auxit, quod certo sciam plurimum pseudoboli Armenii ex ferrariis Ilvae Tyrrheni insulae fodinis ad nos quotidie convehi: quod deinde colore sit iecinoris, pondere gravis, substantia densus: quod etiam in aquam coniectus facile dissiliat: quod denique sua vi exiccet, adstringat, et cogat. Haec enim gleba, cum versus bolus Armenius non sit, nil aliud (meo iudicio) esse poterit, quam rubrica Sinopica, quanquam a Sinope non deferatur. Species Sinopidis (ut Plinius est author libro XXXV. cap. VI.) tres, rubra, et minus rubens, et inter has media. Quae sane differentiae visuntur pariter in vulgari Armenico bolo. [Manardi lapsus.] Porro Manardus Ferrariensis libro tertio epistola quarta, Sinopicae rubricae meminit, quae albo sit colore. Sed in hoc virum alioqui celebrem mirari subit, quod non animadverterit non posse albam quamvis terrae glebam Rubricam appellari.

Cap. LXXII
Μίλτος τεκτονική RUBRICA FABRILIS

RUBRICA fabrilis ad omnia Sinopide inferior est. Optima Aegyptia, et Carthaginensis, lapidum expers, friabilis. Gignitur etiam in Iberia, quae ad occidentem spectat, ochra exusta, et degenerante in rubricam.

[Rubricae fabris consid.] RUBRICAM hanc ideo fabrilem appellavere veteres, quod ea plerunque uterentur materiarii fabri ad lineas protrahendas infectis in ea funiculis. Nasci fabrilem rubricam in Lemno memoriae prodidit Galenus, cum libro nono simplicium medicamentorum, tum etiam primo de antidotis, sed a Lemnia sphragide plurimum differre. Verum an communis usus rubrica, quae vulgo Italis proprie dicitur Terra rossa, ea sit fabrilis rubrica, de qua hic meminit Dioscorides, cur pro certo affirmem non habeo.

Cap. LXXIII
Λημνία γῆ LEMNIA TERRA

LEMNIA terra cuniculosos in specu nata, e Lemno insula, palustri loco defertur, inibi electa, et caprino sanguini permista. quam incolae cogunt in pastillos, et imagine caprae signant: unde et sphragida aegos, hoc est, sigillum caprae appellavere. Vim antidoti habet contra perniciosa venena singularem: pota cum vino, et praesumpta evomi venena cogit. Contra ictus morsusque animalium, quae exitiale virus eiaculantur, prodest. Antidotis familiaris. Sunt qui hanc ad sacrificia utantur. est et dysenteriae utilis.

[Lemniae terrae histor. ex Galeno.] LEMNIAE terrae amplam in Italiam notitiam suo tempore attulit Galenus medicamentorum omnium diligentissimus inquisitor. quippe qui, ut hac syncerissima tandem potiretur, atque ut omnem impostorum fraudem detergeret, qui eam adulteratam vendebant, bis in Lemnum insulam navigavit, ut eius verba testantur libro IX. simplicium medicamentorum, ubi ita scriptum reliquit. At aliae sunt terrae differentiae ex diversi generis corporum natae commistione, qua ratione lapidosae, et arenosae habentur: atque admistam talium substantiam segregant largae aquae effusione ac maceratione, dum totum humidum efficiatur. Cum enim id effectum est, id quod defertur, atque inest lapidosum, atque arenosum, id omne subsidit, et terra exacta supernatat. Tale quiddam et in Lemnia terra visitur, quam cognominant quidam milton Lemniam, id est, rubricam Lemniam, et alii quidam sphragida Lemniam, hoc est, sigillum Lemnium, ob impressum videlicet illi sigillum Dianae sacrum. Siquidem hanc terram sacerdos cum patrio quodam

70 - Argentum vivum ~ 71 - Rubrica Sinopica
72 - Rubrica fabrilis ~ 73 - Lemnia terra