Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 619

84 - Pumex ~ 85 - Sal ~ 86 - Salis spuma

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

ad usus conditur. Vis eius adstringere, gingivas abstergere. purgat cum calfactione, quae pupillis caliginem offundunt: explet ulcera, et ad cicatricem perducit: excrescentia cohibet. Fit ex farina eius dentifricium. Corpori crustam obducit: avellendis capillis aptus. Theophrastus author est, si quisquam in bullientem urceum pumicem iniecerit, fervorem statim sedari.

[Pumicis consideratio.] PUMICEM ambustum in montium concavitatibus, omnes fere fatentur naturae operum exploratores. Ob id enim pumices saepius eructat mons Aetna in Sicilia, et in Campania Vesuvius, qui hoc tempore, annis nuper elapsis, non secus quam Plinii aetate, ingentibus flammis exarsit, cum magno Puteolorum, et adiacentium locorum detrimento, igne in terrae visceribus genito, et sulphureis vaporibus, et bitumine, quo quam plurimi referti sunt montes, eoque praesertim, quod Graeci pissasphaltum dicunt. [Pumicis vires ex Galeno.] Pumicis vires duobus locis reddidit Galenus libro nono simplicium medicamentorum, ubi de eo primum ita scribit. Si pumex inter lapides recenseri potest, et ipse eiusdem est facultatis, quod certe ad abstersionem attinet, velut etiam figulina testa, ac multo magis ea, quae fornacium est. Sed smiris acrimoniae quiddam obtinet: proinde causticis, et desiccantibus facultatibus quidam ipsum miscent, eisque, quae curant gingivas laxas, ac mollitie fluidas. Pumex autem si comburatur, haud erit inferior eosdem ad usus smire. Secundo autem loco idem de pumice disserit his verbis. Pumicem si inter metallica recenseas, calumniabuntur, quibus animus prurit accusandi libidine: etsi inter lapides ponas, lapidem esse negabunt: ac multo minus terram esse concedent, nec marinorum haberi quodpiam. Atqui alicubi tamen de illo dicendum est: quippe qui in sarcotica indatur medicamenta, et ea quae dentes extergunt, partim ustionem non expertus, partim etiam ustus, quando videlicet aliis omnibus combustis similiter substantiae efficitur tenuioris. Caeterum ustione quiddam acquirit acrimoniae, quam rursus lotione exuit. Videri autem poterit splendorem conciliare, non tantum facultate; sed etiam asperitate, velut etiam si smirin, aut testam, aut hoc genus quippiam tritum admoveas. Quae certe et ipsa splendorem afferunt, forte utroque, tum quia detergendi habeant facultatem, tum quia asperitatem. Eundem in modum cornua deusta dentes splendidos efficiunt.

Cap. LXXXV
Ἄλς SAL

SAL fossilis efficacior est. communiter, si est candidus, calculis vacans, et perspicuus, densus, aequali compage. Peculiariter Ammoniacus natione laudatur, si modo findi facile possit, et in recta segmenta diduci. In marino sale eligendus est candidus, aequalis, densus. Probatissimus in Cypro fit, et Salamine Cypri, et Megaris, in Sicilia, et Aphrica. Sed inter dicta salis genera lacustris praefertur: sed multo validissimus est Phrygius nomine tapeus, aut tritaeus, aut gantaeus. Salis natura in commune perquam utilis est: adstringit, absterget, expurgat, dissipat, reprimit, extenuat, et crustas inducit, sed hoc interest, quod alius alio sit praestantior. Quin et a putredine vindicat. Admiscetur medicamentis psoras abstergentibus. excrescentia in oculis reprimit, et pterygia consumit, caeterasque carnis extuberationes tollit. Clysteribus infunditur: discutit lassitudines ex oleo illitus. Contra hydropicorum tumores auxiliatur: dolores in saccis fotu mitigat: et pruritus sedat, ex oleo et aceto infrictus ad ignem, donec sudent: item lichenas, lepras, psorasque. Anginam ex melle, aceto, et oleo illitus levat: tonsillis, uvaeque cum melle tostus. Ulceribus in ore manantibus, gingivis, quas humor vexat, et phagedaenis ulcerum, cum polenta crematus illinitur. Adversus scorpionum ictus cum lini semine: contra serpentium morsus, cum origano, melle, hyssopo: adversus vesparum ictus, et teredines, albidasque capitis pustulas, thymos, et tubercula, cum sevo vitulino: furunculos, cum uva passa, aut suillo adipe, aut melle discutit: testium tumores, cum origano et fermento maturis concoquit. Crocodilorum morsibus auxiliatur, tritus in linteolo, et intinctus aceto, ita ut vinculis loca constringantur. Prodest ad bestiarum morsus, et ad sugillationes in facie ex melle. contra haustum opium, et fungos, cum aceto mulso bibitur. Luxatis imponitur cum farina, et melle. ambustis igni cum oleo impositus, pustulas erumpere non patitur. Podagricis itidem imponitur, et aurium doloribus, cum aceto. ignes sacros, et ulcera, quae serpunt, cum aceto, aut hyssopo illitus sistit. Utitur fictili, diligenter opertus, ne exiliat, conditusque prunis, usquedum effervescat. Aliqui fossilem subacto polline obliniunt, et carbonibus subiiciunt, usquedum eius crusta exuratur. Solet et sal communis hoc modo uri. Aqua semel abluitur, et siccatus in ollam coopertam mittitur subdito igne, moveturque, donec iam non exiliat.

Cap. LXXXVI
Ἀλός ἄχνη SALIS SPUMA

SPUMA salis spumosi maris lanugo, sive ramentum est, in exilibus petris inventum. cui vis eadem, quae salis.

84 - Pumex ~ 85 - Sal ~ 86 - Salis spuma