Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 637

126 - Lapis geodes ~ 127 - Terra omnis ~ 128 - Terra Eretria
129 - Terra Samia ~ 130 - Lapis Samius

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CXXVI
Λίθος γεώδης LAPIS GEODES

GEODES lapis adstringit, siccat, caligines oculorum discutit. Illitus autem ex aqua testium, mammarumque inflammationes sedat.

NAXIUM lapidem, itemque Geoden, nullus est, quod equidem sciam, qui hodie cognoscat ostendatque in Italia, vel ibi inventos, vel aliunde allatos: tametsi in Misnia, et Saxonia nasci hos scribat Agricola. Naxius autem, Galeni testimonio, non solum virginibus mammarum incrementum prohibet; sed et pueris testes crescere non patitur, tanquam videlicet particeps facultatis refrigeratoriae.

Cap. CXXVII
Γῆ πᾶσα TERRA OMNIS

OMNIS terra, ad medendi usum recepta, summam et primam vim habet refrigerandi, meatusque obducendi, occludendique: sed specie distat, cum alia adiunctis quibusdam ad alia sit utilis.

Cap. CXXVIII
Γῆ ἐρετρίας TERRA ERETRIA

ERETRIADES duae sunt, una vehementer alba est, altera cinericia. Optima habetur ad cinereum colorem vergens, perquam mollis, quae si per aeramenta tractim ducatur, lineam violaceam refert. Lavatur, ut cerussa, aut hunc in modum. Teritur seorsum, et cum aqua, et ubi pessum ierit, humor leviter excolatur: siccata solibus, iterum teritur interdiu. adiecta aqua, ut vespere considat: antelucanis colo excernitur, et demum in sole trita, si fieri potest, digeritur in pastillos. Quod si tosta desideretur, pastilli magnitudine ciceris in fictile perforatum coniiciuntur, oreque vasis diligenter obturato, supra carbones candentes continenter follibus perflantur: ubi vero cinis in favillas se convertit, aut aereum colorem contraxit, exempti reconduntur. Vim habet adstringentem, et refrigeratoriam, leviter mollientem, cava explet, et sanguinolenta conglutinat.

Cap. CXXIX
Γῆ σαμία TERRA SAMIA

SAMIA praefertur candida, levis, tangenti linguae glutinis modo adhaerescens, mollis, succosa, friabilis: cuiusmodi est, quam aliqui collyrion vocant. Duae enim species eius: unam ante diximus: altera aster appellatur, crustacea, et cotis modo praedensa. Uritur, ac lavatur, ut eretria, vimque consimilem habet. Sanguinis reiectiones sistit: foeminis fluxione vulvae laborantibus, cum flore sylvestris punicae datur. Testium, et mammarum inflammationes, illita ex rosaceo, et aqua, refrigerat: sudores arcet. contra serpentium morsus, et venena pota ex aqua auxiliatur.

Cap. CXXX
Λίθος σάμιος LAPIS SAMIUS

SAMIUS lapis in Samia terra invenitur, quo aurifices utuntur poliendo auro, ut resplendeat. Probatur candore, et duritia. Vis ei adstrictoria, et refrigerans. prodest stomachicis potus. sensus hebetat: verum ad fluxiones oculorum, et ulcera, cum lacte efficax est. Partus, ut tradunt, adligatus accelerat, et conceptus foeminarum custodit.

[Terrae Samiae consider.] TERRA, quam Samiam vocant, an ex Samo deferatur in Italiam, non equidem ausim affirmare: tametsi haec usum in medicina maximum praestiterit Galeni tempore, qui ea, quae aster appellatur, tanquam praestantiore semper usus est: huic tamen Dioscoridi praefertur illa, quam aliqui collyrion vocant. Sunt qui putent Samium astera illum esse lapidem, quem seplasiae Talchum nominant. Sed ii, meo quidem iudicio, hallucinantur. quandoquidem Talchus linguae contactu nunquam glutinis modo adhaeret, attritu contumax est, nec cotis instar praedurus visitur. Adde quod Talchus non sit crustosus, sed squamosus, translucidus, ut vitrum, ac laevis: et quod non nisi magno labore, et diutino igne comburi possit: nec id quidem per se fieri potest, nisi quibusdam admistis. quod tamen Samio asteri non evenit, utpote qui facile, teste Dioscoride, eretriae terrae modo comburatur. Ad haec  sciant medici Talchum ebibitum strangulare, non secus ac gypsum: cum tamen Samius aster perinde atque Lemnia terra, contra venena, et venonosorum serpentium ictus maxime auxilietur, et ut illa labiis et linguae inhaereat. Id quod aliquando animum traxit ad credendum, eam terram vel Samiam, vel Samiae similem esse, quam magnifaciunt circulatores, qui serpentes circumferunt, a Melita insula allatam: quanque vulgo vocant Pietra di san Paolo. Siquidem haec colore candida spectatur, linguae tangenti pertinaciter adhaerescit, mollis est, et succosa, facileque friabilis: et adversus venena, et serpentium ictus Lemniae vicem explet. Caeterum neque illud ausim asserere, quod lapis Samius vocatus ad nos convehant mercatores, quo aurifices aurum, et argentum antiquitus poliebant: etsi hunc quoque in Germania reperiri scribat Agricola.

126 - Lapis geodes ~ 127 - Terra omnis ~ 128 - Terra Eretria
129 - Terra Samia ~ 130 - Lapis Samius