Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 678

31 - Rubeta et palustris Rana ~ 32 - Hirudo
33 - Veratrum album, Thapsia, Elaterium, Agaricum nigrum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

conveniunt. Proinde prodest iis maxime rhabarbarum, diacurcumae, et dialaccae confectio: tametsi Conciliator lapidem his omnibus praeferat, quae in earum capite reperiri solet.

Cap. XXXII
Βδέλλα HIRUDO

DEVORATAE cum aqua hirudines, si ori ventriculi adhaerent, tractione partium, nonnullam suctionis imaginem praebent: eo enim argumento hausta hirudo deprehenditur. Has muria sorbitione excutit, et Cyrenaicus succus, aut laserpitii folia, aut betae, cum aceto, aut pota nivis glebula, cum posca. nitrum ex aqua gargarizatur, aut atramentum sutorium aceto dilutum. Si faucibus haereant, in aquam calidam ingressis, aqua frigida ore contineatur, et ad eam hirudines exilient.

[Hirudinum devoratarum noxa.] HIRUDINES raro in aliis aquis inveniuntur, quam in palustribus, lacustribus, et stagnantibus: quandoquidem in probatissimis fontibus, et arenosis, et saxosis fluviis non nisi rarissime vivunt, cum suapte natura coeno, ac limo delectentur. Quamobrem caveant, qui palustres, vel stagnantes aquas bibunt, ne hirudines simul ingerant, quemadmodum inexpertis viatoribus nonnunquam evenit. nanque aestatis tempore calore, et siti defatigati, dum aquam, cuicunque in itinere obviaverint, avide potant, saepe imprudenter hirudines hauriunt. Quo fit, ut subinde non modo sibi sanguinem exugi sentiant (ut tradidit Dioscorides;) sed etiam (ut Avicenna inquit) cruenta expuant, ac prae timore melancholici fiant. [Hirudinum curatio.] Verum anteaquam aliquod offeratur medicamentum, investigandum est, an animal ori ventriculi, an gulae adhaeserit, an ipsis faucibus. Id quod facile intelligi potest ex eorum, qui hirudines hauserint, relatione: quoniam ubi suctionem sentiunt, nimirum ibi hirudinem fixam significatur. Quod si ori ventriculi affixa fuerit, auxilium praestat muria leniter epota, foetida item laserpitii lacryma, quin et lixivium cum sale et aceto, aut raphani domestici succus cum aceto, aut oleum crudum haustum, quod per se tantum haec interficit animalia. conferunt insuper ea omnia, quae alvi tineas, et lumbricos necant. Si vero guttur medium ab hirudine obsideatur, proderit acre lixivium gargarizare, aut aquam, in qua alumen cum aceto inferbuerint, vel calchanthum, aut muriam cum lixivio, aceto, et sinapi simul commistis. Sed si ea faucium ambitui haereat, opem mirificam feret (ut Dioscorides docet) calidae balneum, aqua frigida in ore contenta. Siquidem hirudo ab aquae calore propulsata, ad frigidam in ore contentam decurrens, facile una cum ipsa aqua expuetur. Interdum contingit, quod statim sub linguae radicibus, vel in primis faucium partibus adhaerescit, ita ut depressa lingua videri possit: tunc rostratis forcipibus facile extrahi poterit, vel quovis alio instrumento, quod cuique in promptu fuerit.

Cap. XXXIII
Ἑλλέβορος λευκός, θαψία, ἐλατήριον, ἀγαρικόν μέλαν
VERATRUM ALBUM, THAPSIA, ELATERIUM, AGARICUM NIGRUM

PROVIDENDUM etiam iis, quae etsi ferendi auxilii gratia tradantur; non minora tamen caeteris venenis pericula saepius adferunt. Qualia sunt album veratrum, thapsia, elaterium, agaricum nigrum: siquidem ea strangulatus concitant, aut immodicas deiectiones movent. Quibus ea medentur, quae in fungorum mentione, et similibus retulimus. Nimios autem deiectionum impetus, medicamentis, quae excrementa supprimunt, coercibimus. Neque negligenda quae parum quidem nocere videntur, interim vero vitam in discrimina agunt. Quo in numero sunt sylvestris ruta, gith, novae glacies, pappi recentes: flores autem sunt eius spinae quae cactos dicitur. Eos qui sumpserint, sola vomitio recreat.

[Divisio capitis castigata.] EXTANT quam plurimi Dioscoridis codices, in quibus caput hoc de Veratro albo, Thapsia, Elaterio, et Agarico nigro, a praecedenti capite seiunctum non legitur. Verum cum antiquissimus manu scriptus codex, haec proprio, et peculiari capiti dicaverit, videaturque absurdum de his disseruisse Dioscoridem una cum hirudinibus, cum quibus nullam habent cognationem, neque iisdem curantur remediis, non temere facturos duximus, si illa a nobis seorsum proprio capite ab hirudinibus distincto, tractarentur. Sciendum itaque est, quod cum hactenus scripsisset Dioscorides omnium venenorum indicia, quae pota, vel devorata, homines necant, vel saltem aegros efficiunt, quin et universalia et particularia antidota tradidisset, quibus illorum vis frangi, ac destrui possit, cum praeterea sciret aliqua in medicum usum haberi medicamenta alvum ducentia, quae simpliciter pota, et nullis antidotis infraenata, vel maiori mensura, vel pondere, quam par sit sumpta, non propinandis hisce medicamentis minime caecutiant, sed in hoc omne suum studium, omnemque diligentiam impendant. Verum quanvis, inter ea omnia, quae in medicum usum veniunt, paucorum tantum meminerit, nempe thapsiae, albi veratri, elaterii, et agarici nigri: non tamen ob id fuerit insimulandus, quod nesciverit praeter haec, alia plura esse medicamenta, quae noxam inferre possunt, aut maiorem quam illa, aut aequalem. Quippe quod illi satis visum sit, si tantum horum exemplo imperitos medicos discrimen, noxamque docuisset, quae omnia in universum medicamenta alvum cum labore ducentia plerunque sumentibus adferunt, cum (ut modo diximus) vel largius quam deceat, vel suis antidotis exuta sumuntur. Sed ut harum rerum studiosis in omnibus, quantum possumus,

31 - Rubeta et palustris Rana ~ 32 - Hirudo
33 - Veratrum album, Thapsia, Elaterium, Agaricum nigrum