Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 697

43 - Scolopendra ~ 44 - Scorpio

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

partem. Idcirco scribit Aristoteles libro IIII. capite VII. de historia animalium, quod dissecta Scolopendra altera parte in caput, altera in caudam movetur, et serpit. Unde videtur existimasse Nicander, hac bicipitem esse, ut eius verba in theriacis innuunt, cum inquit. Modicaque pemphredon, bicepsque scolopendra. Cuius euntis alae, ut remis navis, festinant. Non inepta quidem Nicandri comparatio: nam scolopendrae pedum multitudine velocique motu triremem repraesentant. [Scolopendrae morsus remedia.] Harum morsibus (ut Dioscorides ait) auxiliantur asphodeli semen, et flores ex vino poti. Quinetiam (ut scribit Aetius) ea omnia scolopendrae ictibus medentur, quae privatim muris aranei morsibus conveniunt, de quorum curatione paulo inferius dicemus. Praeferunt antiquorum nonnulli cinerem aceto subactum, et vulneri illitum, item scillam: praeterea pulegium, rutam, et mentham ex vino potam. De marinis Scolopendris tradidimus superius libro secundo. Nec tamen mihi compertum est, aliam noxam ab iis inferri, quam ingentem pruritum iis tantum partibus, quibus inhaeserint (ut scribit Aristoteles, et Dioscorides) earum erucarum more, quae pilis horrent, et quae praesertim in pinu vitam agunt.

Cap. XLIIII
Σκορπίος SCORPIO

SCORPIONIS morsu inflammari statim incipit locus, et indurescit, ac intentus rubet, vicissimque dolore premitur: modo siquidem exaestuat, modo frigore occupatur. Labor repente fatigat, et aliquando meliuscule habet, aliquando recrudescit. consequitur sudor, horroris sensus, et tremor. Extremae corporis partes refrigescunt, inguina extolluntur, per sedem flatus exeunt, capilli erigunt, pallor membra decolorat, et dolor, tanquam ex pungente acu, per universam cutem sentitur. Percussis praesenti est auxilio ficulneum lac in vulnus instillatum. Scorpius ipse, qui ictum vibravit, tritus, et percusso loco impositus, suae plagae remedium est, ob caecam quandam naturarum (ut constat) discordiam, quae antipathia appellatur. Praeterea tritus, et impositum cum sale, lini semine, et althaea, scorpius convenit. Sulphur ignem non expertum, resina terebinthina exceptum, et emplastri modo adiectum, auxiliatur. Itidem galbanum ad splenii formam ductum, et calamintha, quae trita illinatur, et farina hordei in vino parata, in decocto rutae. Semen trifoliae herbae tritum, et vulneri iniectum opitulatur. Haec ad affectum locum pertinent. Post haec quam efficacissimis potionibus utendum, cuiusmodi sunt aristolochiae, praesertim corticis binae drachmae cum vino, tusa gentiana, et pulegium decoctum, et baccae lauri pauco numero tritae, et calamintha cum posca, in qua magnopere discoqui debet: cupressus cum vino, et ruta, nec secus ficulneum lac: laserpitium, si adsit: sin desideretur, peucedani succo utendum. efficax est potum trifolii, et ocimi semen. Horum autem omnium vicem pensat iugis lavacri usus, evocatus sudor, et dilutae vini potiones.

[Scorpionum genera ex Nicandro.] PLURA ac varia antiquis numerantur Scorpionum genera, ut latius libro secundo diximus, quorum alii multum, alii parum suo ictu officiunt. Porro Nicander in theriacis scribit eorum octo reperiri genera, his verbis. Agedum aculeo dolorifico armatum scorpionem canam, eiusque tetricum genus. Quorum primus albicans, neque sonticus, neque lethalis est. Sed cui rutilae genae micant, calorem flagrantemque mortalibus furorem incussit, quo malo homines horrore concutiuntur, et frigore, perinde ac qui febre divexantur, et acri siti incenduntur. Qui lividus est, malam trepidationem, et motionem tribuit hominibus, quos percusserit, qui ceu attoniti, et vani, et stulti rident. Alius viridante colore, qui simul ac corpus hominis concusserit, tremores, et frigora illico admittit, acrisque grando talibus videtur circumstare, etiam si sol ardentissime radiis suis flagret. Talis tantaque eius stimuli afflictio, cuius vertebrae novem (lego septem, cum non plures scorpionum caudis inesse comperiantur) iuncturis connexae apice suo nocent, Alius livido colore, ingentem alvum gestat, latumque: herba enim vescens, semper insaturabilis manet, corpus etiam hominis exedens, inguini insolubili ictu nocens: tam vehemens eius genus, et ori morsus insitus, infixusque est. Deprehendes itidem similem scorpionum litorali seu marino cancro, qui albentes algas fluctumque maris decerpit pascendo. Alii rursus incurvis aequales plane paguris videntur, corpore grandes, chelis, et forcipibus aeque solidi, atque paguri, qui in saxosis cavernis demorantes sibi timent. quinetiam e paguris tales scorpiones, genus et ortum suum ducunt. Nam cum rupes, tenuesque multum strepentis maris reliquerint algas, eos ex mari inescantes piscatores extrahunt. At paguri se peti ea venatione sentientes, murium rimas, et nidos subeunt, ubi prolem perditricem habent, ibique e mortuis tandem paguris scorpii nocentes per foramina ista generantur. Postremo melichlorus tibi animadvertendus, cuius summum verticillum praenigrum est, inextinctamque noxam infligit, hominibus certe infensissimus ille obliquo gressu corpus flammae simile commovens: pueris vero, et natu minoribus celerem interitum adduxit: quibus et circum terga densae alae expanduntur locustae fruges rodenti non dissimiles. hactenus Nicander. [Scorpionum ictus, et curatio ex Aetio.] Caeterum scorpionum ictuum indicia, et curationem conscripsit diligentissime Aetius libro XIII. cap. XIX. sic inquiens. A Scorpio percussos vehementissimus plagae dolor consequitur, frigiditasque, ac tensio, et stupor: circaque plagam, et totum corpus frigidus sudor: et his, qui iuxta infernas partes percussi sunt, inguina excitantur, ac intumescumt: qui vero circa supernas, locus sub alis. Et haec quidem leviter percussis adsunt. Validius autem ictis ardor circa plagam adest, quemadmodum in ambustis, et verrucarum instar formicarum eruptio circa labra, et totum corpus, ut grandine se impeti putent. Facies distorquetur, sordes circa oculos adsunt glutinosae, et lacrymae viscosae: durities articulorum, anusque procidit, cum egerendi cupiditate: spuma circa os est, et vomitus largus, singultus, convulsiones opisthotonicis similes. His igitur serpyllum, althaeae radicem, et elaphoboscum bibendum praebeto.

43 - Scolopendra ~ 44 - Scorpio